§12.21.1C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera.
我的密友 C. 阿尼基乌斯是一位各方面都极其优秀的人,他因自己的私人事务,作为自由使节前往阿非利加。
Eum velim rebus omnibus adiuves operamque des ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo idque a te peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem; quod idem acceperam et id cognoveram a summis viris factitatum.
我希望你在一切事情上帮助他,并尽力使他能尽可能便利地处理完他的事务;尤其是,这对他来说是最珍贵的,我将他的尊严委托给你,并向你请求一件事——这件我自己身在属州时,即使未被请求也习惯去做的事,即向所有的元老院议员提供扈从;这同样是我曾继承的做法,而且我知道那些最伟大的人们也经常这样做。
hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas, consules.
因此,我的科尔尼菲基乌斯,你当这样做,并且如果你爱我,请在其他一切事情上关照他的尊严和利益。
erit id mihi gratissimum.
这将使我万分感激。
da operam ut valeas.
请保重身体。