§1.9.5etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta non nullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monimentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt.
尽管早在那个初期阶段,当你在为我们残存的尊严而奔走时,我却在许多事情上察觉到一些人隐秘的仇恨或对我冷淡的支持,因此我的心也受了伤;因为,关于我的纪念性建筑,你并未得到那些本应帮助你的人的支持,也未能在关于我和我哥哥被逐出家园的那场滔天暴力上得到支持,甚至,天哪,在那些因我的家产破产而对我而言必不可少、但却被我视为最微不足道的事情上——即通过元老院的权威来补偿我的损失方面,他们也没有表现出我所期待的善意。
quae cum viderem (neque erant obscura), non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant.
虽然我看到了这些(这些也并非不明显),但这些事情发生在我身上时,其苦涩程度还比不上他们之前所做的好事带给我的喜悦。
§1.9.6itaque, quamquam et Pompeio plurimum te quidem ipso praedicatore ac teste debebam et eum non solum beneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de re publica pristinis permanebam.
因此,尽管在你自己也公开承认和证实的情况下,我对庞培欠下了极大的恩情,而且不仅因为恩惠,也因为爱意和我某种持久的信念而爱戴他,然而我并没有顾及他的意愿,而是一如既往地坚持我对国家的所有先前见解。
§1.9.7ego sedente Cn. Pompeio, cum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, dixi me M. Bibuli fortunam, quam ille adflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent et qui me coegissent; tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus.
在格奈乌斯·庞培在座的情况下,当为了赞扬普布利乌斯·塞斯提乌斯而进入城内,且证人瓦蒂尼乌斯声称我是被盖乌斯·凯撒的气运和兴旺所动摇、从而开始成为他的朋友时,我说,我宁愿选择马尔库斯·比布鲁斯的命运(尽管瓦蒂尼乌斯认为那命运是备受打击的),也胜过所有人的一切凯旋和胜利;并且在同一位证人在场的另一个场合,我说过,那些阻止比布鲁斯出门的人,和那些强迫我流亡的人是完全相同的;事实上,我的整个质询除了对他担任护民官时期的谴责之外,别无他物。
in quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum, neque vero hac in causa modo, sed constanter saepe in senatu.
在其中,我以极大的自由和气魄,对暴力、神意占卜以及王国的赠予发表了一切言论,这不仅在这起诉讼中如此,在元老院中也常常如此一贯地表达。
§1.9.8quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus adsensus, ut de agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur.
更甚者,在马尔凯利努斯和菲利普斯担任执政官期间,于四月五日,元老院同意了我的动议,决定在五月十五日由出席人数众多的元老院会议对坎帕尼亚土地问题进行讨论。
num potui magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum? hac a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum, quorum oportuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram.
我难道还能更深地攻入那个事业的要塞,或者更能忘记我当下的处境而记住我过去的行动吗? 当我发表这一见解时,不仅在那些理应产生动摇的人心中,也在那些我从未料到的人心中,都引起了巨大的震动。
§1.9.9nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit.
因为,当元老院按照我的意见通过这项决议时,庞培虽然并未向我显露任何不悦,却动身前往撒丁岛和非洲,并在旅途中前往卢卡拜访了凯撒。
ibi multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus.
在那里,凯撒对我的意见大加抱怨,因为他之前还在拉文纳见过克拉苏,并被克拉苏煽动起来反对我。
sane moleste Pompeium id ferre constabat; quod ego cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi.
显然,庞培对此也非常恼火;这虽然我已从他人处听闻,但主要是从我兄弟那里确认的。
quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus quam Luca discesserat convenisset, 'te,' inquit, 'ipsum cupio; nihil opportunius potuit accidere.
庞培从卢卡出发几天后,在撒丁岛遇到了他,他说:‘我正想找你;没有比这更凑巧的事了。
Nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti.
除非你认真地去劝说你兄弟马尔库斯,否则你必须偿付你替他向我保证的东西。
' quid multa? questus est graviter;
’何需多言?
sua merita commemoravit quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea salute egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est.
他痛苦地抱怨;他历数自己的恩惠,让人想起他经常与我的兄弟本人就凯撒的法案所进行的协商,以及我的兄弟就我向他做出了什么保证,并以我的兄弟本人为证,声明他为我的营救所做的一切都是在凯撒的同意下进行的。
cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non possem tueri.
为了向我推荐凯撒的事业和尊严,他请求我,如果我不愿意或者不能够去维护它,至少也不要攻击它。