§13.24.1Cum antea capiebam ex officio meo voluptatem, quod memineram quam tibi diligenter Lysonem, hospitem et familiarem meum, commendassem, tum vero, postea quam ex litteris eius cognovi tibi eum falso suspectum fuisse, vehementissime laetatus sum me tam diligentem in eo commendando fuisse.
\n以前,因为我记得自己曾如何热切地向你推荐我的客卿兼密友吕松,我从履行自己的义务中获得了快乐;然而此后,当我从他的来信中得知他曾被你错误地怀疑时,我更是无比欣喜于自己在推荐他时是如此地尽心尽力。
ita enim scripsit ad me, sibi meam commendationem maximo adiumento fuisse, quod ad te delatum diceret sese contra dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse.
因为他给我的信中是这样写的:我的推荐对他起到了极大的帮助,因为据他所说,有人向你告发,说他过去常在罗马说些有损你尊严的关于你的话。
§13.24.2de quo etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit esse, tamen primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago, cum tantum litterae meae potuerunt, ut iis lectis omnem offensionem suspicionis, quam habueras de Lysone, deponeres, deinde credas mihi adfirmanti velim me hoc non pro Lysone magis quam pro omnibus scribere, hominem esse neminem, qui umquam mentionem tui sine tua summa laude fecerit; Lyso vero cum mecum prope cotidie esset unaque viveret, non solum quia libenter me audire arbitrabatur, sed quia libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua et facta et dicta laudabat.
\n\n关于此事,虽然他写道,由于你的宽大与温厚,他已向你澄清了自己,然而首先,正如我应当做的那样,我向你表示最深切的谢意,因为我的来信竟有如此大的力量,使你在读信之后,便放下了对吕松所怀有的一切猜疑和不快;其次,我希望你相信我的保证,我写下这番话不仅是为了吕松,更是为了所有人:从来没有任何人在谈到你时,不曾对你致以最崇高的赞誉;事实上,吕松几乎每天都与我在一起并共同生活,他不仅是因为认为我乐意倾听,更是因为他自己更乐意述说,而向我赞美你的一切言行。
§13.24.3quapropter etsi a te ita tractatur, ut iam non desideret commendationem meam unisque se litteris meis omnia consecutum putet, tamen a te peto in maiorem modum ut eum etiam atque etiam tuis officiis, liberalitate conplectare.
\n\n因此,虽然他已被你如此优待,以至于他已不再需要我的推荐,并认为仅凭我的一封信就已得到了所有,但我仍格外恳求你,能以你的善意和慷慨一再地关照他。
scriberem ad te qualis vir esset, ut superioribus litteris feceram, nisi eum iam per se ipsum tibi satis notum esse arbitrarer.
若非我认为他现在通过他自己已被你充分了解,我本会像在之前的信中所做的那样,写信向你说明他是怎样的一个人。