§4.7.1etsi eo te adhuc consilio usum intellego, ut id reprehendere non audeam,. non quin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate.
尽管我理解你至今仍在使用那种策略,以至于我不敢对此横加指责——这倒不是因为我自己不反对它,而是因为我认为你具有这样的智慧,以至于我不把自己的策略凌驾于你的之上——然而,我们之间长久的友谊,以及你对我极大的善意(这从你的少年时代起就已为我所深知),都在促使我给你写信,写下那些我认为既有利于你的安全、又觉得不有损于你尊严的事情。
§4.7.2ego eum te esse, qui horum malorum initia multo ante videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris, praeclare memini; sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompei nec genus exercitus probare semperque summe diffidere; qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror.
我清楚地记得,你正是那位在很久以前就洞察到这些灾难开端、并且极尽辉煌且最优秀地履行了执政官职责的人;但同样我也看到了以下情况:你既不赞成以那种方式进行内战的计划,也不赞成格奈乌斯·庞培的军队,亦不赞成其部队的性质,并且始终对他们极不信任;在这一观点上,我认为你还记得我也曾是赞同的。
itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne interessem; non enim iis rebus pugna bamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares non eramus.
因此,你没有过多地参与事务的进程,而我也始终致力于不参与其中;因为我们当时并非是用我们所擅长、并且在我们身上更具优势的那些东西——即策略、威望和大义——来战斗,而是用我们并不与之匹敌的肌肉和武力来战斗。
victi sumus igitur aut, si vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti.
因此我们被战胜了,或者说,如果尊严是不可能被战胜的话,我们至少是被击碎并被抛弃了。
in quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientem et bonum civem initia belli civilis invitum suscipere, extrema libenter non persequi.
在这一点上,没有人能不极力赞美你的策略,因为你在放弃获胜希望的同时,也放弃了争斗的欲望,并表明了一个贤明且善良的公民在内战开始时是被迫参与,而在其走向极端时绝不乐于追随的。
§4.7.3qui non idem consilium quod tu secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos; aut enim renovare bellum conati sunt, ii qui se in Africam contulerunt, aut quem ad modum nos victori sese crediderunt.
那些没有像你一样遵循相同策略的人,我看到他们被分裂为两类:因为他们要么试图重燃战火,即那些前往非洲的人,要么像我们一样将自己托付给胜利者。
medium quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis.
你的策略是某种折中的路线,因为你或许认为后者是卑微心灵的体现,而前者是执拗心灵的体现。
fateor a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem.
我承认,大多数人,或者我应该说所有人,都认为你的策略是明智的,许多人甚至认为这展现了伟大而坚强的精神;但这种想法,至少在我看来,应当有一个限度,尤其是当我我认为你除了意愿之外,并不缺少任何能恢复你所有家产的条件时。
sic enim intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur ne tu illud beneficium omnino non putares.
因为我是这样理解的:对于掌握权力的那个人来说,没有什么别的事情会带给犹豫,除了他担心你根本不认为那是一种恩惠。
de quo quid sentiam nihil attinet dicere, cum appareat, ipse quid fecerim.
关于这一点我持何种看法,大可不必多言,因为我自己做了什么已经显而易见。
§4.7.4sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate.
可是,如果你已经决定,宁可永远不回去,也不愿看到那些你不想看到的事情,你仍然应该考虑到:无论你在哪里,你都将在你所逃避的那个人自己的权力之下。
qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles vivere.
而如果他能轻易地容许失去祖国和财产的你安静、自由地生活,你还是应该考虑,无论局势如何,你是宁愿在罗马、在自己的家里生活,还是在米蒂利尼或罗得斯生活。
sed cum ita late pateat eius potestas, quem veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo alienae? equidem, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis.
但是,既然我们所畏惧的那位,其权力延伸得如此之广,以至于已经包罗了整个世界,难道你不更愿意在自己的家里平安无事,而不是在别人的地方冒着危险吗? 对我而言,即使必须面对死亡,我宁愿在家里和祖国面对,也不愿在外地和异乡面对。
hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt; quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo.
所有热爱你的人都有着同样的感觉;鉴于你那极大且最辉煌的美德,这样的人群是庞大的。
§4.7.5habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus.
我们也考虑到了你的家产,不希望它被散失。
nam, etsi nullam potest accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res publica, tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo; ii autem qui essent, auderem scribere, nisi te intellegere confiderem.
因为,尽管它不会受到任何永久性的损害,因为无论是在掌控国家的那个人,还是国家本身都不会容许这一点,但我仍然不希望掠夺者的冲击发生于你的财产之上;至于那些人会是谁,如果我不是确信你能理解的话,我是敢于写出来的。
§4.7.6hic te unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi, deprecantur.
在这里,由于一个人的焦虑,以及一个人的许多且不停流下的眼泪,即你最优秀的兄弟盖乌斯·马尔凯鲁斯,正在为你求情。
nos cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores, quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus; gratia tantum possumus quantum victi; sed tamen consilio, studio Marcello non desumus.
我们在关切和悲伤上是最亲近的,但在祈求上则较为迟缓,因为当我们自己都需要求情时,我们没有前去拜见的权利;在影响力上我们只能尽战败者所能;然而在策略和热忱上我们不曾缺席于马尔凯鲁斯的身边。
A tuis reliquis non adhibemur; ad omnia parati sumus.
你其余的家属没有邀请我们参与;但我们对一切都已做好准备。