§11.28.1magnam voluptatem ex tuis litteris cepi, quod quam speraram atque optaram habere te de me opinionem cognovi;
我从你的来信中获得了极大的快乐,因为我知道了你对我抱有怎样的看法,这正是曾我所期盼和向往的;对此我虽不曾怀疑,但因为我极其看重它能保持纯洁无瑕,所以之前一直为此焦虑。
de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi aestimabam ut incorrupta maneret laborabam. conscius autem mihi eram nihil a me commissum esse quod boni cuiusquam offenderet animum.
因为我自问未曾做过任何会伤害任何善人感情的事。
eo minus credebam plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere quicquam persuaderi potuisse, praesertim in quem mea propensa et perpetua fuisset atque esset benevolentia.
因此,我更难相信,像你这样拥有极多且极佳素养的人,会被轻易说服去相信任何事情,尤其是针对我这样一个对你始终怀有倾心且持久好意的人。
quod quoniam ut volui scio esse, respondebo criminibus, quibus tu pro me, ut par erat tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti.
既然我知道这正合我意,我将对那些指控做出回应,这些指控你曾为了我,正如你那非凡的善意和我们的友谊所应当的那样,多次予以抵制。
§11.28.2nota enim mihi sunt quae in me post Caesaris mortem contulerint.
因为在恺撒死后,人们向我倾泻的非难我是清楚的。
vitio mihi dant quod mortem hominis necessari graviter fero atque eum quem dilexi perisse indignor; aiunt enim patriam amicitiae praeponendam esse, proinde ac si iam vicerint obitum eius rei p. fuisse utilem.
他们把“痛惜一位亲密之人的死亡并对我所爱之人的离世感到愤慨”归为我的过错;因为他们说,祖国应当优先于友谊,就好像他们已经证明了他的死对国家是有益的一样。
sed non agam astute; fateor me ad istum gradum sapientiae non pervenisse; neque enim Caesarem in dissensione civili sum secutus sed amicum; quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque bellum umquam civile aut etiam causam dissensionis probavi, quam etiam nascentem exstingui summe studui.
但我不想玩弄狡黠;我承认我还没有达到那样的智慧境界;因为在市民的分裂中,我追随的不是恺撒(的政权),而是我的朋友;虽然我因事态而感到不快,但我并没有抛弃他,我从未赞成过内战,甚至连分裂的起因也未曾赞成过,反而极力希望它在萌芽状态就被消灭。
itaque in victoria hominis necessari neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi.
因此,在这位亲密之人的胜利中,我既没有被名誉也没有被金钱的甘美所俘获,而其他那些在恺撒那里影响力远不如我的人,却无节制地滥用了这些奖赏。
atque etiam res familiaris mea lege Caesaris de minuta est, cuius beneficio plerique, qui Caesaris morte laetantur remanserunt, in civitate.
而且,甚至我的家产也因恺撒的法律而被削减,然而正是得益于这项法律,大多数现在为恺撒之死而欢呼的人才得以留在这座城邦。
civibus victis ut parceretur aeque ac pro mea salute laboravi.
为了使战败的公民得到宽恕,我付出了与为了我自己的安全同等的努力。
§11.28.3possum igitur qui omnis voluerim incolumis eum a quo id impetratum est perisse non indignari? cum praesertim idem homines illi et invidiae et exitio fuerint.
那么,我这个希望所有人平安无事的人,对于那位同意了这一请求(宽恕战败者)之人的死,难道能不感到愤慨吗? 尤其是那些同样的人,竟然成为了对他既招来怨恨又带来灭亡的原因。
'plecteris ergo' inquiunt 'quoniam factum nostrum improbare audes.
他们说:“那么你将受到惩罚,因为你竟敢不赞成我们的所作所为。
' O superbiam inauditam alios in facinore gloriari, aliis ne dolore quidem impunite licere! at haec etiam servis semper libera fuerunt, ut timerent, gauderent, dolerent suo potius quam alterius arbitrio; quae nunc, ut quidem isti dictitant, 'libertatis auctores' metu nobis extorquere conantur.
”哦,真是前所未闻的傲慢,一些人因罪行而炫耀,而另一些人甚至连悲伤都不能免于惩罚! 但这在奴隶身上也总是自由的:根据他们自己的意志而不是别人的意志去害怕、欢欣和悲伤;而现在,正如那些人反复叨念的,“自由的缔造者们”却企图用恐惧强行夺走我们的这些自由。
§11.28.4sed nihil agunt; nullius umquam periculi terroribus ab officio aut ab humanitate desciscam; numquam enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam putavi.
