Humanitext Reader

西塞罗 · 论命运 §1-5

哲学用语的阐释与希尔提乌斯对谈的缘起

第 1 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在探讨了伦理学的拉丁语命名和命题逻辑之后,叙述了与希尔提乌斯在普特奥利的会面。两人在讨论了国家大事后,准备按照学院派的风格进行哲学论辩。

§1quia pertinet ad mores, quod h)=qos illi vocant, nos eam partem philosophiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem; explicandaque vis est ratioque enuntiationum, quae Graeci a)ciw/mata vocant; quae de re futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit fieri aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio est, quam peri\ dunatw=n philosophi appellant, totaque est logikh/, quam rationem disserendi voco.
因为它关系到品格,即希腊人所说的 ethos,我们通常把哲学的这一部分称为“关于品格”,但对于一个丰富拉丁语的人来说,将其命名为“道德的”是合适的;而且必须解释命题(即希腊人所谓的 axiomata)的力量和逻辑;当它们对未来的事物以及可能或不可能发生的事情有所陈述时,它们具有什么样的力量,这是一个晦涩的问题,哲学家们称之为“关于可能性”,它完全属于逻辑学,我称之为讨论的艺术。
Quod autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato casus quidam ne facerem inpedivit.
然而,正如我在关于神灵本性的其他著作中,以及在我发表的关于占卜的著作中所做的那样——即为了让每个人更容易接受他认为最有可能的观点,而对双方展开连续的阐述——某种不期而遇的事件阻碍了我在这次关于命运的讨论中这样做。
§2Nam cum essem in Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in quibus nos a pueritia viximus, deditus, multum una eramus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae ad pacem et ad concordiam civium pertinerent.
因为当我在普特奥利别墅时,我们那被选为执政官的友人希尔提乌斯也在同一地方,他是我极其亲密的朋友,并致力于我们从小就沉浸其中的这些学问,我们经常在一起,尤其是共同探讨那些关系到公民和平与和谐的策略。
Cum enim omnes post interitum Caesaris novarum perturbationum causae quaeri viderentur iisque esse occurrendum putaremus, omnis fere nostra in his deliberationibus consumebatur oratio, idque et saepe alias et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo ab interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo ea, quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de pace et de otio.
因为在凯撒死后,新动乱的所有原因似乎都在被寻找,而我们认为必须加以应对,所以我们几乎所有的谈话都耗费在这些商议中。 这不仅在其他时候经常发生,而且在某一天,由于比平时更自由、更没有打扰者,当他来到我这里时,我们首先谈论了那些对我们来说是日常且仿佛是惯例的事情,即关于和平与闲暇。
§3Quibus actis Quid ergo? inquit ille, quoniam oratorias exercitationes non tu quidem, ut spero, reliquisti, sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne aliquid audire? Tu vero, inquam, vel audire vel dicere;
在谈完这些事后,他说:“那么,既然你并没有——如我所望——放弃你的修辞学练习,但你确实把哲学置于它们之上,我能听你讲点什么吗?
nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto, minuunt, sed augent potius illam facultatem.
” “你当然,”我说,“既可以听也可以说;因为,正如你正确认为的那样,我并没有放弃那些修辞学的研究,我也曾用这些研究点燃了你,尽管我接纳你时你已经极为热烈;而且我如今正在探讨的事情不仅没有削弱、反而增加了那种能力。
Nam cum hoc genere philosophiae, quod nos sequimur, magnam habet orator societatem; subtilitatem enim ab Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem orationis et ornamenta dicendi.
因为辩论家与我们所遵循的这一派哲学有着极大的伙伴关系;因为他从学院派那里借来严密,并反过来回馈给它雄辩的丰美和演说的装饰。
Quam ob rem, inquam, quoniam utriusque studii nostra possessio est, hodie, utro frui malis, optio sit tua.
因此,”我说,“既然这两门学问都在我们的掌握之中,今天,你更愿意享受哪一门,选择权就在你了。
Tum Hirtius: Gratissumum, inquit, et tuorum omnium simile; nihil enim umquam abnuit meo studio voluntas tua.
” 于是希尔提乌斯说:“太感谢了,这正如你一贯的作风;因为你的善意从未拒绝过我的心愿。
§4Sed quoniam rhetorica mihi vestra sunt nota teque in iis et audivimus saepe et audiemus atque hanc Academicorum contra propositum disputandi consuetudinem indicant te suscepisse Tusculanae disputationes, ponere aliquid, ad quod audiam, si tibi non est molestum, volo.
” “但是,既然你们的修辞学对我来说是熟知的,而且我经常听你讲过这些,今后也会听,而《图斯库鲁姆论辩集》又表明你已经采纳了学院派针对命题进行反驳辩论的习惯,那么如果对你来说不麻烦的话,我希望提出某个命题来听你阐述。
An mihi, inquam, potest quicquam esse molestum, quod tibi gratum futurum sit? Sed ita audies, ut Romanum hominem, ut timide ingredientem ad hoc genus disputandi, ut longo intervallo haec studia repetentem.
” “对我来说,”我说,“有什么会是麻烦的呢,只要它能让你高兴? 不过,你听我讲的时候,要把握我是个罗马人,是个怯生生地踏入这类辩论领域的人,也是个隔了很久才重新温习这些学问的人。
Ita, inquit, audiam te disputantem, ut ea lego, quae scripsisti.
” “我会这样听你辩论的,”他说,“就像我阅读你写的那些著作一样。
Proinde ordire.
所以,开始吧。
Considamus hic.
我们在这里坐下。
§5quorum in aliis, ut in Antipatro poe+ta, ut in brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus, ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi, naturae contagio valet, quam ego non tollo, vis est nulla fatalis; in aliis autem fortuita quaedam esse possunt, ut in illo naufrago, ut in Icadio, ut in Daphita; quaedam etiam Posidonius (pace magistri dixerim) comminisci videtur; sunt quidem absurda.
” 在这些情况中,有些——如在诗人安提帕特身上,如在冬至之日出生的人身上,如在同时生病的兄弟身上,如在尿液中,如在指甲中,以及在其他类似事物中——自然的感应在起作用,我并不否认这一点,但其中并没有命运的力量;然而在其他情况中,可能存在一些偶然的事情,如在那位溺水遇难者身上,如在伊卡迪乌斯身上,如在达菲塔斯身上;有些事情,波塞多尼乌斯(请允许我宽恕地提及这位老师)似乎是在凭空捏造;它们确实荒谬。
Quid enim? si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque ita perire, ex hocne equo, qui cum equus non esset, nomen habebat alienum? aut Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur? quasi vero capulo sit occisus.
因为究竟是为了什么? 如果达菲塔斯的命运是从马上摔下来并以此死去,难道是从这匹马上——由于它不是一匹真正的马,而只是借用了名字? 或者腓力被警告要避开剑柄上雕刻的小型四马战车吗? 仿佛他真的是被剑柄杀死的一样!
Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in rivo esse lapsum? (quamquam huic quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereundum); ne hercule Icadii quidem praedonis video fatum ullum;
而那位无名溺水者滑落溪流又有什么了不起的呢? (虽然他确实写到,对此人曾有预言说他将死于水中);誓以赫拉克勒斯之名,我甚至看不出海盗伊卡迪乌斯有什么命运可言;

