Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §11.10.1-11.10.5

狄基姆斯·布鲁图斯的军事困境与财政求援

第 246 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

狄基姆斯·布鲁图斯向西塞罗汇报了安东尼的军事动向、恺撒(屋大维)的不服从,以及自己在维持七个军团上面临的极其严峻的财政危机,并请求援助。

§11.10.1non mihi rem p. plus debere arbitror quam me tibi.
我认为国家对我的亏欠,并不多于我对您的恩情。
gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes †sit an hoc temporis videatur dici causat, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum;
您深知——即使在这个时候似乎有理由这样说——我对您的感激之情,要深于那些不轨之徒对我的恶意,而且我更看重您的判断,而非对立阵营中所有那些人的看法。
tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis; quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur.
因为您是基于真实而确凿的情感来评价我们的,而那些人则因极大的恶意和嫉妒而无法做到这一点。
interpellent me quo minus honoratus sim, dum ne interpellent quo minus res p. a me commode administrari possit.
只要他们不阻碍国家由我顺利地管理,让他们阻碍我获得荣誉也无妨。
quae quanto sit in periculo quam potero brevissime exponam.
国家处于何等危险之中,我将尽可能简短地予以说明。
§11.10.2primum omnium quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas non te fugit.
首先,执政官的去世给市政事务带来了多么巨大的混乱,而空位又在人们心中激发起多么巨大的野心,这并非您所不知。
satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror; scio enim cui scribam.
我认为我已经写了足够多可以用信件传达的事,因为我很清楚自己在给谁写信。
§11.10.3revertor nunc ad Antonium.
现在我回到安东尼的话题上。
qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo omneque genus hominum abripiendo satis magnum numerum videtur effecisse.
他败退时虽然只有一小股未武装的步兵,但似乎通过释放奴隶监牢、劫掠各类人群,聚集起了相当数量的兵力。
hoc accessit manus Ventidi, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit.
温蒂狄乌斯的队伍也加入了他,这支队伍在艰难地越过阿平宁山脉后到达了瓦达,并在那里与安东尼会合。
est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio.
跟随温蒂狄乌斯的退役兵和武装士兵人数相当多。
§11.10.4consilia Antoni haec sint necesse est, aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca in quae incurrerit, aut rusus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est.
安东尼的计划必然是以下几种之一:如果雷必达接纳他,他就投奔雷必达;或者据守在阿平宁和阿尔卑斯山脉,利用他麾下众多的骑兵进行袭击,席卷他所侵入的地方;或者再次返回埃托鲁里亚,因为意大利的那部分地区目前没有军队。
quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur.
如果恺撒听从了我的建议并越过了阿平宁山脉,我本可以将安东尼逼入如此绝境,以至于他会因匮乏而非刀剑而灭亡。
sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio.
然而,既无法向恺撒下达命令,恺撒也无法向他自己的军队下达命令,这两者都是最糟糕的情况。 既然情况如此,正如我上面所写的那样,只要是关乎我的事情,人们要来阻碍,我并不反对。
haec quem ad modum explicari possint aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur timeo.
但我担心这些问题将如何解决,或者当由您来解决时,它们会受到阻挠。
§11.10.5alere iam milites non possum.
我再也无法供养士兵了。
Cum ad rem p. liberandam accessi, HS mihi fuit pecuniae cccc amplius.
当我投身于解放共和国的斗争时,我拥有四千万以上的塞斯特斯资金。
tantum abest ut meae rei familiaris liberum sit quicquam, ut omnis iam meos amicos aere alieno obstrinxerim.
如今,我的私产非但没有留下任何自由支配的部分,反而已经让我所有的朋友都因债务而受累。
septem numerum nunc legionum alo, qua difficultate tu arbitrare; non, si Varronis thensauros haberem, subsistere sumptui possem.
我现在供养着七个军团,其艰难程度您可以想象;即使我拥有瓦罗的宝藏,也无法承受这样的开支。
Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem.
一旦我对安东尼的情况有了确切的消息,我就会告知您。
tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris.
如果您感到我对您也怀有同样的情意,您就会在此条件下爱我。
III non. Mai. ex castris Dertona.
五月五日,写于德尔托纳营地。

词汇与语法注释

  1. 11.10.1exploratum habes — 结合完成时分词 exploratum 与 habes 的迂指完成式表达(意为“您确信/深知”),其后接两个宾格加不定式结构(me gratiorem esse... posse 和 malle me...)作为宾语。
  2. 11.10.4sed neque Caesari imperari potest — 支配与格动词 impero 的被动非人称用法,Caesari 为其与格。字面意为“无法向恺撒下达命令”(即恺撒无法被命令)。
  3. 11.10.5tantum abest ut... ut... — tantum abest ut [A] ut [B] 结构,表示“非但不是 [A],反而 [B]”(离 [A] 远甚,结果却是 [B])。主句非人称动词 abest 引导第一个 ut 从句(主语从句,此处为 sit)和第二个 ut 从句(结果从句,此处为 obstrinxerim),两者均使用虚拟式。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §11.10.1-11.10.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:11.10.1-11.10.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。