但他们只是在做无用功;我决不会因为任何危险的恐怖而背弃职责或人道;因为我从未认为光荣的死应当逃避,反而经常认为应该主动迎接。
sed quid mihi suscensent, si id opto ut paeniteat eos sui facti? cupio enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam.
但他们为什么要对我发怒呢,如果我希望他们为自己的所作所为感到后悔? 因为我希望恺撒的死对所有人来说都是痛苦的。
'at debeo pro civili parte rem p. velle salvam.
“但是,作为公民,我应当希望国家平安。
' id quidem me cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo vincere non postulo.
”如果说我确实渴望这一点,若不是我过去的生活和未来的希望在我保持沉默时已经证明了它,我并不要求用言辞来争辩。
§11.28.5qua re maiorem in modum te rogo ut rem potiorem oratione ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam communionem cum improbis esse posse.
因此,我更加请求你,将事实看得比言辞更重要,并且相信我,如果你觉得做正确的事是有益的,那么我和邪恶之徒绝不可能有任何同流。
an quod adulescens praestiti, cum etiam errare cum excusatione possem, id nunc aetate praecipitata commutem ac me ipse retexam? non faciam neque quod displiceat committam, praeterquam quod hominis mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo gravem casum.
难道我年轻时所坚持的事——那时我即便犯错也可以得到原谅——如今要在生命已近暮年时改变它,并否定我自己吗? 我绝不会这样做,也不会做出任何令人不快的事,除了为一个与我关系极其密切且极其伟大之人的沉重悲剧感到哀伤。
quod si aliter essem animatus, numquam quod facerem negarem, ne et in peccando improbus et in dissimulando timidus ac vanus existimarer.
如果我的想法与此不同,我绝不会否认我的所作所为,以免在犯错时被认为是邪恶的,在掩饰时被认为是胆怯和虚伪的。
§11.28.6'at ludos quos Caesaris victoriae Caesar adulescens fecit curavi.
“但是,你管理了年轻的恺撒为恺撒的胜利举办的竞技会。
' at id ad privatum officium, non ad statum rei p. pertinet; quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui et optimae spei adulescenti ac dignissimo Caesare petenti negare non potui.
”但那属于私人义务,而不关乎国家的体制;然而,这项职责,我不仅对一个极其友好之人的记忆和荣誉——即便他已死——有义务去履行,而且对一个充满极佳希望、极配得上恺撒之名并向我请求的年轻人,我也无法拒绝。
§11.28.7veni etiam consulis Antoni domum saepe salutandi causa; ad quem qui me parum patriae amantem esse existimant rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentis ventitare reperies.
我还经常去执政官安东尼的家里拜访;那些认为我不够爱国的人,你却会发现他们为了请求某些事物或捞取好处而频繁出入他家。
sed quae haec est adrogantia, quod Caesar numquam interpellavit quin quibus vellem atque etiam quos ipse non diligebat tamen iis uterer, eos qui mihi amicum eripuerunt carpendo me efficere conari ne quos velim diligam?
但这究竟是何等的傲慢:恺撒从未阻碍我与我所期望的人交往,甚至是他自己也不喜欢的人,而那些夺走我朋友的人,却企图通过中伤我,来使我不能去爱我所期望的人?
§11.28.8sed non vereor ne aut meae vitae modestia parum valitura sit in posterum contra falsos rumores aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei quam. sui similis amicos habere.
但我不担心我生活的谦逊未来不足以对抗虚假的谣言,也不担心那些因为我对恺撒的忠贞而不爱我的人,会不更希望拥有像我这样而不是像他们自己那样的朋友。
mihi quidem si optata contingent, quod reliquum est vitae in otio Rhodi degam; sin casus aliquis interpellarit, ita ero Romae ut recte fieri semper cupiam.
对我而言,如果我的愿望能够实现,我将在罗得岛的闲适中度过余生;但如果有某种意外阻碍,我将以始终渴望正确之事得以彰显的方式留在罗马。
Trebatio nostro magnas ago gratias, quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum, quem semper libenter dilexi, quo magis iure colere atque observare deberem fecit.
我非常感谢我们的特雷巴提乌斯,因为他向我展露了你对我那真诚且友好的心意,并且他使得我更加有理由去尊重和敬仰你这个我一直乐意爱戴的人。
bene vale et me dilige.
祝好,请继续爱我。