§15.21.1et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime; sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur; quod ego non modo de me tibi spondere possum sed de te etiam mihi; nullam enim apud me reliquisti dubitationem quantum me amares.
我很高兴地读了你的来信,并且非常高兴地读了你的书;然而,在那份快乐中我却感受到了这样的痛苦:正当你点燃了我渴望加深我们交谊的愿望时(因为对你的爱已经无以复加),你却在这时离我们而去,带给我如此强烈的思念,以至于只给我留下一条安慰,那就是我们彼此分离的思念将通过频繁而长篇的信件得到缓解;这不仅是我能向你保证的,也是我能替你向我自己保证的;因为你没有在我的心中留下任何关于你有多爱我的疑问。
§15.21.2nam ut illa omittam quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicavisti, cum me contionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partis suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim conlega pareret, ut haec recentia quae meminero semper obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, quom ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses—ut haec igitur omittam quae mihi tanti aestimanda sunt quanti vitam aestimo et salutem meam, liber iste, quem mihi misisti, quantam habet declarationem amoris tui! primum quod tibi facetum videtur, quicquid ego dixi, quod aliis fortasse non item;
因为,且不论你在全体公民见证下所做出的那些举动——你与我分担敌意,你在民会演说中为我辩护,你作为财务官在我以及国家的诉讼中承担了执政官的角色,你作为财务官没有顺从护民官(特别是你的同僚却顺从了),且不提那些我将永远铭记在心的最近的事情——你在战争期间对我的担忧,在我归来时的喜悦,当我的忧虑和痛苦传到你那里时你的关切与痛苦,以及最后,若非你被突然派往西班牙,你本会到布伦迪西乌姆来见我——因此,且不论这些被我视同生命和安全一样宝贵的事情,你寄给我的那本书包含了多么巨大的对我的爱的宣言啊!
deinde quod illa, sive faceta sunt sive sic, fiunt narrante te venustissima; quin etiam ante quam ad me veniatur, risus omnis paene consumitur.
首先,因为凡是我说过的话,在你看来都是风趣的,而对别人来说也许并非如此;其次,因为那些话,无论它们本身是否风趣,在你讲述时都变得极有魅力;甚至在还没轮到我出场之前,几乎所有的笑声就已经被消耗殆尽了。
§15.21.3quod si in iis scribendis nihil aliud nisi quod necesse fuit de uno me tam diu cogitavisses, ferreus essem si te non amarem; cum vero ea quae scriptura persecutus es sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare plus quemquam a se ipso quam me a te amari.
如果在撰写这些内容时,你除了解说所必须的之外,这么长时间里没有考虑别的事情,而只是在想着我一个人,那么如果我不爱你,我就是铁石心肠了;然而,既然你若没有极大的爱,就不可能思考你在写作中所追求的那些内容,所以我无法想象任何人爱自己会超过我被你所爱。
cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido futurum satis.
对于这份爱,我多么希望能在其他一切事情上予以回报,但我一定会以爱来回应,不过我相信,仅凭这爱本身就足以让你满意了。
§15.21.4nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam.
现在谈谈你的来信,对于这封写得洋洋洒洒且十分亲切的信,我没有必要作长篇的回复。
primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras; aliter enim scribimus quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus; deinde ingenium eius melioribus extuli laudibus quam tu id vere potuisse fieri putas, primum quod ita iudicabam: acute movebatur, genus quoddam sequebatur, in quo iudicio lapsus, quo valebat, tamen adsequebatur quod probaret; multae erant et reconditae litterae, vis non erat; ad eam igitur adhortabar; in excitando autem et in acuendo plurimum valet, si laudes eum quem cohortere.
因为首先,我寄给卡尔乌斯的那封信,并不比你现在读到的这封信更指望它会流传出去;因为我们写信,对于那些我们认为只有收信人会读的,和那些我们认为会有许多人读的,写法是不同的;其次,我以比你认为实际可能更高的赞誉赞美了他的才华,首先是因为我当时确实是这样评判的:他思维敏锐,追求某种风格,在其中他虽然在自己所擅长的判断力上有所失误,但依然达到了他所赞同的标准;他的学识广博而深奥,但缺乏力量;因此,我是在朝着那个方向勉励他;而在激发和使人敏锐方面,如果你赞美你所勉励的人,就会产生极大的效果。
habes de Calvo iudicium et consilium meum, consilium, quod hortandi causa laudavi, iudicium, quod de ingenio eius valde existimavi bene.
这就是我对卡尔乌斯的评判和我的用意,用意在于我为了勉励而赞美了他,评判则在于我非常看好他的才华。
§15.21.5reliquum est tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam.
剩下的就是我将以爱伴随你的出发,以希望期待你的归来,在记忆中珍视不在身边的你,并通过寄收信件来缓解一切思念。
tu velim tua in me studia et officia multum tecum recordere.
我希望你能在心中多加回想你对我的情谊和付出的关怀。
quae cum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci, non modo virum bonum me existimabis verum etiam te a me amari plurimum iudicabis.
既然这些事情对你而言是可以回想的,而对我而言忘记则是罪过,那么你不仅会认为我是一个好人,而且还会断定你被我深深地爱着。
vale.
保重。