§11.9.1Pansa amisso quantum detrimenti res p. acceperit non te praeterit.
失去潘萨给共和国带来了多么巨大的损失,您并非不知道。
nunc auctoritate et prudentia tua prospicias oportet, ne inimici nostri consulibus sublatis sperent se convalescere posse.
现在,您必须以您的威望和明智未雨绸缪,免得我们的敌人在执政官们去世后,寄希望于自己能够恢复势力。
ego ne consistere possit in Italia Antonius dabo operam; sequar eum confestim.
我将全力以赴,使安东尼无法在意大利立足;我将立即追击他。
utrumque me praestaturum spero, ne aut Ventidius elabatur aut Antonius in Italia moretur.
我希望这两件事都能办到,既不让温蒂狄乌斯逃脱,也不让安东尼在意大利逗留。
in primis rogo te ad hominem ventosissimum, Lepidum, mittas, ne bellum nobis redintegrare possit Antonio sibi coniuncto.
最重要的是,我请求您派人去见那个极其反复无常的人——雷必达,免得安东尼与他联合,从而使他能够重新对我们挑起战争。
nam de Pollione Asinio puto te perspicere quid facturus sit.
至于阿西尼乌斯·波里奥,我认为您很清楚他打算做什么。
multae et bonae et firmae sunt legiones Lepidi et Asini.
雷必达和阿西尼乌斯的军团不仅数量众多,而且精锐坚强。
§11.9.2neque haec idcirco tibi scribo, quod te non eadem animadvertere sciam, sed quod mihi persuasissimum est Lepidum recte facturum numquam, si forte vobis id de hoc dubium est.
我之所以写这些给您,并非因为我知道您没有注意到同样的事,而是因为我深信雷必达绝不会做出正确的事,如果你们万一对此人还有所怀疑的话。
Plancum quoque confirmetis oro; quem spero pulso Antonio rei p. non defuturum.
我也请求你们去坚定普兰库斯的立场;我希望在击败安东尼之后,他不会辜负共和国。
si se Alpis Antonius traiecerit, constitui praesidium in Alpibus conlocare et te de omni re facere certiorem.
如果安东尼越过阿尔卑斯山,我已决定在阿尔卑斯山部署守备队,并将一切情况随时告知您。
iii K. Mai. ex castris Regio.
四月二十九日,写于雷吉乌姆营地。