Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §10.31.1-10.31.6

波利奥对共和国的忠诚与进军意大利的决心

第 231 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

波利奥向西塞罗解释了因通信受阻而长期未写信的原因,表达了自己对自由与共和国的忠诚,并表明他已决定率军前往意大利。

§10.31.1minime mirum tibi debet videri nihil me scripsisse de re p. , postea quam itum est ad arma.
自从诉诸武力以来,我对国家政务一字未提,这在您看来应该一点也不值得奇怪。
nam saltus Castulonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios, etsi nunc frequentioribus latrociniis infestior factus est, tamen nequaquam tanta in hora est, quanta qui locis omnibus dispositi ab utraque parte scrutantur tabellarios et retinent.
因为卡斯图洛山口虽然现在因频繁的强盗活动而变得更加危险,它向来阻碍我们的信差,但绝没有达到那些由双方部署在各处搜查并扣留信差的人所造成的阻碍程度。
itaque nisi nave perlatae litterae essent, omnino nescirem quid istic fieret.
因此,除非信件是通过船只运送的,否则我根本不会知道那里发生了什么。
nunc vero nactus occasionem, postea quam navigari coeptum est, cupidissime et quam creberrime potero scribam ad te.
但现在,既然已经开始航海,我得到了这个机会,我将尽可能热切且频繁地写信给您。
§10.31.2ne movear eius sermonibus quem tametsi nemo est qui videre velit, tamen nequaquam proinde ac dignus est oderunt homines, periculum non est; adeo est enim invisus mihi, ut nihil non acerbum putem, quod commune cum illo sit.
我决不会因那个人的言论而动摇,虽然谁都不想见到他,但人们对他的憎恨绝没有达到他应得的程度;因为他对我而言是如此可恶,以至于我认为与他共享的任何事物都是令人痛苦的。
natura autem mea et studia trahunt me ad pacis et libertatis cupiditatem.
而我的天性和志趣则将我引向对和平与自由的渴望。
itaque illud initium civilis belli saepe deflevi; cum vero non liceret mihi nullius partis esse, quia utrubique magnos inimicos habebam, ea castra fugi, in quibus plane tutum me ab insidiis inimici sciebam non futurum; compulsus eo quo minime volebam, ne in extremis essem, plane pericula non dubitanter adii.
因此,我常常哀悼那场内战的开始;但是,当我由于在双方都有强大的敌人而无法保持中立时,我逃离了那个我深知自己在敌人的阴谋中绝对无法安全的阵营;在被迫走向我最不情愿的一方以避免陷入绝境后,我显然毫不犹豫地面对了危险。
§10.31.3Caesarem vero, quod me in tanta fortuna modo cognitum vetustissimorum familiarium loco habuit, dilexi summa cum pietate et fide.
至于恺撒,因为他在处于如此显赫的地位时,将我这个刚结识的人视为最古老的朋友之一,我以极大的敬意和忠诚爱戴他。
quae mea sententia gerere mihi licuit, ita feci ut optimus quisque maxime probarit; quod iussus sum, eo tempore atque ita feci ut appareret invito imperatum esse.
凡是允许我根据自己的判断去做的事务,我的做法都得到了所有最优秀的人的最大认可;而我被命令去做的事务,我是在那样的时刻并以那样的方式去做的,以至于显而易见,这命令是下达给一个违心者的。
cuius facti iniustissima invidia erudire me potuit quam iucunda libertas et quam misera sub dominatione vita esset.
这一行为所招致的极其不公的嫉恨,足以让我明白自由是多么令人愉悦,而在专制统治下的生活又是多么悲惨。
ita si id agitur ut rursus in potestate omnia unius sint, quicumque is est, ei me profiteor inimicum, nec periculum est ullum quod pro libertate aut refugiam aut deprecer.
因此,如果现在的意图是让一切重新落入一个人的权力之下,无论那人是谁,我都宣布自己是他的敌人,为了自由,没有任何危险是我会逃避或祈求免除的。
§10.31.4sed consules neque senatus consulto neque litteris suis praeceperant mihi quid facerem; unas enim post Idus Mart. demum a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu scribam me et exercitum in potestate eius futurum.
但是,执政官们既没有通过元老院决议,也没有通过他们自己的信件指示我该怎么做;因为我在三月十五日之后终于只收到潘萨的一封信,他在信中敦促我向元老院写信,表示我和军队都将服从其权力。
quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit; nam quibus commeatibus invito illo per illius provinciam legiones ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur? adde huc quod perferri litterae nulla condicione potuerunt; sescentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido tabellarii.
当雷皮杜斯正在向民众发表演说并写信给所有人表示他同意安东尼的意见时,这封信是极其相反且不利的;因为在他的违背下,我凭借什么样的补给才能率领军团通过他的属州? 或者,即使我穿过了其他障碍,我难道还能飞越被他的守备队把守的阿尔卑斯山吗? 此外,信件在任何情况下都无法送达;因为信差在无数个地方被搜查,接着还被雷皮杜斯扣留。
§10.31.5illud me Cordubae pro contione dixisse nemo vocabit in dubium, provinciam me nulli, nisi qui ab senatu missus venisset, traditurum.
我曾在科尔多瓦的集会上说过这样的话,没有人会怀疑:除了元老院派遣来的人之外,我不会把属州移交给任何人。
nam de legione tricesima tradenda quantas contentiones habuerim quid ego scribam? qua tradita quanto pro re p. infirmior futurus fuerim quis ignorat? hac enim legione noli acrius aut pugnacius quicquam putare esse.
至于为了移交第三十军团我经历了多么大的争执,我又何必写呢? 如果该军团被移交,为了共和国的利益我将会变得多么虚弱,谁会不知道呢? 请不要认为有任何东西比这个军团更加勇猛或更具战斗力。
qua re eum me existima esse, qui primum pacis cupidissimus sim (omnis enim civis plane studeo esse salvos), deinde qui et me et rem publicam vindicare in libertatem paratus sim.
因此,请认为我是一个这样的人:首先,极度渴望和平(因为我确实切望所有公民都平安无事);其次,随时准备为自己和共和国争取自由。
§10.31.6quod familiarem meum tuorum numero habes, opinione tua mihi gratius est; invideo illi tamen, quod ambulat et iocatur tecum.
您将我的好友列入您的朋友之中,这比您想象的更令我高兴;然而我很嫉妒他,因为他能和您一起散步、开玩笑。
quaeres quanti aestimem.
您会问我对此有多么看重。
si umquam licuerit vivere in otio, experieris; nullum enim vestigium abs te discessurus sum.
如果有一天允许我们在闲暇中生活,您就会体会到;因为我绝不会离开您半步。
illud vehementer admiror, non scripsisse te mihi manendo in provincia an ducendo exercitum in Italiam rei p. magis satis facere possim.
我感到极度诧异的是,您没有写信告诉我,我是留在属州还是率军进入意大利更能为共和国尽责。
ego quidem, etsi mihi tutius ac minus laboriosum est manere, tamen, quia video tali tempore multo magis legionibus opus esse quam provinciis, quae praesertim reciperari nullo negotio possunt, constitui, ut nunc est, cum exercitu proficisci.
对我而言,虽然留下来更安全、更省力,但是,因为我看到在这样的时刻,比起属州(尤其是那些毫不费力就可以收复的属州),显然更需要军团,所以我决定,就目前的情况而言,率军出发。
deinde ex litteris, quas ' Pansae misi, cognosces omnia; nam tibi earum exemplar misi.
接下来,从我给潘萨的信中,您将了解一切;因为我已经给您送去了那些信件的副本。
xvii K. Apr. Corduba.
三月十六日,于科尔多瓦。

词汇与语法注释

  1. 10.31.1tanta in hora est — 抄本写作 `hora`(时间),但根据上下文及标准的古典校勘,通常被修正为表示延迟或阻碍的 `mora`,本译文亦采用此释。
  2. 10.31.2ne movear eius sermonibus... periculum non est — 主句 `periculum non est`(没有危险)引导了一个由否定目的连词 `ne` 引导的从句(即我被动摇)。虽然有时也使用 `ut non`,但此处 `ne` 用以引出被否定的担忧内容。
  3. 10.31.3invito imperatum esse — 无人称被动语态 `imperatum esse`(命令被下达)与与格形容词 `invito`(给违心之人)相结合。在拉丁语中,命令(imperare)支配与格,因此在无人称被动句中该与格予以保留。
  4. 10.31.6legionibus opus esse — 无人称句式 `opus est`(需要……)在此以夺格(`legionibus`,军团)表示所需要的事物,并且整个结构呈现为“宾格加不定式”的形式(`legionibus opus esse`)。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §10.31.1-10.31.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:10.31.1-10.31.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。