§11.29.1dubitanti mihi, quod scit Atticus noster, de hoc toto consilio profectionis, quod in utramque partem in mentem multa veniebant, magnum pondus accessit ad tollendam dubitationem iudicium et consilium tuum; nam et scripsisti aperte quid tibi videretur et Atticus ad me sermonem tuum pertulit.
对于在这整个出发计划中犹豫不决的我——正如我们的阿提库斯所深知的那样,因为双方的诸多考量都在我脑海中浮现——你的判断和建议在消除我的疑虑方面增加了巨大的分量;因为你既坦率地写下了你的看法,阿提库斯也向我传达了你的谈话。
semper iudicavi in te et in capiendo consilio prudentiam summam esse et in dando fidem maximeque sum expertus, cum initio civilis belli per litteras te consuluissem quid mihi faciendum esse censeres, eundumne ad Pompeium an manendum in Italia.
我一直认为,在你身上,在制定计划时有着极高的智慧,而在提供建议时有着极高的忠诚;当内战爆发之初,我写信向你咨询,问你认为我应当如何行事,是去投奔庞培还是留在意大利时,我对此有了最深的体会。
suasisti ut consulerem dignitati meae; ex quo quid sentires intellexi et sum admiratus fidem tuam et in consilio dando religionem, quod, cum aliud malle amicissimum tuum putares, antiquius tibi officium meum quam illius voluntas fuit.
你建议我顾及自己的尊严;由此我理解了你的想法,并对你的忠诚以及在提供建议时的认真尽责深表赞佩,因为,尽管你认为你最亲密的朋友另有期许,但对我而言,我的职责对你来说比他的意愿更重要。
§11.29.2equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me a te diligi sensi et, cum abessem atque in magnis periculis essem, et me absentem et meos praesentis a te cultos et defensos esse memini et, post meum reditum quam familiariter mecum vixeris quaeque ego de te et senserim et praedicarim, omnis qui solent haec animadvertere testis habemus.
确实,在此之前我就爱戴你,也始终感受到你对我的爱戴;当我不在身边且身处巨大危险之中时,我记得我这不在场的人以及我在这里的家属,都得到了你的关照和保护;而在我回来之后,你与我相处得多么亲密,以及我对你有着怎样的感受和赞誉,我们拥有所有习惯于关注这些事情的人作为见证人。
gravissimum vero iudicium de mea fide et constantia fecisti, cum post mortem Caesaris totum te ad amicitiam meam contulisti; quod tuum iudicium nisi mea summa bene volentia erga te omnibusque meritis comprobaro, ipse me hominem non putabo.
然而,当恺撒死后,你完全投身于与我的友谊中时,你对我的忠诚和坚贞做出了最庄重的评判;对于你的这一评判,如果我不用我对你最大的好意和一切尽职来加以证实,我自己就不会把自己当人看。
§11.29.3tu, mi Oppi, conservabis amorem tuum (etsi more magis hoc quidem scribo quam quo te admonendum putem) meaque omnia tuebere; quae tibi ne ignota essent Attico mandavi; a me autem, cum paulum oti nacti erimus, uberiores litteras exspectato.
你,我的奥皮乌斯,将保持你的爱意(虽然我写下这些确实更多是出于习惯,而不是因为我认为你需要被提醒),并保护我的一切;为了不让你对这些一无所知,我已托付给阿提库斯;至于我,一旦我们获得少许闲暇,便可期待我写一封内容更丰富的信。
da operam ut valeas.
务必保重身体。
hoc mihi gratius facere nihil potes.
你做不出比这更让我高兴的事了。