§16.1.1Paulo facilius putavi posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et, quamquam magni ad honorem nostrum interest quam primum ad urbem me venire, tamen peccasse mihi videor qui a te discesserim;
我原以为自己能稍微容易地忍受对你的思念,但我显然无法忍受;而且,尽管我尽早赶往城里对我们的名誉至关重要,但我似乎觉得自己在离开你这件事上犯了错误。
sed quia tua voluntas ea videbatur esse, ut prorsus nisi confirmato corpore nolles navigare, approbavi tuum consilium neque nunc muto, si tu in eadem es sententia; sin autem, postea quam cibum cepisti, videris tibi posse me consequi, tuum consilium est.
但是,因为你的意愿似乎是,除非身体恢复,否则绝不想航行,所以我赞成了你的决定,而如果你现在仍持同样的看法,我也不打算改变它;但如果,在你进食之后,你觉得自己能够追上我,那就由你决定了。
Marionem ad te eo misi, ut aut tecum ad me quam primum veniret aut, si tu morarere, statim ad me rediret.
我派马里奥去你那里,目的就是为了让他要么和你一起尽快到我这里来,要么在你要耽搁的情况下,立刻回到我身边。
§16.1.2tu autem hoc tibi persuade, si commodo valetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem intelleges opus esse te Patris convalescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te valere.
但你要让自己确信这一点:如果对你的健康无碍,我最希望的莫过于你和我在一起;但如果你觉得为了康复有必要在帕特雷稍微停留一下,那么我最希望的莫过于你保持健康。
si statim navigas, nos Leucade consequere; sin te confirmare vis, et comites et tempestates et navem idoneam ut habeas diligenter videbis.
如果你立即起航,就在莱乌卡斯追上我们;但如果你想休养身体,你就要细心留意,确保能有同伴、好天气以及合适的船只。
unum illud, mi Tiro, videto, si me amas, ne te Marionis adventus et hae litterae moveant.
我的提罗啊,如果你爱我,请务必注意这一件事,不要让马里奥的到来和这封信催促你。
quod valetudini tuae maxime conducet si feceris, maxime obtemperaris voluntati meae.
如果你做了最有利于你健康的事,你就是最顺从我的心愿了。
§16.1.3haec pro tuo ingenio considera.
请根据你的聪明才智考虑这些。
nos ita te desideramus, ut amemus; amor ut valentem videamus hortatur, desiderium ut quam primum; illud igitur potius.
我们对你的思念是如此之深,以至于我们深爱着你;爱促使我们希望看到健康的你,思念则促使我们希望尽快见到你;因此,前者更重要。
cura ergo potissimum ut valeas.
所以,请务必把保重身体放在首位。
de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum.
在你对我的无数恩惠中,这将是最令我感激的。
III non. non
11月3日。