§1.9.13postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque res publica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum servos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem.
在此之后,当你以帝国命令权统治着近西班牙,而国家没有执政官,只有省份的商贩和暴动的奴仆与帮凶时,某种偶然将我的生命如斗争的引子一般,抛入了内讧与公民分裂的中心。
quo in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensus in me tuendo exstitisset, non dicam, quid acciderit (multorum est enim et varia culpa), tantum dicam brevi, non mihi exercitum sed duces defuisse.
在这场危机中,尽管在保卫我这件事上,元老院展现了惊人的共识,整个意大利展现了令人难以置信的共识,所有善人也展现了独一无二的共识,但我不想说发生了什么(因为许多人都有各种各样的过失),我只想长话短说:我缺少的不是军队,而是领袖。
in quo ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt.
在这件事上,即使那些没有捍卫我的人如今应当承担责任,那些抛弃我的人的责任也同样不小;而且,如果那些极度恐惧的人应当受到指责,那么那些假装恐惧的人更应当受到谴责。
illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos civis et a me conservatos et me servare cupientis spoliatos ducibus ervis armatis obici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum adflictum excitare potuissent;
我的那项决定确实理应受到赞扬——我不愿看到那些由我挽救、且渴望挽救我但在失去领袖后被剥夺了武装的公民去面对武装的奴隶,而更希望表明,如果允许他们在我也坚守的同时为我而战,当他们本可以扶起受难的我时,善人的共识中本可以产生多么巨大的力量。
quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque tenuisti.
当你在为我的事情奔走时,你不仅看透了他们的这种心愿,而且还予以巩固和维持。
§1.9.14qua in causa (non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter) usus es quibus dam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant idem in tenendo.
在这项事业中(我不仅绝不否认,而且还将永远记住并乐于宣扬),你使用了一些极其高贵的人,他们在恢复我的地位时,比他们过去在保留我时表现得更为勇敢。
qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea reciperassent.
如果在这一决定中他们愿意保持一致,他们本可以在我获得拯救的同时,收回他们自己的权威。
recreatis enim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem publicam violandam esse potuisset.
因为,随着善人在你的执政官任期内得以重振,并被你极其坚定和卓越的行动所激发起斗志,特别是庞培也加入到这一事业中,甚至连凯撒在立下赫赫战功后,带着独特的、新颖的荣誉以及元老院的裁决被吸纳到该阶级的权威中时,任何邪恶的公民本都不可能再有危害国家的机会。
§1.9.15sed attende, quaeso, quae sint consecuta.
但请注意,我恳求你,接下来发生了什么。
primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat bonam deam quam tris sorores, impunitatem est illorum sententiis adsecutus, qui, cum tr.
首先,那个对女性宗教仪式的破坏者(他视好女神不比他的三个姐妹更重),通过那些人的投票获得了免罚。
pl. poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum monumentum (non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat), monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt.
当护民官希望通过善人以审判的方式惩罚暴动的公民时,那些人却从国家中夺走了一个在未来惩治暴动的极佳先例;同样是这些人,后来竟然容忍那不是我的纪念碑(因为那不是我的战利品,而是我的工程发包),而是元老院的纪念碑,被烙上了敌人的名字和血淋淋的文字。
qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum; sed vellem non solum salutis meae quem ad modum medici, sed ut aliptae etiam virium et coloris rationem habere voluissent.
那些人希望我平安,这让我非常感激;但我希望他们不仅像医生那样考虑我的健康,而且还要像健身教练一样考虑我的力量和面色。
nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis incohatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt.
如今,正如阿佩莱斯以极其精湛的技艺完成了维纳斯的头部和胸部最上方,却让身体的其他部分保持未完工状态一样,某些人也同样只在我的头部上下功夫,却让身体的其余部分保持残缺不全和粗糙状态。