Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §1.9.23-1.9.26

寄送著作与移交属州的建议

第 19 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗谈到了寄送其著作和创作近况,表达了对伦图鲁斯家务的关切,并建议他在阿庇乌斯活动的情况下毫不迟延地移交属州,同时劝告他与包税商阶层实现和解。

§1.9.23quod rogas, ut mea tibi scripta mittam, quae post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito dabo, neque ita multae, ne pertimescas.
关于你请求我寄去你在动身之后我所写的小品,那些是一些演说,我会把它们交给梅诺克利托斯,并且它们数量并不多,以免你感到害怕。
scripsi etiam (nam animum ab orationibus diiungo fere referoque ad mansuetiores Musas, quae me maxime sicut iam a prima adulescentia e delectarunt)—scripsi igitur Aristotelio more, quem ad modum quidem volui, tris libros in disputatione ac dialogo 'de oratore,' quos arbitror Lentulo tuo fore non inutilis; abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum et Aristoteliam et Isocratiam rationem oratoriam complectuntur.
我还写了(因为我通常将心思从演说中抽离出来,带回到更温柔的缪斯那里,她们自我的青年时代起就最令我欣喜)——因此,我按照阿里士多德的方式,正是我所期望的那样,以讨论和对话的形式写了三卷本《论雄辩家》,我认为这对于你的伦图鲁斯将不是无益的;因为它们与普通的规则大相径庭,并且涵盖了古代所有阿里士多德和伊索克拉底的雄辩术体系。
scripsi etiam versibus tris libros 'de temporibus meis'; quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem; sunt enim testes et erunt sempiterni meritorum erga me tuorum meaeque pietatis, † sed, quia verebar non eos, qui se laesos arbitrarentur (etenim id feci parce et molliter), sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnis nominare.
我还用诗歌写了三卷本《关于我的时代》;如果我认为它们应该出版,我早就寄给你了;因为它们是我对你的恩德以及我的忠诚之情永远的见证,且将永远如此,† 但因为我害怕的不是那些可能认为自己受到伤害的人(因为我确实做得非常克制和温和),而是那些对我恩重如山、若要一一指名则将无穷无尽的人。
quos tamen ipsos libros, si quem, cui recte committam, invenero, curabo ad te perferendos.
然而,如果我能找到可以妥善信托的人,我一定会安排将这些书送到你手中。
atque istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero; quantum litteris, quantum studiis, veteribus nostris delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime conferemus.
并且,我将我们生活和习惯中的那一整部分完全交付于你;凡是我们在文学上、在研究上,也就是在我们往日的乐事中所能取得的成果,我们都将非常乐意地交由你来裁决,因为你一直热爱这些事物。
§1.9.24quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi commendas ea tantae mihi curae sunt, ut me nolim admoneri, rogari vero sine magno dolore vix possim.
你写信给我关于你的家政事务以及你托付给我的事情,这些对我来说都是极大的关切,以至于我不希望被提醒,若被请求,我确实很难不感到极大的痛苦。
quod de Quinti fratris negotio scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse, nunc autem omnia facturum, ut conficias, id scito esse eius modi, ut frater meus vere existimet adiuncto isto fundo patrimonium fore suum per te constitutum.
关于你写到我弟弟昆图斯的事情,即你在去年夏天因疾病阻碍未能渡海去往基利基,因而无法完成,但现在将尽一切努力去完成,你要知道,这件事的情况是这样的,以至于我的弟弟确实认为,一旦并入那个庄园,他的世袭财产就将通过你得以确立。
tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et exercitationibus velim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias, sed ut omnes gentes, etiam ut posteritas omnis intellegat esse facturum.
我希望你尽可能亲密、尽可能频繁地让我了解你的一切事务,以及你的伦图鲁斯和我们的学习与锻炼,并请相信,从未有人对任何人比你对我更亲切、更令人愉悦,而且我不仅要让你感受到这一点,还要让所有民族、甚至所有的后世都明白这一点。
§1.9.25Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum conlega provinciam; si curiata lex non esset, se paraturum cum conlega tibique successurum; legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse; se, quoniam ex senatus consulto provinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introisset.
阿庇乌斯此前在私下谈话中反复宣称,后来甚至在元老院中公开表示,如果被允许提出库里亚法,他将与同僚通过抽签决定属州;如果没有库里亚法,他将与同僚达成协议,并来接替你;而且提出库里亚法对执政官而言是需要的,但并非必须;他因为根据元老院决议拥有该属州,所以在进入罗马城之前,根据科尔内留斯法他将拥有指挥权。
ego, quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat, nescio; varias esse opiniones intellego.
我不知道你的亲友们各自给你写了些什么;我理解大家的看法不一。
sunt, qui putant posse te non decedere, quod sine lege curiata tibi succedatur; sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui posse, qui provinciae praesit.
有些人认为你可以不离任,因为没有库里亚法就来接替你;也有些人认为,如果你离任,你可以留下一个人来管理属州。
mihi non tam de incertum est (quamquam ne id quidem valde dubium est) quam illud, ad tuam summam amplitudinem, dignitatem, libertatem, qua te scio libentissime frui solere, pertinere te sine ulla mora provinciam successori concedere, praesertim cum sine suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare.
对我而言,那件事并不是那么不确定(虽然那也并非十分可疑),而是另一件事:这关系到你的极高声望、尊严和自由(我知道你最乐于享受这些),即你应当毫不迟延地将属州让给接替者,尤其是在如果不免除对自己贪欲的怀疑,你就无法驳斥他的贪欲的情况下。
ego utrumque meum puto esse, et quid sentiam ostendere et quod feceris defendere.
我认为这两者都是我的职责:既表明我的看法,又捍卫你的所作所为。
§1.9.26scripta iam epistula superiore accepi tuas litteras de publicanis, in quibus aequitatem tuam non potui non probare; felicitate a quid vellem consequi potuisses, ne eius ordinis, quem semper ornasti, rem aut voluntatem offenderes.
在上一封信写完之后,我收到了你关于包税商的来信,在信中我对你的公正不能不表示赞同;我希望你能以某种幸运达到你的目的,从而不至于冒犯你一直优待的那个阶层的利益或意愿。
equidem non desinam tua decreta defendere, sed nosti consuetudinem hominum; scis, quam graviter inimici ipsi illi Q. Scaevolae fuerint.
我固然不会停止捍卫你的法令,但你了解人们的习性;你懂得那些人对Q. 斯卡埃沃拉本人曾是多么严重的敌人。
tibi tamen sum auctor, ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies aut mitiges.
然而我还是建议你,如果能通过任何方式,你要么让那个阶层与你和解,要么平息他们的怨气。
id etsi difficile est, tamen mihi videtur esse prudentiae tuae.
这虽然困难,但我认为这体现了你的明智。

