§4.13.1quaerenti mihi iam diu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem.
长期以来,当我思索究竟该给你写些什么最为合适时,不仅没有任何确定的内容,甚至连平时惯用的书信体裁也想不出来。
unam enim partem et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis rebus uti solebamus, tempus eripuerat, perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare.
因为,我们在顺境中常常使用的那类书信的其中一部分和习惯,已被时势夺走,而命运又使我根本无法写出或甚至想到任何类似的内容。
relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum.
留下的只是一种悲伤、痛苦且符合这个时代的书信体裁。
id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui.
但连这对我而言也是欠缺的,而在这类书信中,本应包含对某种援助的承诺或对你痛苦的慰藉。
quod pollicerer, non erat; ipse enim pari fortuna †adiectus aliorum opibus casus meos sustentabam, saepiusque mihi veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere, quod viverem.
我没有什么可以承诺的;因为我自己也因类似的命运而一蹶不振,依靠他人的资源来支撑我的困境,而且我心中更经常想到的是哀叹自己如此活着,而不是为自己还活着而高兴。
§4.13.2quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen non nihil eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me existimem.
因为,虽然我个人并未受到任何重大的不公伤害,而且在这类时期,我也想不到有什么渴望得到的东西是凯撒没有主动赐予我的,然而我仍然被这些忧虑折磨得疲惫不堪,以至于我认为自己还活在世上本身就是一种过错。
careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam id ipsum video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc his quidem omnibus caremus; obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum.
因为我不仅失去了许多最亲密的朋友(他们或被死亡从我们身边夺走,或被流亡拆散),而且也失去了所有那些朋友的善意(这些善意是以前由我并在你的协助下,通过捍卫共和国而为我们赢得的)。 我身处他们的破灭和财产掠夺之中,不仅听闻——这本身就已足够悲惨——而且还亲眼目睹了那比任何事情都更为残酷的景象:那些曾经在他们的协助下被我们扑灭了那场大火的人们,其家产如今正被消散。 在我们不久前还以声望、权威和荣耀而兴盛的那个城市里,现在我们却完全失去了这一切;我们固然保有了凯撒本人对我们极大的仁慈,但这力量终究无法抗衡所有事物和时代的暴力与剧变。
§4.13.3itaque orbus iis rebus omnibus quibus et natura me et voluntas et consuetudo adsuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo.
因此,失去了天性、意志和习惯使我适应的一切事物,我不仅让别人感到不快(正如我看起来的那样),也让自己感到厌恶。
natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram, nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum.
我生来本该总是做一些配得上男子汉气概的事情,现在却不仅没有任何行动的途径,甚至连思考的途径也没有;以前我尚能帮助无名之辈甚至是有罪之人,现在对于普布利乌斯·尼吉迪乌斯——这位所有人中最有学问、最圣洁、曾有极大影响力、且对我而言确实最亲密的朋友——我竟然连一句温和的承诺也无法做出。
ergo hoc ereptum est litterarum genus.
因此,这种书信体裁也被夺走了。