§12.22a.1A. d. xiii K. Ian. senatus frequens mihi est adsensus cum de ceteris rebus magnis et necessariis tum de provinciis ab iis qui obtinerent retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex s. c. successisset.
在一月朔日之前第十三天,举行了全体会议的元老院在其他重大且必要的事项上,以及特别是在关于“各属州应当由当前统治它们的人继续保留,且不得移交给任何人,除非是根据元老院决议接替的人”这一问题上,都表示赞同我的意见。
hoc ego cum rei p. causa censui tum me hercule in primis retinendae dignitatis tuae.
我提出这项提案,既是为了国家,也——凭赫拉克勒斯起誓——尤其是为了维护你的尊严。
quam ob rem te amoris nostri causa rogo, rei p. causa hortor ut ne cui quicquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem, qua nihil esse potest praestantius.
因此,为了我们的友谊,我请求你,为了国家,我劝勉你:不要允许任何人在你的属州内拥有任何司法权,并且要让一切都以你的尊严为标准,因为没有什么能比尊严更卓越。
§12.22a.4vere tecum agam, ut necessitudo nostra postulat in Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses.
我将坦诚地与你交谈,正如我们的亲密关系所要求的那样:在塞姆普罗尼乌斯的事情上,如果你当时服从了我的来信,你本会获得所有人最大的赞誉。
sed illud et praeteriit et levius est, haec magna res est: fac ut provinciam retineas in potestate rei p.
但那件事既已过去,也较为轻微;而这件事才是重大的:务必设法将属州保持在国家的控制之下。
plura scripsissem, nisi tui festinarent.
如果你的使者们不是在匆忙赶路,我本会写得更多。
itaque Chaerippo nostro me velim excuses.
因此,我希望你向我们的朋友凯里普斯替我致歉。