§10.18.1quid in animo habuerim, cum Laevus Nervaque discesserunt a me, et ex litteris, quas eis dedi, et ex ipsis cognoscere potuisti, qui omnibus rebus consiliisque meis interfuerunt.
当莱武斯和涅尔瓦离开我时,我心中在想些什么,你既能从我给他们的信中,也能从他们本人那里得知,因为他们参与了我所有的事务和决策。
accidit mihi, quod homini pudenti et cupido satis faciendi rei p. bonisque omnibus accidere solet, ut consilium sequerer periculosum magis, dum me probarem, quam tutum, quod habere posset obtrectationem.
我身上发生了一件事,这通常会发生在一个有自尊心、并渴望向国家和所有善人证明自己的人身上,那就是我选择了一个更为冒险的计划(在证明自己的期间),而不是一个可能会招致非议的安全计划。
§10.18.2itaque post discessum legatorum cum binis continuis litteris et Lepidus me ut venirem rogaret, et Laterensis multo etiam magis prope implorans obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi quin succurrerem meque communi periculo offerrem.
因此,在使节们离开后,由于雷皮杜斯连续寄来两封信要求我前去,而拉特伦西斯则更加恳切、几乎是哀求地请求我,他所惧怕的无非是那件同样让我感到恐惧的事,即雷皮杜斯军队的反复无常和不忠诚,所以我认为不应犹豫去救援并让自己置身于共同的危险之中。
sciebam enim, etsi cautius illud erat consilium exspectare me ad Isaram dum Brutus traiceret exercitum, et cum conlega consentiente, exercitu concordi ac bene de re p. sentiente, sicut milites faciunt, hostibus obviam ire, tamen, si quid Lepidus bene sentiens detrimenti cepisset, hoc omne adsignatum iri aut pertinaciae meae aut timori videbam, si aut hominem offensum mihi, coniunctum cum re p. non sublevassem aut ipse a certamine belli tam necessari me removissem.
因为我知道,尽管更谨慎的计划是在伊萨拉河畔等待,直到布鲁图斯率军渡河,并与一位志同道合的同僚、以及一支像真正的士兵那样团结一致且对国家怀有善意的军队一起去迎击敌人,然而,如果怀有善意的雷皮杜斯遭受了任何损害,我预见到这一切都将被归咎于我的固执或胆怯——如果我没有援助一个虽然对我有怨恨但与国家站在一起的人,或者我自己从这场如此必要的战争冲突中抽身退缩的话。
§10.18.3itaque potius periclitari volui, a si possem mea praesentia et Lepidum tueri et exercitum facere meliorem quam nimis cautus videri.
因此,我宁愿冒一次险,如果能以我的临场协助既保护雷皮杜斯又使他的军队有所改善,也不愿显得过于谨慎。
sollicitiorem certe hominem non suis contractis neminem puto fuisse.
我确信,没有任何人因并非由自己招致的困难而比我更加焦虑。
nam quae res nullam habebat dubitationem, si exercitus Lepidi absit, ea nunc magnam adfert sollicitudinem magnumque habet casum.
因为,如果雷皮杜斯的军队被排除在考虑之外,那件原本毫无疑问的事,现在却带来了极大的焦虑,并蕴含着巨大的危险。
mihi enim si contigisset ut, prior occurrerem Antonio, non me hercules horam constitisset tantum ego et mihi confido et sic perculsas illius copias Ventidique mulionis castra despicio; sed non possum non exhorrescere, si quid intra cutem subest vulneris, quod prius nocere potest quam sciri curarique possit.
因为如果我能先于他人遭遇安东尼,凭赫拉克勒斯起誓,他连一个小时也支撑不住,我是如此信任自己,也是如此轻视他那些深受打击的部队和骡夫温蒂狄乌斯的军营;但如果皮肤下潜藏着任何伤口,在被发现和医治之前就会造成伤害,我便不能不感到战栗。
sed certe, nisi uno loco me tenerem, magnum periculum ipse Lepidus, magnum' ea pars exercitus adiret, quae bene de re p. sentit.
但是,当然,除非我守在一个地方,否则雷皮杜斯本人,以及那部分对国家怀有善意的军队,都将面临极大的危险。
magnam etiam perditi hostes accessionem sibi fecissent, si quas copias a Lepido abstraxissent.
如果堕落的敌人从雷皮杜斯那里拉拢了任何部队,他们也会为自己获得极大的扩充。
quae si adventus meus represserit, agam gratias fortunae constantiaeque meae, quae me ad hanc experientiam excitavit.
如果我的到来阻止了这些情况,我将感谢命运和我自己的坚定,是它激励我进行这次尝试。
§10.18.4itaque a. d. xv K. Iun. ab Isara castra movi; pontem tamen, quem in Isara feceram, castellis duobus ad capita positis reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut venienti Bruto exercituique eius sine mora transitus esset paratus.
因此,在5月18日,我从伊萨拉河开拔;然而,我在伊萨拉河上建造的桥梁,我在两端各部署了两个堡垒后留下了它,并在那里驻扎了坚固的守卫力量,以便布鲁图斯及其军队到来时,能毫无延迟地准备好渡河。
ipse, ut spero, diebus viii, quibus has litteras dabam, cum Lepidi copiis me coniungam.
我自己,正如我所希望的,在我发出这封信之日起的八天内,将与雷皮杜斯的部队会合。