§15.15.1etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli pertinacia voluit, tamen quoniam eius consili princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare; etsi ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri convenire.
虽然我们两人出于对和平的渴望和对内战流血的憎恶,都希望远离对战争的执迷,但既然我似乎是这一决定的倡导者,也许我自己对你应负的责任,要多于我对你的期望;尽管正如我常在心中默想的那样,我与你的亲切交谈,以及你与我的交谈,将我们两人都引向了那个决定,即我们认为,如果不是整个事业,至少我们的抉择,通过一场战斗来解决是合宜的。
neque quisquam hanc nostram sententiam vere umquam reprehendit praeter eos qui arbitrantur melius esse deleri omnino rem p. quam imminutam et debilitatam manere; ego autem ex interitu eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliquus magnam.
除那些认为国家完全毁灭也比残缺和衰弱地苟存要好的人之外,没有谁真正谴责过我们的这一观点;而我,当然不曾对国家的毁灭抱有任何希望,却对它残存的部分寄予厚望。
§15.15.2sed ea sunt consecuta, ut m agis mirum sit accidere illa potuisse quam nos non vidisse ea futura nec homines cum essemus, divinare potuisse.
然而,随之而来的事情是如此出人意料,以至于这些事情竟然能够发生,比我们未能预见它们会发生以及我们作为凡人未能占卜预知,更令人感到惊奇。
equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et victores communi saluti consuli vellent et victi suae; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris.
事实上,我承认我当时的推测是这样的:一旦那场仿佛是命运注定的战斗尘埃落定,胜者会希望为共同的安全作打算,败者则会为自身安全作打算;但我认为,这两者都取决于胜者的神速。
quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore.
如果当时具备这种速度,阿非利加就会体验到亚细亚所知晓的那种宽大,甚至阿哈伊亚也会体验到——在我看来,这正是由你本人作为使者和求情者而促成的。
amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci contemnerent.
然而,随着时机的丧失(这在内战中尤为重要),中间相隔的一年时间使一些人开始期盼胜利,而使另一些人蔑视失败本身。
atque horum malorum omnium culpam fortuna sustinet; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem inlaturum putaret?
而所有这些不幸的罪责都在于命运;因为谁能想到亚历山大战争的如此长久的拖延会被强加在这场战争中,或者说那个不知什么来头的法尔纳克斯会给亚细亚带来恐怖呢?
§15.15.3nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus.
然而,我们虽然做出了相同的决定,却遭遇了不同的境遇。
tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo prospicere posses; ego qui festinavi ut Caesarem in Italia viderem (sic enim arbitrabamur) eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem 'currentem,' ut aiunt, 'incitarem,' ab illo longissime et absum et afui.
因为你前往了那个地方,以便既能参与谋划,又能——这是最能减轻焦虑的事情——在心中预见未来的发展;而我由于急于在意大利见到恺撒(因为我们当时是这样认为的),并想在他挽救了许多极其高贵的公民而归向和平时,像人们常说的那样“给奔跑的马儿再加一鞭”,结果却离他最远,不仅过去如此,现在也依旧如此。
versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis; quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor adfuisset.
相反,我深陷于意大利的呻吟和城邦最悲惨的哀怨之中;如果有一位握有权柄的领导者在场,也许我尽我的本分,你尽你的本分,每个人各尽其责,本能对这些痛苦提供一些帮助的。
§15.15.4qua re velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes.
因此,我希望你凭着对我一贯的善意,写信告诉我你看到了什么,感觉到了什么,你认为我们应当期待什么,应当做些什么。
Magni erunt mihi tuae litterae atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.
你的来信对我而言将具有极大的价值;但愿我当初听从了你从卢凯里亚寄来的第一批信件! 因为那样的话,我本可以毫不费力地保留我的尊严。