§4.6.1ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu adfuisses; quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo intellego, quod litteris lectis aliquantum adquievi.
塞尔维乌斯,我确实如你所写的那样,希望在我这极度沉重的灾祸中你当时能在场;因为,你若在场,无论是通过安慰还是通过几乎同等的悲伤,能给予我多么大的帮助,这从我在读信后获得些许安宁中便可轻易理解。
nam et ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti.
因为你既写下了那些能够减轻悲痛的话语,又在安慰我时自己倾注了不小的内心痛苦。
Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore.
然而,你的塞尔维乌斯通过在当时所能尽到的一切本分,表明了他自己有多么器重我,以及他认为他对我的这种情谊会让你感到多么欣慰。
cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora.
他的这些情意在以往固然常使我感到愉悦,但从未像这次这样令我感激。
me autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum, ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas.
此外,不仅是你的言语和近乎共同的悲痛,连你的威信也抚慰着我;因为我认为,我若不能像你这样富有智慧的人所认为的那样去承受我的不幸,那将是可耻的。
sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt.
但有时我会被击倒,难以抵抗悲痛,因为那些在相似境遇下未曾匮乏于他人(我常以他们为榜样)的慰藉,如今却匮乏于我。
nam et Q. Maximus, qui filium consularem clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester Galus et M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur; §4.6.2mihi autem amissis ornamentis iis, quae ipse commemoras, quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solacium, quod ereptum est.
因为,无论是失去了身为执政官、功勋卓著的杰出儿子的昆图斯·马克西穆斯,还是在七天内失去两个儿子的卢基乌斯·保卢斯,以及你们家族的加卢斯,和失去了具有极高天赋与最高美德之儿子的马尔库斯·加图,他们都生活在那样一个时代,以至于他们从共和国中获得的自身威严足以抚慰他们的悲伤;但对我而言,在失去了你亲自提及的、以及我曾付出极大辛劳才换来的那些荣耀之后,原本只剩下那唯一的慰藉,而如今这慰藉也被夺走了。
non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnis me et industriae meae fructus et fortunae perdidisse.
我的思绪不曾被朋友的事务所打扰,也不曾被共和国的管理所牵绊,我不愿在广场上处理任何事务,也无法忍受目睹议事堂;我认为(事实也确是如此),我已经失去了自己一切勤勉的成果与命运的赐予。
sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cum frangerem iam ipse me cogeremque illa ferre toleranter,,habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnis curas doloresque deponerem.
但是,当我想到这些经历是我与你以及其他某些人所共有的,并且当我已经在克制自己、强迫自己宽容地承受那些事情时,我曾有一个可以逃避、可以安息的地方,在与之交谈的温情中,我可以放下所有的忧虑和痛苦。
nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in eius bonis adquiescam.
但如今,因着这如此沉重的创伤,甚至那些似乎已经愈合的伤口也再次复发;因为现在的情况并非如当时那样——那时我因共和国而忧伤地回到家,家抚慰了我,而如今我因家事哀痛,却无法逃往共和国、在它的安好中寻求慰藉。
itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem quem de re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum res publica.
因此,我既远离家庭也远离广场,因为如今家已无法抚慰我从共和国那里承受的痛苦,而共和国也无法抚慰我家中的哀伤。
§4.6.3quo magis te exspecto teque videre quam primum cupio; maius mihi solacium adferre ratio nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque nostrorum; quamquam sperabam tuum adventum (sic enim audiebam) appropinquare.
因此我更加期盼你,渴望尽早见到你;没有任何方式能比我们日常的交往与交谈更带给我更大的安慰;尽管我曾希望你的到来(因为我当时听说是这样)正在临近。
ego autem cum multis de causis te exopto quam primum videre, tum etiam ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi.
我之所以渴望尽早见到你,不仅是因为诸多原因,更是为了让我们能提前共同商议,应当以何种方式度过这段时光——这段必须完全顺应那唯一之人的意志的时光,而他既睿智又宽厚,且在我看来既不排斥我,又与你极其友善。
quod cum ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid, sed illius concessu et beneficio quiescendi.
尽管如此,我们应当采取何种方式——不是为了有所作为,而是为了在他的应允和恩惠下安享平静——这依然需要极大的深思熟虑。
vale.
保重。