词汇与语法注释

  1. 1.9.23Lentulo tuo — 指伦图鲁斯·斯宾特同名的儿子的亲昵表达。使用所有形容词 `tuus` 向作为父亲的收信人表示“你的(爱子)伦图鲁斯”。
  2. 1.9.23sed, quia verebar non eos, qui se laesos arbitrarentur... — 手稿中发生文本残损(†)的地方。从上下文来看,推定存在诸如 `non [solum] eos... sed [multo magis] eos`(不仅害怕那些可能认为自己受损的人,更害怕那些对我恩重如山的人)的对比结构,后者的担忧(无法列举所有人名)是主要原因。
  3. 1.9.24quod de Quinti fratris negotio scribis... id scito esse eius modi — 句首的 `quod` 起到“关于……”的前置引入话题作用。主句为 `id scito esse eius modi`,由此引出表示结果或程度的 `ut` 从句。
  4. 1.9.25legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse — 对格不定式结构(A.c.I.)`legem curiatam ferri`(提出库里亚法)作为无人称表达 `opus esse`(有需要/应当)和 `necesse non esse`(非必须)的主语(或语义上的宾语)发挥作用。
  5. 1.9.25mihi non tam de eo incertum est... quam illud... — 通过比较结构 `non tam... quam...`,著者西塞罗强调,相比于“那件事(关于属州交接)是不确定的”,更为确定的是“另一件事(伦图鲁斯应当毫不延迟地让出属州)”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §1.9.23-1.9.26. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:1.9.23-1.9.26

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。