Humanitext Reader

西塞罗 · 论命运 §41-45

原因的区分与圆柱比喻下的同意辩护

第 9 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗阐述了克律西波斯对“完全且主要原因”与“辅助且邻近原因”的区分,并用圆柱和陀螺的比喻说明命运的必然性如何与人类自由的“同意”共存。西塞罗指出,基于这一区分,决定论的支持者与反对者之间的分歧其实只是言词上的,而非实质上的。

§41Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et retineat fatum.
然而,克律西波斯既不赞同必然性,又不希望任何事物在没有先行原因的情况下发生,因此他区分了原因的类别,以便既能逃避必然性,又能保留命运。
"Causarum enim" , inquit, "aliae sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes et proximae.
他说:“在原因中,有些是完全且主要的,有些则是辅助且邻近的。
Quam ob rem, cum dicimus omnia fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi volumus: causis perfectis et principalibus, sed causis adiuvantibus et proximis" .
因此,当我们说一切事物皆因先行原因、因命运而发生时,我们不希望这被理解为:因完全且主要的原因而发生,而是因辅助且邻近的原因而发生。
Itaque illi rationi, quam paulo ante conclusi, sic occurrit: si omnia fato fiant, sequi illud quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et proximis.
”因此,对于我刚才所推论的那个论证,他如此反驳:如果一切皆因命运而发生,那么确实可以得出一切皆因先行原因而发生的结论,但并非因主要和完全的原因,而是因辅助和邻近的原因。
Quae si ipsae non sunt in nostra potestate, non sequitur, ut ne adpetitus quidem sit in nostra potestate.
即使这些原因本身不在我们的掌控之中,也并不能得出欲望也不在我们的掌控之中的结论。
At hoc sequeretur, si omnia perfectis et principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae causae non essent in nostra potestate, ne ille quidem esset in nostra potestate.
但如果我们说一切皆因完全且主要的原因而发生,那么就会得出这样的结论:由于那些原因不在我们的掌控之中,欲望也就不在我们的掌控之中。
§42Quam ob rem, qui ita fatum introducunt, ut necessitatem adiungant, in eos valebit illa conclusio; qui autem causas antecedentis non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil valebit.
因此,对于那些以附加必然性的方式引入命运的人,那个结论将是有效的;但对于那些不称先行原因为完全或主要的人,它将毫无效力。
Quod enim dicantur adsensiones fieri causis antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat.
因为对于同意被说成是因先行原因而发生这一说法,他认为其性质很容易由他自己来解释。
Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata (necesse est enim adsensionem viso commoveri), sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quae moveri incipere nisi pulsa non possunt.
因为虽然没有被呈现所打动就无法产生同意,然而,由于该呈现具有邻近而非主要的原因,它就具有了克律西波斯所希望的、我们刚才所说的这种道理。 这并不是说同意可以在没有受到外部激发的任何力量的情况下发生(因为同意必然被呈现所打动),而是他回到了他的圆柱和陀螺上,这些东西除非受到推撞,否则无法开始移动。
Id autem cum accidit, suapte natura, quod superest, et cylindrum volvi et versari turbinem putat.
但他认为,一旦这种情况发生,在接下来的过程中,圆柱的滚动和陀螺的旋转便是由于它们自身的本性。
§43'Ut igitur', inquit, "qui protrusit cylindrum, dedit ei principium motionis, volubilitatem autem non dedit, sic visum obiectum inprimet illud quidem et quasi signabit in animo suam speciem, sed adsensio nostra erit in potestate, eaque, quem ad modum in cylindro dictum est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est, suapte vi et natura movebitur.
他说:“因此,正如推动圆柱的人赋予了它运动的开端,却没有赋予它滚动的能力一样,被呈现的对象确实会把自己的形象印刻、并仿佛盖印在心灵上,但我们的同意将在我们的掌控之中,并且正如在圆柱的例子中所说的那样,在受到外部推撞之后,其余的部分将因其自身的力量和本性而运动。
