Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §4.12.1-4.12.3

马尔凯鲁斯在雅典遇害及安葬的报告

第 69 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

苏尔皮基乌斯向西塞罗报告,他们的同行马尔凯鲁斯在雅典被其密友奇洛刺杀身亡。苏尔皮基乌斯急忙赶往现场,但马尔凯鲁斯已经离世,他随后为其在阿卡德米操办了葬礼并予以安葬。

§4.12.1etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores facere.
虽然我知道我将给你们带去一个并不令人愉快的消息,然而,既然偶然与自然主宰着我们,我认为无论事态如何,都应该让你们知晓。
A. d. x K. Iun. cum ab Epidauro Piraeum navi advectus essem, ibi M. Marcellum, conlegam nostrum, conveni eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem.
五月二十三日,当我乘船从埃皮达鲁斯抵达皮雷埃夫斯时,在那里遇到了我们的同行马尔库斯·马尔凯鲁斯,并在那里度过了那一天,以便与他相聚。
postero die cum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem reliquamque iuris dictionem ab solverem, ille, ut aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat.
第二天,当我与他告别,打算从雅典前往波奥蒂亚以完成其余的司法管辖事务时,据他自己说,他正准备绕过马莱阿角航行前往意大利。
§4.12.2post diem tertium eius diei cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, conlegam nostrum, post cenae tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem sperare tamen eum vivere posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti medicos ei mitterem.
在那天的第三天,当我正打算从雅典出发时,大约在夜间第十时,他的密友普布利乌斯·波斯图米乌斯来到我这里,向我报告说:我们的同行马尔库斯·马尔凯鲁斯在晚饭后被他的密友普布利乌斯·马吉乌斯·奇洛用短剑刺伤,受了两处伤,一处在胃部,另一处在头部耳后;不过仍有希望他能活下来;马吉乌斯随后自杀了;他(波斯图米乌斯)是马尔凯鲁斯派来找我报告这些事并请求我给他送医生的。
itaque medicos coegi et e vestigio eo sum profectus prima luce.
因此,我召集了医生,并在黎明时分立即出发前往该地。
cum non longe a Piraeo abessem, puer Acidim obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum diem suum obisse.
当我距离皮雷埃夫斯不远时,一个名叫阿基迪斯的家奴带着写板迎面走来,上面写着在黎明前不久马尔凯鲁斯已经离世。
§4.12.3ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est adfectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret.
这样,一位极显赫的人物被一个最卑劣之徒以极残酷的方式夺去了生命;而因其尊严而免遭仇敌伤害的人,却发现是一个朋友给他带来了死亡。
ego tamen ad tabernaculum eius perrexi.
然而,我还是走向了他的帐篷。
inveni duos libertos et pauculos servos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset.
我发现了两个释放自由民和极少数的奴隶;他们说其余的人因害怕而逃跑了,因为他们的主人是在帐篷前被杀害的。
coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi.
我不得不让我的轿夫用我自己坐着来的那顶轿子,把他抬回城里;并在那里,根据雅典当时所能提供的条件,为他操办了一场足够体面的葬礼。
ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant.
我没能说服雅典人允许在城内提供一个安葬地点,因为他们说自己受到宗教禁忌的限制,而且他们以前也从未向任何人允许过这一点。
quod proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt.
他们允许了我们次好的选择:可以在我们希望的任何体育馆里安葬他。
nos in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent.
我们在世界上最著名的体育馆——阿卡德米——选择了一个地方,并在那里将他火化,随后操办让同样的雅典人在同一地点为他承建一座大理石纪念碑。
ita, quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate, et vivo et mortuo omnia ei praestitimus.
如此,无论是作为同行还是作为近亲,我们应尽的一切义务,无论在他生前还是死后,都全部向他履行了。
vale.
祝好。
D. pr. K. Iun. Athenis.
五月三十一日发于雅典。

词汇与语法注释

  1. 4.12.1visum est faciendum — 无人称表达 `visum est`(“似乎应该/决定”)与动形容词 `faciendum [esse]`(“应当做”)相结合。不定式短语 `vos certiores facere`(“让你们知晓”)充当 `faciendum [esse]` 的主语。
  2. 4.12.2puer Acidim — `Acidim` 是源自希腊语专有名词(如 `Acidis` 或 `Acidimus`)的宾格形式。在此与 `puer`(奴隶、仆人)作同格语,指代“名叫阿基迪斯的家奴”。
  3. 4.12.2sperare tamen — 由 `nuntiavit`(报告)引导的间接引语(宾格加不定式)的一部分。不定式 `sperare` 的主语被省略,语境上理解为报告者波斯图米乌斯汇报说“(人们)仍抱着他能活下来的希望”最为自然。
  4. 4.12.3locum sepulturae — `darent`(他们给予)的宾语 `locum sepulturae intra urbem`(城内的安葬地点)被置于连词 `ut` 之前,这是一种倒装(hyperbaton),用以强调主句动词 `impetrare`(获准)的整个宾语从句。
  5. 4.12.3quod proximum fuit — 关系代词 `quod` 引导的从句以随后的名词性从句 `uti... sepeliremus`(“我们将他安葬在……”)为先行词,起同格解释的作用,说明这一选择是“次好的方案”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §4.12.1-4.12.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:4.12.1-4.12.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。