§13.27.1licet eodem exemplo saepius tibi huius generis litteras mittam, cum gratias agam, quod meas commendationes tam diligenter observes (quod feci in aliis et faciam, ut video, saepius), sed tamen non parcam operae et, ut vos soletis in formulis, sic ego in epistulis 'DE EADEM RE ALIO MODO
虽然我可能会按照同样的模式,经常给你写这类的信,向你表示感谢,因为你如此细心地对待我的推荐(我在其他人的情况下已经这样做过,而且正如我所预见的那样,以后还会更频繁地这样做),但尽管如此,我不会吝惜力气,正如你们在诉讼程序公式中习惯的那样,我在信中也这样写:“以另一种方式,处理同一件事”。
§13.27.2C. Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Aviani, patroni sui, nomine; nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se praesentem nec rem familiarem absentis patroni sui.
因此,C. 阿维亚尼乌斯·哈莫尼乌斯通过信件向我表达了令人难以置信的谢意,这既代表他自己,也代表他的保护人埃米利乌斯·阿维亚尼乌斯;他说,无论是在场的他自己,还是不在场的保护人的家产,都无法得到更宽厚、更体面的对待了。
id mihi cum iucundum est eorum causa, quos tibi ego summa necessitudine et summa coniunctione adductus commendaveram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis maxime necessarius, homo et magnis meis beneficiis devinctus et prope omnium, qui mihi debere aliquid videntur, gratissimus, tum multo iucundius te esse in me tali voluntate, ut plus prosis amicis meis quam ego praesens fortasse prodessem, credo, quod magis ego dubitarem quid illorum causa facerem, quam tu quid mea.
这一方面令我感到高兴,是为了那些我因极深的亲密和紧密联系而向你推荐的人(因为 M. 埃米利乌斯是我最亲密、最熟识的挚友之一,是一个极为重要的人,他为我曾施予的巨大恩惠所维系,在所有似乎欠我人情的人中,他几乎是最懂得感恩的),但另一方面更令我高兴的是,你对我怀有如此深厚的好意,以至于你给我的朋友们带来的帮助,甚至比我亲自在场时所能带来的还要多;我想,这是因为我为他们所能做的事而犹豫的程度,要超过你为了我的缘故去做的程度。
§13.27.3sed hoc non dubito quin existimes mihi esse gratum; illud te rogo ut illos quoque gratos esse homines putes, quod ita esse tibi promitto atque confirmo.
但我深信你必然认为此事令我高兴;我请求你的是另一件事,即你也相信他们同样是懂得感恩的人,我向你承诺并保证确实如此。
qua re velim, quicquid habent negoti, des operam, quod commodo tuo fiat, ut te obtinente Achaiam conficiant.
因此,我希望,无论他们有什么事务,在符合你方便的情况下,你都能予以协助,使他们能在你治理亚该亚期间将事情解决。
§13.27.4ego cum tuo Servio iucundissime et coniunctissime vivo magnamque cum ex ingenio eius singularique studio tum ex virtute et probitate voluptatem capio.
我与你的儿子塞尔维乌斯相处得极其愉快和亲密,无论从他非凡的才华和特出的热忱中,还是从他的美德与正直中,我都获得了极大的乐趣。