词汇与语法注释

  1. 1ratioque enuntiationum, quae Graeci a)ciw/mata vocant — 西塞罗引入了 ‘enuntiatio’ 一词作为希腊语 ἀξίωμα(命题)的翻译。核心问题在于涉及未来偶然事件的命题的真假值。
  2. 1ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio — 由 ‘ut’ 引导的从句是目的从句。‘in utramque partem’(针对双方)指对特定命题的正反两面进行论证的学院派讨论方法。
  3. 1id in hac disputatione de fato casus quidam ne facerem inpedivit — 这是 ‘impedio’(阻碍)+ ‘ne’ + 虚拟语气(facerem)结构。主句的主语是 ‘casus quidam’(某种偶然事件),暗示凯撒遇刺后的政治混乱等外部因素阻碍了对话录形式的完整展开。
  4. 3quoniam utriusque studii nostra possessio est — ‘utriusque studii’ 是属格,修饰 ‘possessio’,指代修辞学和哲学两者。意为“既然这两门学问都在我们的掌握之中”。
  5. 4ita audies, ut Romanum hominem... — 由连词 ‘ut’ 引导的从句表示身份或状态(“作为一个罗马人……”)。西塞罗表达了自己作为一个务实的罗马人,面对希腊式高度哲学辩论时的谦虚态度。
  6. 5quorum in aliis... naturae contagio valet — 此句紧接在文本缺失(lacuna)之后。关系代词属格 ‘quorum’ 指代前文缺失部分中提到的预言或征兆的例子。‘naturae contagio’ 是西塞罗对希腊语 συμπάθεια(自然感应)的独特翻译。

引用这一段

西塞罗, 论命运 §1-5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.humanitext-lat1:1-5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。