§13.64.1Nero meus mirificas apud me tibi gratias egit, prorsus incredibilis, ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret qui a te praetermissus esset.
我的内罗在我面前向您表达了惊人的感谢,这实在是令人难以置信,以至于他说,凡是您能给予他的荣誉,没有一项是被您漏掉的。
Magnum fructum ex ipso capies; nihil est enim illo adulescente gratius; sed me hercule mihi quoque gratissimum fecisti; pluris enim ex omni nobilitate neminem facio.
您将从他本人身上获得巨大的收获;因为没有比那个年轻人更懂得感恩的人了;但凭赫拉克勒斯发誓,您也让我感到极其高兴;因为在所有的贵族中,我最器重他。
itaque si ea feceris quae ille per me tecum agi voluit, gratissimum mihi feceris, primum de Pausania Alabandensi sustentes rem, dum Nero veniat (vehementer eius causa cupere eum intellexi; itaque hoc valde te rogo); deinde Nysaeos, quos Nero in primis habet necessarios diligentissimeque tuetur ac defendit, habeas tibi commendatissimos, ut intellegat illa civitas sibi in Neronis patrocinio summum esse praesidium.
因此,如果您能做到他希望通过我与您商谈的事,那对我来说将是极大的慰藉:第一,关于阿拉班达的保萨尼亚斯,在内罗到来之前请先搁置此事(我明白他为那个人的缘故而强烈渴望此事;因此我极力向您请求这一点);第二,请将尼萨人(内罗视他们为特别亲密的人,并极其尽心防卫和保护他们)视为您极力推荐的人,好让那个城邦明白,在内罗的庇护中有着他们最大的依靠。
Strabonem Servilium tibi saepe commendavi; nunc eo facio id impensius, quod eius causam Nero suscepit.
我曾多次向您推荐斯特拉波·塞维里乌斯;现在因为内罗接手了他的案子,我更加热切地推荐他。
tantum a te petimus ut agas eam rem ne relinquas hominem innocentem ad alicuius tui dissimilis quaestum.
我们只请求您妥善处理此事,不要让一个无辜的人为了某个与您完全不同的人的私利而遭到遗弃。
id cum gratum mihi erit tum etiam existimabo te humanitate tua esse usum.
这不仅会令我感激,而且我还会认为您发挥了自己的仁慈之心。
§13.64.2summa huius epistulae haec est, ut ornes omnibus rebus Neronem, sicuti instituisti atque fecisti.
这封信的要旨就在于:正如您已经开始并实际做到的那样,在一切事务上提升内罗的声誉。
Magnum theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam.
您的那个行省是一个巨大的舞台,不像我们的这地方,非常适合一位出身高贵、聪明且克己的年轻人的引荐与荣耀。
qua re si te fautore usus erit, sicuti profecto et utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare.
因此,如果他能得到您的支持(事实上他必然会得到,而且也已经得到了),他就能够巩固从祖先那里继承下来的极其广泛的保护关系,并用自己的恩惠使他们感恩戴德。
hoc in genere si eum adiuveris eo studio quo ostendisti, apud ipsum praeclarissime posueris sed mihi etiam gratissimum feceris.
如果在这一类事情上,您能用您所展现出的那种热情来帮助他,您不仅会在他那里建立起极好的恩情,而且也会让我感到极其愉快。