§13.26.1L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit; sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate sua iustiorem.
L. 梅斯基尼乌斯与我有着深厚的关系,因为他曾是我的财务官;但这种关系——正如我从先辈那里承袭的观念,始终视其为神圣重大的——他凭借自己的美德与温厚,使其变得更加牢固。
itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius.
因此,我与他的相处极为亲密,没有任何人比他更让我感到亲近和乐意交往。
is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus habituras.
虽然他似乎确信,只要不违背道义,你乐意为他做任何你能做到的事,但他仍然希望我的信函对你也会有很大的分量。
id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio.
他不仅自己这样认为,而且由于我们之间亲密的交往,他也经常听我提起,我们之间的交谊是多么令人愉快,联系又是多么紧密。
§13.26.2peto igitur a te tanto scilicet studio, quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam familiari, ut eius negotia, quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M. Mindio, fratri suo, qui Elide negotiatus est, explices et expedias cum iure et potestate, quam habes, tum etiam auctoritate et consilio tuo.
因此,我以你所深知的、我应当为一个与我如此亲近且如此熟悉的人所付出的全部热忱,恳求你,利用你所拥有的法律和权力,同时也凭借你的威望和贤虑,去清理并解决他在亚该亚的事务(这些事务源于他是其兄弟 M. 明迪乌斯的继承人,后者曾于埃利斯经商)。
sic enim praescripsimus iis, quibus ea negotia mandavimus, ut omnibus in rebus, quae in aliquam controversiam vocarentur, te arbitro et, quod commodo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur.
因为我们已经给那些我们托付了这些事务的人作出了指示,让他们在所有可能引起争议的事务中,都以你为仲裁人,并在你方便的范围内,以你为裁决者。
id ut honoris mei causa suscipias, vehementer te etiam atque etiam rogo.
为了我的名誉,我一再恳切地请求你承担起这件事。
§13.26.3illud praeterea, si non alienum tua dignitate putabis a esse, feceris mihi pergratum, si qui difficiliores erunt, ut rem sine controversia confici nolint, si eos, quoniam cum senatore res est, Romam reieceris.
此外,如果你认为这不至于有损于你的尊严,如果有人显得相当刁难,以至于不愿在没有争议的情况下解决事情,如果你因为此案涉及一位元老院议员而将他们遣送回罗马,你将是帮了我一个极大的忙。
quod quo minore dubitatione facere possis, litteras ad te a M. Lepido consule, non quae te aliquid iuberent (neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur) sed quodam modo quasi commendaticias sumpsimus.
为了使你能更毫无顾虑地这样做,我们为你取得了一封来自执政官 M. 雷必达的信,这封信并非要命令你做任何事(因为我们认为那不符合你的尊严),而是在某种程度上相当于一封推荐信。
§13.26.4scriberem quam id beneficium bene apud Mescinium positurus esses, nisi et te scire confiderem et mihi peterem.
若非我确信你已明了此事,并且我是为了我自己而请求,我本会写信说明你将这一恩惠施予梅斯基尼乌斯是多么值得。
sic enim velim existimes, non minus me de illius re laborare quam ipsum de sua.
因为我希望你这样认为:我对他的事务的操心程度,绝不亚于他自己对自身事务的操心。
sed cum illum studeo quam facillime ad suum pervenire tum illud laboro ut non minimum hac mea commendatibne se consecutum arbitretur.
然而,我一方面渴望他能尽可能顺利地获得自己的财产,另一方面也致力于让他认为,凭借我的这封推荐信,他获得了不小的益处。