§15.14.1M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum; multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam; sed tamen quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus.
关于你通过推荐信将M.·法迪乌斯作为朋友介绍给我一事,我并没因此得到什么新的收获;因为许多年来,他早已属于我的亲密圈子,且因其极高的教养和敬意而深受我的喜爱;然而,由于我察觉到你被他极深地爱戴着,我对他变得更加友好了。
itaque quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus
因此,虽然你的来信起到了作用,但对我而言,他自身对你的情谊(这已为我所洞悉和了解)在推荐上具有更大的分量。
§15.14.2sed de Fadio faciemus studiose quae rogas; tu multis de causis vellem me convenire potuisses, primum ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem, deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari, tum ut quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus, postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis a utroque culta est sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius.
但关于法迪乌斯的事,我们会热心履行你的请求;由于许多原因,我曾希望你能够与我相会:首先,为了能在相隔如此久之后,见到我早已极其器重的你;其次,为了能当面祝贺你,正如我通过信件所做的那样;再者,为了能让我们在彼此之间交流我们所希望的事情,你谈你的,我谈我的;最后,为了使我们那虽由双方以极高诚意维系、却因长期的时空阻隔而有所中断交往的友谊,能够得到更强有力的巩固。
§15.14.3id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes quae, si coram essemus, consequeremur.
既然此事未能发生,我们将利用信件的便利,在彼此分离的情况下,几乎能获得与我们若能当面相聚所能得到的相同收获。
unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.
当然,能见到你所带来的那份心灵的慰藉(果实),是无法通过信件获得的;另一份祝贺的慰藉,虽说确实比我当面看着你并向你祝贺时要淡薄一些,但无论如何,我以前做过,现在也正这样做,并且我既为你所建立的伟业,也为时机的合适而向你祝贺,因为在你离开属州时,该属州最高的赞誉和最深切的感激一直伴随着你。
§15.14.4Tertium est ut id, quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos, conficiamus idem litteris.
第三点是,我们要用信件来完成那些我们若当面相聚本会在彼此间交流的关于我们事务的事情。
ego ceterarum rerum causa tibi Romam properandum magno opere censeo; nam et ea quae reliqui tranquilla de to erant et hac tua recenti victoria tanta clarum tuum adventum fore intellego;
为了其他事情,我极力认为你应该加紧赶往罗马;因为我明白,我所留下的关于你的事情都很平稳,而且由于你最近的这次如此巨大的胜利,你的抵达将会是无比荣耀的。
sed si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt ut ea sustinere possis, propera; nihil tibi erit lautius, nihil gloriosus; sin maiora, considera ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus.
但如果你的身内之人有什么负担,且其程度是你能承受的,那就快来吧;没有什么对你而言会比这更体面、更光荣;但如果负担更大,你就得考虑不要让你的抵达落在最不合时宜的时候。
. huius rei totum consilium tuum est; tu enim scis quid sustinere possis.
这件事的全部决定权在你自己;因为你清楚自己能承受什么。
si potes, laudabile atque populare est; sin plane non potes, absens hominum sermones facilius sustinebis. .
如果你能承受,那是值得赞扬且顺应民心的;但如果你显然承受不了,你在异地会更容易忍受人们的议论。
§15.14.5de me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi, ut omnis tuos nervos in eo contendas ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur.
至于我自身,我在这封信中向你提出与此前信中相同的请求,即请你在这件事上竭尽全力:不要让我在这个由元老院和人民都规定为期一年的属州的任期得到任何延长。
hoc a te ita contendo ut in eo fortunas meas positas putem.
我向你如此恳求,以至于我认为我的命运都维系于此。
habes Paullum nostrum nostri cupidissimum; est Curio, est Furnius.
你身边有我们那对我们极其热忱的保卢斯;还有库里奥,还有富尔尼乌斯。
sic velim enitare, quasi in eo sint mihi omnia.
我希望你如此努力,仿佛我的全部希望都在此一举。
§15.14.6extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae; de qua pluribus verbis nihil opus est.
在我所提到的事情中,最后一点是巩固我们的友谊;对此无需多言。
tu puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima.
你自幼便亲近我,而我也始终认为你将成为我的荣耀;在最艰难的时刻,你还曾是我的保护伞;在你离去之后,我又与你的布鲁图斯建立了极深厚的交情。
itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto.
因此,我认为,在你们两人的才华和勤勉中,蕴含着极多令我感到愉悦与尊严的事物。
id tu ut tuo studio confirmes te vehementer rogo, litteras quo ad me et continuo mittas et, cum Romam veneris, quam saepissime.
我极力请求你用自己的热忱来巩固这一点,并不断地给我写信,且在你抵达罗马后,尽可能频繁地写信。