Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §3.10.5-3.10.8

驳斥使团费用诽谤与重申友谊

第 52 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗对针对他的敌意与诽谤表示惊讶,在澄清关于使团费用指控的同时,强调了他一贯的友谊与支持,以敦促对方不要相信心怀恶意之人的谎言。

§3.10.5illud vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem in duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis oblivisceretur prope omnium fortunarum ac rationum suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa dessent.
然而,对我来说极其惊奇的是,那个年轻人的鲁莽竟至于如此,我曾在两次生死关头的审判中极力为他的生命辩护,但他却通过与你敌对,几乎忘却了自己所有的财产与前途,尤其是当你拥有各种荣誉与防御手段、而他自己(说得最轻一点)却缺少许多东西的时候。
cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item sermone multa scripta sunt abs te.
他那愚蠢且幼稚的话语,此前已由我们的朋友马尔库斯·卡里乌斯详细写信告诉我;关于同样的话语,你也写了很多。
ego autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem quam novam conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit.
但我宁愿更快地与那个与你敌对的人断绝旧有的交情,而不是建立新的交情;因为你绝不应该怀疑我对你的热忱,这在行省里对任何人来说都不是秘密,在罗马也同样不是。
§3.10.6sed tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum expostulandi, purgandi autem mei necessarium.
然而,在你的信中仍流露出某种怀疑与你的动摇。 对此,现在并不是我向你抗议的合适时机,但却是我澄清自己的必要时机。
Ubi enim ego cuiquam legationi fui impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mitteretur? aut in quo potui, si te palam odissem, minus quod tibi obesset facere, si clam, magis aperte inimicus esse? quod si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem nocendi.
因为我何时曾成为任何使团的阻碍,阻止其为了你的荣誉而被派往罗马? 或者,如果我公开恨你,我又怎么可能做更少伤害你的事? 如果我暗中恨你,我又怎么可能表现得更加公开地与你为敌? 如果我像那些将这些罪名加在我们身上的人一样虚伪,那我肯定也不会愚蠢到这种地步:要么在隐秘的恨意中展示公开的敌意,要么在无法对你造成任何伤害的事情上显露出极大的伤害意图。
ad me adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos sumptus legatis decerni.
我记得有一些人来找我,阻碍说给使节们拨发的费用太多了,他们无疑是来自埃皮克特托斯。
quibus ego non tam imperavi quam censui sumptus legatis quam maxime ad legem Corneliam decernendos; atque in eo ipso me non perseverasse testes sunt rationes civitatum, in quibus, quantum quaeque voluit, legatis tuis datum. induxit.
对他们,我与其说是命令,不如说是建议,使节们的费用应当尽可能按照《科尔内利乌斯法》来决定;而我在这件事上并没有坚持己见,各城邦的账簿就是证明,在这些账簿中,每个城邦都将自己所希望的数额作为给予你使节的款项登记在册。
§3.10.7te autem quibus mendaciis homines levissimi onerarunt! non modo sublatos sumptus, sed etiam a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent, repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse.
然而,那些极其轻浮的人用怎样的谎言来蒙蔽了你啊! 不仅说费用被取消了,甚至说还从那些已经出发之人的代理人那里追回并夺走了费用,而这正是许多人完全没有成行的原因。
quererer tecum atque expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem esse rectius.
如果不是因为(正如我上面所写的那样)在你现在的困难时期,我宁愿向你澄清自己,而不是指责你,并认为这样做更合适,我就会向你抱怨和抗议了。
itaque nihil de te, quod credideris, de me, quam ob rem non debueris credere, pauca dicam.
因此,关于你相信了这些事,我将对你只字不提;关于为什么你不应该相信,我将对关于我的事略说几句。
nam si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere.
因为,如果你已经看清我是一个好人,配得上我从小投身的那些学问与教养,且在最重大的事务中具有足够宽广的胸怀和不小的智谋,那么你就不仅不该在我身上看到任何在友谊中虚伪、阴险、欺诈的品质,甚至连卑劣或浅薄的品质也不该看到。
§3.10.8sin autem me astutum et occultum libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum levissimum? quid erat autem cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere partis, inimicum mihi fuisse cognossem? Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem tuam diligentia mea
但如果你乐意把我虚构为一个狡猾且阴险的人,那么有什么比以下这些行为更不符合这种性格的呢? 要么是拒绝一个正处于极盛时期之人的好意,要么是在行省中攻击一个你在国内曾捍卫其荣誉之人的声誉,要么是在你无法造成任何伤害的事情上展示敌对的态度,要么是选择那最容易暴露恨意、却最难造成实际伤害的事情来作为背叛的手段? 而且,我有什么理由对你如此无法释怀呢? 因为我从我弟弟那里得知,即使在那个你几乎不得不扮演那一角色的时期,你也没有对我怀有敌意。 当自那以后我们双方都寻求恢复和好时,在你担任执政官期间,你曾与我商议过什么你想让我做或想让我认为的事情,而那是以徒劳告终的吗? 当我陪同你前往普特奥里时,你曾委托我做什么,而我的勤勉没有满足你的期待……

词汇与语法注释

  1. 3.10.5illud — 先行的指示代词,指向后文的带格不定式结构 `tantam temeritatem fuisse...`。在该结构中,形容词 `tantam` 引导了结果从句 `ut... oblivisceretur`(如此无鲁莽,以至于忘记了……)。
  2. 3.10.6purgandi autem mei — 人称代词属格 `mei` 与动名形容词属格 `purgandi` 并置的结构,意为“澄清我自己”。前文中的名词 `tempus` 在 `necessarium` 之后被省略,需补全并理解为“澄清我自己的必要时期”。
  3. 3.10.6quo minus — 由表示阻碍的名词 `impedimento` 引导,与虚拟语气 `mitteretur` 连用,形成表示阻碍的从句(“阻止其被派遣”)。
  4. 3.10.6si te palam odissem — 这个双重反事实条件句具有高度的反讽意味。前半部分意为“如果我公开恨你,我怎么可能做更少伤害你的事(暗示会做得更多)?”,后半部分 `si clam` 意为“如果是暗中(恨你),我又怎么可能表现得更加公开地与你为敌(暗示不能)?”,以此来表明自己的无辜。
  5. 3.10.7perspectum habes — 这是一个由 `habeo` 与完成被动分词 `perspectum` 构成的迂回完成时结构。与简单的完成时 `perspexisti` 相比,它强调了目前仍保持着“看清了”这一认识的持续状态。
  6. 3.10.8defenderis — 虚拟语气完成时。在受主句 `possit` 支配的关系从句中,作为泛指的第二人称单数使用(“一个人在国内曾捍卫其荣誉的人的”)。这指的是西塞罗在罗马为阿庇乌斯辩护的实际事实,但被表述为普遍性的道理。
  7. 3.10.8in quo non exspectationem tuam diligentia mea — 此句在末尾有所残缺,其动词(可能是 `superaverim`“超越”或 `expleverim`“满足”等)在流传中丢失。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §3.10.5-3.10.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:3.10.5-3.10.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。