Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §3.10.1-3.10.4

对阿庇乌斯的慰问与行省援助的承诺

第 51 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗慰问了被指控的阿庇乌斯,承诺在行省中给予他全力支持,同时表达了对阿庇乌斯竞选监察官的期盼,并请求其协助阻止自己任期的延长。

§3.10.1Cum est ad nos adlatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi graviter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere potuit, tamen, ut me conlegi, cetera mi facillima videbantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam, multaque mihi veniebant in mentem, quam ob rem istum laborem tibi etiam honori putarem fore;
当关于那些企图给你制造麻烦之人的鲁莽行径的消息传到我们这里时,尽管在听到最初的消息时我深受震动,因为没有什么比这更出乎我的意料了,然而,当我冷静下来时,其余的事情在我看来都变得极其容易,因为我对你自身寄予了最大的希望,对你的人也寄予了巨大的希望,并且我的脑海中浮现出许多理由,说明为什么我认为那项劳苦甚至会成为你的荣耀。
illud plane moleste tuli, quod certissimum et iustissimum triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam.
唯有一件事显然令我感到不快,那就是我看到,由于这些嫉妒之人的阴谋,一场最确定、最合理的凯旋式从你手中被夺走了。
quod tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum.
如果你对这件事的重视程度,正如我一直认为应该给予的重视那样,你将是聪明的,并且你将作为胜利者,从敌人的痛苦中举行一场最合理的凯旋式。
ego enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer ut inimicos tuos paeniteat intemperantiae suae.
因为我清楚地看到,凭借你的力量、资源与智慧,必定会使你的敌人为自己的无节制而深感后悔。
de me tibi sic contestans omnis deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate (malo enim dicere quam 'pro salute') in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates, gravitate imperatoris suscepturum officia atque partis.
至于我,我向所有的神明起誓,向你承诺并确认,为了你的尊严(我宁愿说“为了你的尊严”而不是“为了你的安全”),在你曾管辖的这个行省中,我将承担起各项职责与角色:在恳求时作为求情者,在劳碌时作为亲属,在各城邦中(正如我所希望的那样)作为具有威望的亲近之人,并作为具有庄严地位的统帅。
omnia volo a me et postules et exspectes; vincam meis officiis cogitationes tuas.
我希望你对我既有要求也有期待;我将用我的尽职来超越你的预料。
§3.10.2Q. Servilius perbrevis mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae visae sunt; iniuriam enim mihi fieri putabam, cum rogabar.
昆图斯·塞尔维利乌斯给我送来了你的一封极其简短的信,然而在我看来,它依然显得太长了;因为当被恳求时,我认为这对我是一种不公(见外)。
nollem accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies); sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus confitebor.
我真希望不曾出现这样一个时期,让你不得不去察觉我有多么器重你,有多么器重庞培——在所有人中,我理所当然地最器重他——以及有多么器重布鲁图斯(尽管在日常的交往中你本可以察觉到,正如你未来会察觉到的一样);但是,既然已经发生了,如果我有任何疏忽,我将承认自己犯下了罪行,并甘受耻辱。
§3.10.3Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari fide, cuius tui benefici sum ego testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque, quam debet.
蓬普蒂努斯曾受到你杰出且非凡的诚意对待,对此你的恩惠我是见证人,他现在正向你展现他所欠缺的铭记与善意。
qui cum maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse tua, conscendens iam navem Epheso Laudiceam revertit.
他虽然因自己极其重大的事务,在极不情愿的我的目送下离开,但当他一看到这关乎你的利益,他便在以弗所正准备登船时,折返回了拉奥迪基亚。
talia te cum studia videam habiturum esse innumerabilia, plane dubitare non possum quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero efficis ut censores creentur, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum.
当我看到你将获得如此多无法估量的热忱时,我完全无法怀疑,你的那一焦虑对你而言将成为伟大的源泉;但是,如果你促成监察官被选出,并且如果你像你应当且能够做的那样履行监察官职,我看到,不仅对你个人,而且对你所有的人,你都将永远是至高无上的保护者。
illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum hic tibi satis fecerimus, istic quoque nostram in te benevolentiam navare possimus.
请为此奋斗并努力,不要让我们的任期有任何延长,以便当我们在本地满足了你的要求后,我们也能在彼处为你展现我们对你的善意。
§3.10.4quae de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis.
你写信给我关于所有人以及所有阶层对你的热忱,这对我来说一点也不值得惊讶,而且让我感到极大的喜悦,同样的事情我的亲密朋友们也写信向我详细叙述了。
itaque capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero remanere etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortis et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et vigiliarum mearum.
因此,我感到极大的快乐,一方面是因为那些应得的东西被赋予了你——你的友谊对我而言不仅崇高而且令人愉快,另一方面则是因为即使在现在,我们城邦中仍然留存着几乎所有人一致赞同的、对勇敢而勤勉之人的热忱,而这热忱本身也是我自己的劳苦与不眠之夜所始终获得的唯一报偿。

词汇与语法注释

  1. §3.10.1fore ... vehementer ut inimicos tuos paeniteat — 使用 fore ut + 虚拟语气(paeniteat)的无人称将来时表达。无人称动词 paenitet 的格支配要求将后悔的主体置于宾格(inimicos tuos),而将后悔的原因置于属格(intemperantiae suae)。
  2. §3.10.2nollem accidisset tempus — 由 nollem(nolo 的未完成过去时虚拟语气,表示未实现的愿望)后接过去完成时虚拟语气 accidisset(省略了 ut)构成,表示对过去的虚拟愿望:“要是那个时期不曾发生就好了”。
  3. §3.10.3quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit — 由 dubitare non possum quin(“我无法怀疑……”)引导的从句。在语境中,sollicitudo ista(你那因官司产生的焦虑)作主语,amplitudo(伟大、荣耀)作表语,tibi 作利害与格,整句意为“那一焦虑对你而言将成为伟大的源泉”。
  4. §3.10.4cum tibi ... ea tribui ... tum vero remanere — 利用 cum ... tum ...(一方面……,另一方面……)的关联结构,将两个“对格+不定式”从句(ea tribui 与 remanere ... studia)并列,均依附于主句的 capio magnam voluptatem。其中 tribui 是现在时被动不定式。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §3.10.1-3.10.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:3.10.1-3.10.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。