§1.9.21accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque defenderim, quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda status.
你已经了解我是受何种因素驱使去为每一个案件和诉讼辩护的,以及在履行我自己的职责时,我在国家中的处境又是如何。
de quo sic velim statuas, me haec eadem sensurum fuisse, si mihi integra omnia ac libera fuissent; nam neque pugnandum arbitrarer contra tantas opes neque delendum, etiam si id fieri posset, summorum civium principatum neque permanendum in una sententia conversis rebus ac bonorum voluntatibus mutatis, sed temporibus adsentiendum.
关于这一点,我希望你这样认为:即使对我而言一切都是完好且自由的,我也同样会持有这些相同的想法;因为我不认为自己应该与如此强大的势力抗争,也不认为应该去摧毁那些最杰出公民的领导地位(即便这可以做到),更不认为在局势转变、贤达之士的意愿发生变化时,还应该坚持同一种观点,而是应该顺应时势。
numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in enavigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis mutata velificatione adsequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem coeperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus.
因为在治理国家的杰出人物中,永远坚持同一种观点从未受到过赞赏,相反,正如在航海中,即使你无法保住港口,顺应风暴也是一种技术,而当确实可以通过改变帆向来达到目的时,冒着危险坚持你开始时的航线,而不是通过改变航线来最终到达你想去的地方,那是愚蠢的,同样,既然在管理国家时,“带有尊严的闲暇”应该作为我们所有人设定的目标——这是我非常频繁地提到的一句话——我们就不应该总是说同样的话,而应该始终瞄准同一个目标。
quam ob rem, ut paulo ante posui, si essent omnia mihi solutissima, tamen in re publica non alius essem atque nunc sum; cum vero in hunc sensum et alliciar beneficiis hominum et compellar iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire ac dicere, quae maxime cum mihi tum etiam rei publicae rationibus putem conducere; apertius autem haec ego ac saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita inlustri gratia exceperit, ut ego eum mihi devinctum putarem.
因此,正如我刚才所说,即使对我来说一切都是极其自由、毫无束缚的,我在国家事务中的表现也绝不会与现在有任何不同;然而实际上,我既被人们的恩惠吸引到这个方向,又被(他人的)伤害所驱使,因此我乐于对国家持有并发表那些我认为最有利于我自己、同时也最有利于国家利益的看法;而我更公开、更频繁地这样做,因为我的弟弟昆图斯是凯撒的副官,而且我为凯撒所说的任何一句哪怕最微不足道的话(更不用说行动了),他无一不以极显著的感激之情来接受,以至于我认为他已深深感戴于我。
itaque eius omni et gratia, quae summa est, et opibus, quas intellegis esse maximas, sic fruor ut meis nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me consilia frangere nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam potentium benevolentiam coniunxissem.
因而,他的全部好意(那是极高的)和资源(你明白那是极大的),我都像享用自己的一样去享用它,并且在我看来,如果我没有将自己一直拥有的那些防卫手段,与如今这些权贵的好意结合在一起,我就无法以其他方式粉碎那些堕落之徒针对我的阴谋。
§1.9.22his ego consiliis, si te praesentem habuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdem; novi enim temperantiam et moderationem naturae tuae, novi animum cum mihi amicissimum tum nulla in ceteros malevolentia suffusum contraque cum magnum et excelsum tum etiam apertum et simplicem.
如果当时你在身边,依我之见,我也会采用这些同样的计划;因为我知道你天性的节制和温和,我知道你的心灵既对我极其友善,又不对他人怀有任何怨恨,相反,它既伟大高尚,又坦率纯真。
vidi ego quosdam in te talis, qualis tu eosdem in me videre potuisti; quae me moverunt, movissent eadem te profecto.
我曾看到某些人对你表现出的态度,正如你能够看到那同一个班底对我所表现出的那样;那些打动我的事情,肯定也同样会打动你。
sed, quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae; me quidem certe tuarum actionum, sententiarum, voluntatum, rerum denique omnium socium comitemque habebis, neque mihi in omni vita res tam erit ulla proposita, quam ut cotidie vehementius te de me optime meritum esse laetere.
但是,无论什么时候我能有机会与你相聚,你都将是我所有计划的引导者;曾经把我的安全放在心上的你,也同样会把我的尊严放在心上;的确,在你的行动、观点、愿望,总之在一切事务中,你肯定会视我为伙伴与同行者;并且在我一生中,没有任何设定的目标比这更重要:那就是让你每天都更加由衷地为你对我立下的极大恩德而感到高兴。