Quodsi aliqua res efficeretur sine causa antecedente, falsum esset omnia fato fieri; sin omnibus, quaecumque fiunt, veri simile est causam antecedere, quid adferri poterit, cur non omnia fato fieri fatendum sit? modo intellegatur, quae sit causarum distinctio ac dissimilitudo. "
但是,如果某事是在没有先行原因的情况下被促成的,那么一切皆因命运而发生的说法就是假的;如果说在发生的一切事物中,原因在先是合乎情理的,那么有什么理由可以提出,说明不该承认一切皆因命运而发生呢? 只要理解了原因的区别和不同即可。
§44Haec cum ita sint a Chrysippo explicata, si illi, qui negant adsensiones fato fieri, †fateantur tamen eas non sine viso antecedente fieri, alia ratio est; sed, si concedunt anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod proxima illa et continens causa non moveat adsensionem, vide, ne idem dicant.
” 克律西波斯既然作了如此解释,如果那些否定同意因命运而发生的人,承认同意不能在没有先行呈现的情况下发生,那是另一回事;但是,如果他们承认呈现先行,却又否认同意因命运而发生,因为那个邻近且直接的原因并没有推动同意,那么请看,他们是否在说同样的话。
Neque enim Chrysippus, concedens adsensionis proximam et continentem causam esse in viso positam, eam causam esse ad adsentiendum necessariam concedet, ut, si omnia fato fiant, omnia causis fiant antecedentibus et necessariis; itemque illi, qui ab hoc dissentiunt confitentes non fieri adsensiones sine praecursione visorum, dicent, si omnia fato fierent eius modi, ut nihil fieret nisi praegressione causae, confitendum esse fato fieri omnia; ex quo facile intellectu est, quoniam utrique patefacta atque explicata sententia sua ad eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere.
因为克律西波斯虽然承认同意的邻近且直接的原因在于呈现,但他不会承认这个原因是同意的必然原因,以至于如果一切因命运而发生,一切就必须因先行且必然的原因而发生;同样,那些与他意见相左、承认没有呈现的前导就不能产生同意的人也会说,如果一切皆因命运而发生,以至于没有原因的前行就没有任何事情发生,那就必须承认一切皆因命运而发生;由此很容易理解,既然双方在阐明并解释了自己的观点后,都得出了相同的结论,那么他们只是在言词上、而非在事实上存在分歧。
§45Omninoque cum haec sit distinctio, ut quibusdam in rebus vere dici possit, cum hae causae antegressae sint, non esse in nostra potestate, quin illa eveniant, quorum causae fuerint, quibusdam autem in rebus causis antegressis in nostra tamen esse potestate, ut illud aliter eveniat, hanc distinctionem utrique adprobant, sed alteri censent, quibus in rebus, cum causae antecesserint, non sit in nostra potestate, ut aliter illa eveniant, eas fato fieri; quae autem in nostra potestate sint, ab iis fatum abesse
总之,既然存在这样的区别——即在某些事情中,可以真实地表述为,当这些原因已经前行时,那些作为其原因的事情之发生,并不在我们的掌控之中;而在另一些事情中,尽管原因已经前行,但事情以其他方式发生,却仍然在我们的掌控之中——双方都赞同这一区别,但一帮人认为,在那些当原因先行时、事情以其他方式发生并不在我们的掌控之中的事情中,它们是因命运而发生的;而至于那些在我们的掌控之中的事情,命运则从它们中缺席。

词汇与语法注释

  1. §41perfectae et principales... adiuvantes et proximae — 克律西波斯对原因的双重分类:“完全且主要的”(自身能必然导致结果的充足原因)与“辅助且邻近的”(发生结果所必需但非充足的条件)。西塞罗以此说明克律西波斯如何企图调和命运与自由意志。
  2. §42cylindrum et ad turbinem suum — 调和命运与自由意志的著名比喻。推动圆柱或陀螺的动作是外部契机(邻近原因),但它们能够滚动或旋转,则是由它们自身的形状(固有性质,即主要原因)决定的。
  3. §44vide, ne idem dicant — `vide, ne` 加上虚拟语气表示“小心/看看是否……”,常含蓄地表示“恐怕/实际上就是……”。此处表示西塞罗认为反对派实际上在说相同的话。
  4. §45ab iis fatum abesse — `abesse` 是与 `fatum` 构成的“主格/宾格加不定式”结构(`fatum abesse`),作主句动词 `censent` 的宾语。句中 `alteri`(一帮人)之后省略了对应的 `alteri`(另一帮人),表示另一帮人认为命运从我们掌控的事物中“缺席”。

引用这一段

西塞罗, 论命运 §41-45. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.humanitext-lat1:41-45

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。