§46Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere praesidium.
应当以这种方式来辩论这桩案子,而不是从那些迷途并偏离轨道的原子那里去寻求庇护。
"Declinat"
, inquit,
"atomus"
.
他说:“原子偏斜了。
Primum cur? aliam enim quandam vim motus habebant a Democrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te, Epicure, gravitatis et ponderis.
”首先,为什么? 因为它们从德谟克利特那里得到了某种别的运动力量,即冲击力(他称之为碰撞),而从你这里,伊壁鸠鲁,得到了重力和重量的力量。
Quae ergo nova causa in natura est, quae declinet atomum? aut num sortiuntur inter se, quae declinet, quae non? aut cur minimo declinent intervallo, maiore non? aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus?
那么,在自然界中,有什么新的原因能使原子发生偏斜呢? 还是说它们彼此之间抽签决定哪个偏斜、哪个不偏斜? 或者为什么它们只偏斜极小的距离,而不偏斜更大的距离? 或者为什么它们只偏斜一个极小,而不偏斜两个或三个?
§47Optare hoc quidem est, non disputare.
这确实是凭空期望,而不是进行辩论。
Nam neque extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret.
因为你既没有说原子是受到外部撞击才移位并偏斜的,也没有说在原子所穿过的那个虚空中,有什么原因使它不能直行,原子本身也没有发生任何变化以至于它不能保持其自身重量的自然运动。
Ita cum attulisset nullam causam, quae istam declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere videtur, cum id dicat, quod omnium mentes aspernentur ac respuant.
因此,尽管他没有提出任何能引起那种偏斜的原因,但他仍然觉得自己说了些什么,哪怕他所说的正是所有人的心智都鄙视并唾弃的东西。
§48Nec vero quisquam magis confirmare mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessitatem et vim omnium rerum sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has commenticias declinationes confugisset.
实际上,在我看来,没有谁比这位(伊壁鸠鲁)更牢固地确立了不仅是命运、甚至是万物的必然性与强制,并且消除了心灵的自愿运动,他承认自己若非逃避到这些虚构的偏斜中,就无法以其他方式抵抗命运。
Nam, ut essent atomi, quas quidem esse mihi probari nullo modo potest, tamen declinationes istae numquam explicarentur.
因为,即使原子存在——这对我来说是无论如何都无法证明其存在的——你们的那些偏斜也永远无法得到解释。
Nam si atomis, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate naturae, quod omne pondus nulla re inpediente moveatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est, declinare, quibusdam atomis vel, si volunt, omnibus naturaliter
Fragmenta
"Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis
"Chrysippus aestuans laboransque, quonam pacto explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo.
因为如果原子的重力运动是被自然必然性所赋予的——因为任何重量在没有阻碍的情况下,都必然会移动和运行——那么,某些原子(或者如果他们愿意的话,所有原子)自然地发生偏斜,也同样是必然的…… 残篇 “因此,M. 西塞罗在撰写的《论命运》一书中,在谈到那个问题极其晦涩且复杂时,用以下的话说明哲学家克律西波斯在其中也未能理清自己: ‘克律西波斯焦虑而艰难地试图解释:既一切皆因命运发生,又在我们之中存在着某些东西,他却以这种方式陷入了纠缠。
"
"
"volvitque vices definitio fati secundum Tullium, qui ait:
"fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem.
’” “根据图利乌斯(西塞罗)的说法,命运的定义在循环往复,他说: ‘命运是贯穿永恒的、彼此相系的事物的联结,它依据自身的秩序和法则而变化,然而其方式是,这种变化本身就具有永恒性。
"
"
"illi quoque versus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum vertit:
"
Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse
Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras.
’” “荷马的那些诗句也赞同这一观点,西塞罗将其译成了拉丁语: ‘人们的心灵如何,正取决于父亲朱庇特本人用他的光芒照亮了产出丰饶的土地。
"
"
"Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morbus eodem tempore ingravesceret, eodem levaretur, geminos suspicatum.
’” “西塞罗说,最著名的医生希波克拉底留下了这样的记载:有兄弟俩同时开始生病,他们的病情在同一时间加重,又在同一时间减轻,因而怀疑他们是双胞胎。
quos Posidonius Stoicus multum astrologiae deditus eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solebat asserere.
而热衷于占星术的斯多亚派学者波塞多尼奥斯则习惯于断言,他们是在相同的星象配置下出生和受胎的。
ita, quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem valetudinis, hoc philosophus astrologus ad vim constitutionemque siderum quae fuerat, quo tempore concepti natique sun.
因此,医生认为属于极相似体质健康的事,这位哲学家兼占星家却归因于他们受胎和出生时的星辰力量与配置。
"
"et ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone, in quo honore fuerit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum.
” “为了不让诗人的见证显得微不足道,请在西塞罗的维护下听听,这种鱼在著名的P. 塞庇奥·阿非利加努斯(即努曼提亚征服者)那里受到了何等的看重。
Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
"Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, in primis nobilis.
以下是西塞罗在《论命运》对话录中的原话: ‘因为当塞庇奥在拉韦尔尼乌姆的庄园里,庞提乌斯也和他在一起时,恰好有人给塞庇奥送来了一条鲟鱼,这种鱼极其罕见被捕获,但正如人们所说,是极其名贵的鱼。
Cum autem Scipio unum et alterum ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius:
"Scipio"
, inquit, 'vide, quid agas;
当塞庇奥邀请了前来拜访他的一两个人的时候,并且看起来还要邀请更多人时,庞提乌斯在他耳边说: “塞庇奥,”他说,“看你在做什么;那条鲟鱼是少数人的。
acupenser iste paucorum hominum est. '"
"
”’”