§12.17.1grata mihi vehementer est memoria nostri tua quam significasti litteris; quam ut conserves, non quo de tua con 'stantia dubitem sed quia mos est ita rogandi, rogo.
你信中表达的对我的惦念,令我极为欣喜;我请求你保持这种惦念——倒不是因为我怀疑你的忠贞,而是因为如此请求已成惯例。
ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea.
从叙利亚传来了一些相当动荡的消息,因为这些消息对你而言比对我更近,所以因你的缘故比因我自己的缘故更令我牵挂。
Romae summum otium est, sed ita ut malis salubre aliquod et honestum negotium; quod spero fore.
罗马十分平静,但这种平静却让人宁愿有一些有益且体面的事务;我希望这会实现。
video id curae esse Caesari.
我看到恺撒正在关注此事。
§12.17.2me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te. a iudicio nostro sic scilicet ut doctum hominem ab non indocto paulum dissidere.
你要知道,在你不在的时候,我仿佛得到了某种机会和自由,写作得更加大胆了。 其他的著作也许连你也会赞同,但最近我写了关于最佳雄辩类型的内容,在其中我常常猜想,你与我的见解有些微不同——这很自然,正如一个有教养的人与一个并非没有教养的人略有不同一样。
huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere.
我极希望你能由衷地支持这本书,如果不能由衷,也请看在交情的份上支持它。
dicam tuis ut eum, si velint, describant ad teque mittant; puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quicquid a me profectum sit, iucundum tibi fore.
我会告诉你的家人,如果他们愿意,就把它抄录下来寄给你;因为我认为,即使你不太赞同其内容,但在你那孤独的环境中,凡是出自我的东西,对你来说都会是令人愉快的。
§12.17.3quod mihi existimationem tuam dignitatemque commendas, facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes, me cum amori quem inter nos mutuum esse intellegam plurimum tribuam, tum de summo ingenio et de studiis tuis optimis et de spe amplissimae dignitatis ita iudicare ut neminem tibi anteponam, comparem paucos.
至于你向我托付你的声誉和尊严,你的做法确实符合众人的惯例,但我希望你这样认为:我不仅极度珍视我所理解的我们之间互有的爱,而且对于你极高的才华、你极佳的学业以及对最崇高尊严的期望,我的评价是,没有任何人能凌驾于你之上,能与你相提并论的也屈指可数。