§12.22.1nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, conlega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis.
我们在这里与那个在所有人中最邪恶的、如同角斗士一般的家伙——我们的同僚安东尼——进行战争,但这是在不对等的条件下,以言语对抗武力。
at etiam de te contionatur, nec impune; nam sentiet quos lacessierit.
甚至,他还在民众大会上发表针对你的演讲,但这绝非没有代价;因为他会明白自己挑衅了什么样的人。
ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis; a me futura debes cognoscere; quorum quidem non est difficilis coniectura.
然而,我认为所有已发生的事都已被他人详细写信告诉你;你应当从我这里了解未来的事,而对这些事的推测确实并不困难。
oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt.
一切都被压制,善人们没有领袖,而我们的弑君者们远在天涯海角。
Pansa et sentit bene et loquitur fortiter; Hirtius noster tardius convalescit.
潘萨既有良好的见解,也发言有力;我们的希尔提乌斯痊愈得相当缓慢。
quid futurum sit plane nescio; spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore.
未来会如何我完全不知道;然而唯一的希望是,罗马人民总有一天会变得和他们的祖先一样。
ego certe rei p. non deero et, quicquid acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram; illud profecto, quoad potero, tuam famam et dignitatem tuebor.
我至少绝不会背弃国家,而且,只要我问心无愧,无论发生什么,我都会以坚强的心去承受;我确实会在我力所能及的范围内,捍卫你的名声和尊严。