§35Ex hoc genere illud est Ennii:
"
Utinám ne in nemore Pélio secúribus
Caesae áccidissent ábiegnae ad terrám trabes!
"
Licuit vel altius:
"Utinam ne in Pelio nata ulla umquam esset arbor!"
etiam supra:
"Utinam ne esset mons ullus Pelius!"
similiterque superiora repetentem regredi infinite licet.
这一类事物中,有恩尼乌斯的如下诗句: “但愿在佩利翁的森林中,斧头未曾将松木砍倒在地上! ” 他本可以追溯得更远: “但愿佩利翁山上未曾生长过任何树木! ” 甚至可以再往前: “但愿根本没有佩利翁山! ” 同样,追寻更为在先的事物,人们可以无限地向后倒退。
"
Neve índe navis ínchoandi exórdium
Coepísset.
“也愿自那以后,未曾开始建造船只的开端。
"
Quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud:
"
Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem,
Medéa, animo aegra, amóre saevo saúcia,
"
†non ut eae res causam adferrent amoris.
” 这些过去的旧事是为何呢? 因为接着便是这句: “因为我那彷徨的女主人,心怀愁病,被残酷的爱所伤,将永远不会迈出家门一步,美狄亚啊,” ——并非那些事情带来了爱的因由。
§36Interesse autem aiunt, utrum eius modi quid sit, sine quo effici aliquid non possit, an eius modi, cum quo effici aliquid necesse sit.
然而他们说,没有它某事便无法产生的那种事物,还是有了它某事便必然产生的那种事物,这两者之间是有区别的。
Nulla igitur earum est causa, quoniam nulla eam rem sua vi efficit, cuius causa dicitur; nec id, sine quo quippiam non fit, causa est, sed id, quod cum accessit, id, cuius est causa, efficit necessario.
因此,前者中没有任何一个是原因,因为没有任何一个能够凭借自身的力量来促成那件宣称它是其原因的事物;没有它某事便无法发生的事物,本身并不是原因,而只有当它加入进来时,能够必然促成其作为原因之结果的那种事物,才是原因。
Nondum enim ulcerato serpentis morsu Philocteta quae causa in rerum natura continebatur, fore ut is in insula Lemno linqueretur? post autem causa fuit propior et cum exitu iunctior.
因为在菲洛克忒忒斯尚未因蛇咬而产生溃疡时,自然界中包含了什么样的原因,以至于他必然会被遗弃在莱姆诺斯岛上呢? 但在那之后,原因便更加临近,并与结局结合得更为紧密。
§37Ratio igitur eventus aperit causam.
因此,结局的理路揭示了原因。
Sed ex aeternitate vera fuit haec enuntiatio:
"Relinquetur in insula Philoctetes"
, nec hoc ex vero in falsum poterat convertere.
但自永恒以来,这一陈述就是真的:“菲洛克忒忒斯将被遗弃在岛上”,且这不可能从真变为假。
Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contraria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait quid, alterum negat), ex iis igitur necesse est invito Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut
"Sauciabitur Philocteta"
omnibus ante saeculis verum fuit,
"Non sauciabitur"
falsum; nisi forte volumus Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.
因为在两个相反的事物中(在此处相反的事物我是指一者肯定某事、另一者否定某事),违背伊壁鸠鲁的意愿,这两者之中必然一者为真,一者为假,正如“菲洛克忒忒斯将受伤”在以往的所有世纪中都是真的,而“他不会受伤”是假的;除非我们碰巧想要遵循伊壁鸠鲁学派的观点,他们说这样的陈述既非真也非假,或者当他们为此感到羞愧时,却说出了更为厚颜无耻的话:由相反事物构成的选言命题是真实的,但其中所陈述的任何一个事物都不是真实的。
§38O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi! Si enim aliquid in eloquendo nec verum nec falsum est, certe id verum non est;
哦,在论辩中多么令人惊异的放肆和可悲的无知! 因为如果言说中的某事既非真也非假,那它确实不是真的;而那不是真的事物,又怎能不为假呢?
quod autem verum non est, qui potest non falsum esse? aut, quod falsum non est, qui potest non verum esse? tenebitur igitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse; ratio ipsa coget et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.
或者,那不为假的事物,又怎能不为真呢? 因此,克律西波斯所捍卫的立场将被维持,即每一个陈述要么是真的,要么是假的;理性本身将迫使人们承认,某些事物自永恒以来就是真的,并且它们并不与永恒的原因相连,而是独立于命运的必然性。
§39Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii, Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt;
而在我看来,在古代哲学家们曾有的两种意见中——一者认为一切事物皆因命运而发生,以至于这一命运带来了必然性的力量,德谟克利特、赫拉克利特、恩培多克勒和亚里士多德都持此意见;另一者则认为,灵魂的自愿运动在没有任何命运的情况下存在——克律西波斯似乎想扮演一个名誉仲裁人的角色,试图击中中庸之道。
dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates, ut necessitatem fati confirmet invitus.
然而,他却将自己更多地归向了那些希望灵魂的运动脱离必然性的人;但是,当他使用自己的言辞时,却落入了那些困难之中,以至于违心地肯定了命运的必然性。
§40Atque hoc, si placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima oratione tractavi.
那么,如果你愿意,让我们看看这在“同意”中是如何表现的,这是我在最初的论述中讨论过的。
Eas enim veteres illi, quibus omnia fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant.
因为那些认为一切事物皆因命运而发生的古代人说,它们(同意)是由力量和必然性促成的。
Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant:
"Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at, si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse quidem adpetitus est in nostra potestate; quod si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu efficiuntur, sunt sita in nobis; non sunt igitur neque adsensiones neque actiones in nostra potestate.
但那些与他们意见相左的人,则使同意脱离了命运,并否定在同意被施加了命运的情况下必然性能被排除出去,他们如此论辩道:“如果一切事物皆因命运而发生,那么一切事物皆因先行原因而发生,并且,如果欲望如此,那么那些紧随欲望而来的事物也如此,因而同意也如此;但是,如果欲望的原因并不在于我们自身,那么欲望本身甚至也不在我们的掌控之中;如果这是真的,那么那些由欲望促成的事物也不在于我们自身;因此,无论是同意还是行为,都不在我们的掌控之中。
Ex quo efficitur, ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores nec supplicia"
.
由此得出的结论是,既没有正当的赞扬,也没有正当的责备,更没有正当的荣誉和惩罚。
Quod cum vitiosum sit, probabiliter concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.
” 由于这一结论是有缺陷的,他们认为可以合乎情理地得出结论:并非发生的一切事情皆因命运而发生。