§4.5.4quae res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit.
我想向你提及一件带给我不小安慰的事,倘若这同样的事或许也能减轻你的痛苦。
ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem coepi regiones circumcirca prospicere.
当我从亚洲返回、从埃伊纳向麦加拉航行时,我开始环顾四周的地区。
post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent.
在我身后是埃伊纳,在我面前是麦加拉,右边是比雷埃夫斯,左边是科林斯,这些城市曾几何时极度繁荣,如今却倾覆毁坏、横陈在眼前。
coepi egomet mecum sic cogitare: 'hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? visne' tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?' crede mihi cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus.
我开始在心中这样思考:“唉! 我们这些渺小的人类,若是我们中有人死去或被杀,便感到愤愤不平吗? 我们的生命本该更加短暂,而如此多城市的尸骸却被抛弃、横陈在一处。 塞尔维乌斯,难道你不想克制自己,并记住你生来就是人吗? ”请相信我,因着这一思考,我得到了不小的慰藉与力量。
hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas.
如果可以的话,也请把这同样的情景呈现在你自己的眼前。
modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris? quae si hoc tempore non diei suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat.
就在前不久,同一时间,如此多最显显赫的人物死去了,罗马人民的帝国遭受了如此巨大的削弱,所有的行省都被震动了;如果仅在这一介弱女子的微小灵魂上发生了损失,你竟如此大为动摇吗? 即使她在这个时候没有寿终正寝,几年之后她也依然不得不死,因为她生来就是人。
§4.5.5etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam avoca atque ea potius reminiscere, quae digna tua persona sunt, illam, quam diu ei opus fuerit, vixisse, una cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem, consulem, augurem vidisse, adulescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse, cum res publica occideret vita excessisse.
你也应当将你的心思想绪从这些事情上转移开,而宁可去回想那些配得上你身份的事:她活了只要是她需要的时间,她与共和国共存亡,她看到了你——她的父亲——担任法官、执政官和占卜官,她嫁给了最杰出的青年,她几乎享尽了一切美好的事物,并在共和国消亡时离开了人世。
quid est quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis? denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum, qui aliis consueris praecipere et dare consilium, neque imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt, sed potius, quae aliis tute praecipere soles, ea tute tibi subiace atque apud animum propone.
在这种名义下,你或她又有什么理由对命运怀恨抱怨呢? 最后,切莫忘记你是西塞罗,那个习惯于教导他人、给他人提出建议的人;不要模仿那些糟糕的医生,他们在别人的疾病中宣称自己掌握了医理,却无法治愈自己,而要把你自己平时习惯于吩咐他人的道理,应用到你自己的身上,并呈现在你的心头。
§4.5.6nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat.
没有任何悲伤是时间的流逝所不能减轻和抚平的。
hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac non ei rei sapientia tua te occurrere.
对你来说,等待这一时刻是可耻的,而不通过你自己的智慧去提前应对这一事态同样是可耻的。
quod si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnis suos, hoc certe illa te facere non vult.
即使在阴间也有某种感知,鉴于她对你的爱以及对所有亲人的挚爱,她也绝不希望你这样做。
da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit.
请把这让步给予逝去的她,给予其他因你的悲痛而哀伤的朋友和亲友,给予你的祖国,以便在任何需要的时候,她能够动用你的协助和建议。
denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum victoriam lugere.
最后,既然我们已经陷入了这样一种连这般事态也必须屈从的命运,切莫让任何人认为,你与其说是在为女儿哀悼,不如说是在为共和国的艰难时局和他人的胜利而叹息。
plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere.
在这一问题上我感到惭愧写得更多,免得显得我对你的睿智缺乏信任。
qua re, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi: vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci; fac aliquando intellegamus adversam quoque te aeque ferre posse neque id maius, quam debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse.
因此,如果我提出这最后一点,我便结束写作:我们曾数次看到你极其优雅地承受顺境,并由此获得极大的赞誉;请终于让我们明白,你也能同样平然地承受逆境,并且这在你看来并不比应当承受的更为沉重,免得在所有的美德中,唯独这一样显得你有所欠缺。
quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam.
至于我,当我得知你心中更加平静时,我会让你了解这里所发生的事情以及行省的情况。
vale.
保重。