Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §5.2.1-5.2.6

致梅特路斯·凯莱尔的辩白与友情确认

第 75 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗回应了梅特路斯·凯莱尔的抱怨,详细阐述了自己如何在元老院中给予对方足够的尊重,并通过让出属州、划分国事职责等方式致力于两人的友谊。同时,他也为自己针对梅特路斯兄弟的敌对行为所进行的自我防卫进行了辩护。

§5.2.1si tu exercitusque valetis, benest.
若你和军队身体安好,那便很好。
scribis ad me 'te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum in.
你写信给我说:“基于我们之间相互的情谊和重修旧好的交情,你曾以为你决不会被我当成笑柄来伤害。
' quod cuius modi sit, satis intellegere non possum, sed tamen suspicor ad te esse adlatum me in senatu, cum disputarem permultos esse qui rem p. a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres.
”这究竟是何种意思,我无法充分理解,但尽管如此,我猜测有人向你报告说,当我在元老院中论证有极多的人因国家被我拯救而感到痛苦时,我曾说你那些你无法拒绝的亲戚们已从你那里争得,让你对你曾决定自己在元老院中关于对我的赞扬所该说的话保持沉默。
quod cum dicerem, illud adiunxi mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei p. salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent ne quae mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur.
当我如此说时,我补充道,在维护国家安全方面,我和你之间的职责是这样划分的:由我保护罗马城免受内部阴谋和内乱罪行的侵害,而由你保护意大利免受武装敌人和隐秘阴谋的侵害;并且我们在这项如此重大、如此光辉任务中的合作关系被你的亲戚们动摇了,他们虽然看到你曾被我用最丰厚、最体面的荣誉所装点,却害怕你对我回报以相互好意的任何一部分。
§5.2.2hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est risus consecutus non in te sed magis in errorem meum, et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar.
当我在这次演说中阐述这一点——即我对你的发言曾抱有何等期待,而我又陷入了何等巨大的误解中时,这番话似乎并非不讨人喜欢,接着便产生了一阵适度的笑声,这不是针对你,而更多是针对我的误解,以及因为我公开且坦率地承认了自己曾渴望得到你的赞扬。
iam hoc non potest in te non honorifice esse dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuae vocis habere voluisse.
如今,这件事对你而言不能不说是带有敬意的,即在我最辉煌、最重大的成就中,我仍然希望获得你声音的某种见证。
§5.2.3quod autem ita scribis: 'pro mutuo inter nos animo,' quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio, equidem hoc arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur.
至于你写道:“基于我们之间相互的情谊”,我不知道你认为友谊中的“相互”是什么,至于我,则认为这是指等同的好意被接受并被回报。
ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse provinciam tibi ipse levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt, atque eius mei consili maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio;
如果我要说这一点,即我是为了你的缘故而放弃了属州,那么在你本人看来,我自己也会显得过于轻浮;因为我自己的考量使我做出了那样的选择,而且我一天比一天从我自己的这一决定中获得更大的果实和乐趣。
illud dico, me, ut primum in contione provinciam deposuerim, statim, quem ad modum eam tibi traderem, cogitare coepisse.
我要说的是,我一在民会上放弃属州,便立即开始思考该如何将其移交给你。
nihil dico de sortitione vestra; tantum te suspicari volo, nihil in ea re per conlegam meum me insciente esse factum.
关于你们的抽签,我什么也不说;我只希望你察觉到,在那个问题上,我的同僚在我不知情的情况下没有做任何事。
recordare cetera, quam cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam sed etiam in conlegas tuos contumeliosam fuisse.
请回想其他事:在抽签完毕的那天,我是多么迅速地召集了元老院,我为你说了多么多的话,当时你自己对我说,我的演说不仅对你充满敬意,而且对你的同僚们甚至带有些许侮辱。
§5.2.4iam illud senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut, dum id exstabit, officium meum in te obscurum esse non possit.
如今,那天通过的元老院决议具有这样的序言(属性),以至于只要它存在,我对你的尽力就不可能不明显。
postea vero quam profectus es, velim recordere quae ego de te in senatu egerim, quae in contionibus dixerim, quas ad te litteras miserim.
但是在你出发之后,我希望你回想一下我在元老院中为你做了什么,在民会上说了什么,给你写了什么信。
quae cum omnia conlegeris, tu ipse velim iudices, satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam venisti, mutue respondisse.
当你把所有这些收集起来时,我希望你亲自判断,当你最近来到罗马时,你的到来是否在所有这些事情上显得给予了充分的相互回报。
§5.2.5quod scribis de 'reconciliata gratia' nostra, non intellego cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminutast.
至于你写道关于我们“重修旧好的交情”,我不明白你为什么说它是重修旧好的,因为它从未减少过。
§5.2.6quod scribis non oportuisse 'Metellum, fratrem tuum, ob dictum a me oppugnari,' primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas (tam enim sum amicus rei p. quam qui maxime); si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri.
至于你写道“不应该让你的兄弟梅特路斯因为一席话而被我攻击”,首先我希望你认为,你的那种心意,以及充满人情味和家族之爱的兄弟情谊,是受到我强烈赞许的;其次,如果我在任何事情上为了国家的缘故而抵抗了你的兄弟,请你原谅我(因为我像任何人一样,是国家最忠实的朋友);但如果我针对他对我极其残酷的攻击而保护了我自己的安全,那么对于我甚至没有就你兄弟的不公行径向你抱怨一事,你应该感到满足。
quem ego cum comperissem omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompei necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa iniuria deterrerent.
当我发现他正准备并策划其护民官任期内的所有努力以置我于死地时,我曾与你的妻子克劳迪娅以及你们的姐妹穆基娅(由于她与格奈乌斯·培的亲密关系,我在许多事情上都看出了她对我的热忱)交涉,以便她们能阻止他进行那种不公的伤害。

词汇与语法注释

  1. 5.2.1laesum in — 原文中的 `laesum in` 对应梅特路斯·凯莱尔前一封信(5.1.1)中的 `ludibrio laesum iri`(将来被动不定式)这一引言。这很可能是抄本中将 `iri` 误传为 `in`,或西塞罗引用时的变形。在本文中,该处被理解为将来被动不定式(“将会受到伤害”)。
  2. 5.2.1ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres — 这是源自 `ad te esse adlatum` 间接引语内的 `ut` 从句(名词性或目的从句),其内部又嵌套了由 `quae statuisses`(虚拟式过去完成时)引导的关系从句。使用虚拟式 `statuisses` 反映了间接引语中的主观判断。在关系从句内部,`tibi ... de mea laude esse dicenda` 是一个包含动形容词 `dicenda [esse]` 和施事与格 `tibi` 的“宾格加不定式”结构,表示“本应由你来说的关于我的赞扬之事”。
  3. 5.2.4ea praescriptione est — 带有指示代词 `ea` 的夺格短语,作为性质夺格(ablative of quality)使用,用以说明主语 `senatus consultum` 的属性。意为“具有如此序言(或带有如此限制条款)的”。
  4. 5.2.6satis habeas — `satis habeo` 是一个习惯表达,意为“对……感到满足”或“认为……已足够”。在此处,`habeas` 为虚拟式现在时第二人称单数(表示命令或要求的独立虚拟式),它以“宾格加不定式”从句 `nihil me ... conqueri` 作为宾语,表达了强烈的要求:“对于我甚至没有抱怨……这一事实,你应该感到满足”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §5.2.1-5.2.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:5.2.1-5.2.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。