§4.15.1accepi perbrevis tuas litteras; quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias, non intellexi, quam me amares, facile perspexi.
我收到了你非常简短的来信;借此,我无法得知我渴望知道的事,却得知了对我而言毫无疑问的事;因为我未能理解你如何勇敢地承受着我们共同的苦难,却轻易地看出了你有多么爱我。
sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem.
然而,后者我是早就知道的;如果我当时知道了前者,我就会让我的信件去适应它了。
§4.15.2sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse.
但是,虽然我以前写过我认为应当写的内容,但在此时,我还是认为有必要简短地提醒你,免得你认为自己身处某种仅属于你个人的危险之中。
in magno omnes, sed tamen in communi sumus.
我们所有人都身处巨大的、但却是共同的危险之中。
qua re non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare.
因此,你既不应当要求属于个人的、特殊的命运,也不应当拒绝共同的命运。
quapropter eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.
所以,让我们彼此保持一如既往的心态;对此,我对你可以有所期盼,对我自己则可以保证做到。