§1.9.19nam de Appio quod scribis sicuti de Caesare te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum.
关于阿庇乌斯,你写信说你并不责怪我,就像对凯撒那样,我很高兴我的计划得到了你的认可。
de Vatinio autem primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta.
然而关于瓦蒂尼乌斯,首先,在他当选副执政官(法务官)后,通过庞培立即达成了和解,尽管当时我曾在元老院里用极其严厉的意见反对他的竞选,但这与其说是为了伤害他,不如说是为了捍卫和赞美卡托;但在此之后,凯撒又施加了非同寻常的推动,让我去为他辩护。
cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neve in hoc reo neve in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam, cum veneris.
然而,至于我为什么称赞他,我请求你不要在这名被告或其他人身上向我追问原因,以免在你回来时我以同样的问题回敬你。
tametsi possum vel absenti: recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur et laudabuntur idem.
虽然即使在你不在此地时我也能做到这一点:因为请回忆一下,你从遥远的土地上曾向谁送去过颂词;你也不必为此感到害怕,因为那些同样的人也正在被我亲自称赞,并且今后也将继续被称赞。
sed tamen defendendi Vatini fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, quom illum defenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi:
"
Ubi nóminabit Phaédriam, tu Pámphilam
contínuo; si quando ílla dicet "Phaédriam
intrómittamus cómissatum," Pámphilam
cantátum provocémus; si laudábit haec
illíus formam, tu húius contra dénique
par pró pari reférto, quod eam mórdeat.
不过,为瓦蒂尼乌斯辩护也受到了这样一种刺激,在审判中为他辩护时,我说我正在做一件《宦官》中寄生虫向军人建议的事情: “当她提起派德里亚时,你立刻提起潘菲拉;如果她什么时候说“让我们把派德里亚放进来宴饮”,我们就提议“请潘菲拉来唱歌”;如果她赞美那人的美貌,你就在相反的方面赞美这一位的。 总之,以牙还牙,好让她感到刺痛。
"
sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere; neque solum dixi, sed etiam saepe facio deis hominibusque adprobantibus.
“因此我向法官们请求:既然某些高贵的、对我大有恩惠的人过于爱我的仇敌,并且在我的注视下,经常在元老院中时而严肃地将他拉到一旁,时而亲密而欢快地拥抱他,既然他们有他们自己的普布里乌斯,就请给我也另外一个普布里乌斯,好让我在受到适度挑衅时,可以用他来轻轻回刺他们的心;我不仅这样说了,而且在神和人的赞许下,经常实际这样做。
§1.9.20habes de Vatinio; cognosce de Crasso.
关于瓦蒂尼乌斯的部分就到这里;请听关于克拉苏的事。
ego, cum mihi cum illo magna iam gratia esset, quod eius omnis gravissimas iniurias communis concordiae causa voluntaria quadam oblivione contrieram, repentinam eius defensionem Gabini, quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem; sed, cum me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti, credo, iracundia (nam ea tam vehemens fortasse non fuisset), sed, cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit.
我与他之间本已存在着深厚的友好关系,因为为了共同的和睦,我曾通过某种自愿的遗忘抹去了他所有极其严重的伤害,然而,如果他突然为加比尼乌斯——他在前几天还极为激烈地攻击过的人——进行辩护时,没有对我进行任何侮辱,我本是可以容忍的;但当我在进行论辩且并未挑衅他时,他却伤害了我,我便勃然大怒,我想这不仅是由于眼前的愤怒(因为那愤怒或许不会如此猛烈),而是因为他对我的多次伤害所积压的那种仇恨(我本以为自己已经全部宣泄了,但不知不觉中它却仍有残留)突然全部显露了出来。
quo quidem tempore ipso quidam homines et eidem illi, quos saepe significo neque appello, cum se maximum fructum cepisse dicerent ex libertate mea meque tum denique sibi esse visum rei publicae, qualis fuissem, restitutum, cumque ea contentio mihi magnum etiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum et eos, qui in eadem causa essent, numquam amicos futuros.
正是在那个时候,某些人,就是我经常暗示却不点名的那些同样的人,一方面说他们从我的言论自由中获得了最大的收获,并且在他们看来,我那时终于恢复了以往服务于国家的状态,另一方面,当那场争论在外界也给我带来巨大收获时,他们却说他们很高兴,因为对我来说,那个仇敌以及与他处于同一阵营的人将永远不会成为我的朋友。
quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur, cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in provinciam est profectus; nam, cum mihi condixisset, cenavit apud me in mei generi Crassipedis hortis.
当他们不公的言论通过极其体面的人传到我这里,且庞培比以往任何时候都更加竭力促使我与克拉苏重归于好,而凯撒也通过信件表明那场争论给他带来了极大的苦恼时,我不仅考虑了自己的处境,也考虑了自己的性格;克拉苏为了让我们的友好关系仿佛在罗马人民面前得到证实,几乎是从我的家中出发前往行省的;因为在与我约定后,他在我女婿克拉西佩斯的园林中的我家共进了晚餐。
quam ob rem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides postulabat.
因此,正如你写信说听到的那样,我接受了他的极大托付,在元老院中为他的案子进行了辩护,正如我的忠诚所要求的那样。