§10.19.1quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda; sic enim vidi, quasi ea quae oculis cernuntur, me a te amari.
虽然我并不要求你向我表达感激,因为我知道你在实际上和内心中都是极其感恩的人,然而(因为必须承认)这对我来说依然是非常愉快的;因为我看到我被你所爱,就如同用眼睛看清那些事物一般清楚。
dices: 'quid antea?' semper equidem sed numquam inlustrius.
你会说:“以前呢? ”确实一直如此,但从未像现在这样明显。
Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam gravitate sententiarum atque verborum.
你的信让元老院感到惊奇地高兴,这不仅是因为那些极其重大和显赫、展现了极勇敢精神和极高智慧的事情本身,也是因为你言辞和见解的庄重。
§10.19.2sed, mi Plance, incumbe ut belli extrema perficias.
但是,我的普兰库斯,请致力于完成战争的最后阶段。
in hoc erit summa et gratia et gloria.
在这之中将会有最大的感激和荣耀。
cupio omnia rei p. causa; sed me hercules in ea conservanda iam defetigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dedere; quam complectere obsecro.
我为了国家而渴望一切;但凭赫拉克勒斯起誓,在守护国家的过程中我已经疲惫不堪,我维护祖国并不比维护你的荣耀更多,我希望不朽的神明已经赐予了你获得这荣耀的最大机会;我恳求你,请牢牢把握它。
qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.
因为谁镇压了安东尼,谁就将结束这场最丑恶、最危险的战争。