Humanitext Reader

西塞罗 · 论命运 §30-34

共命定事物与先行原因的定义

第 7 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

介绍了克吕西波如何通过“共同命运化(confatalia)”的概念来驳斥懒惰的论证,随后探讨了卡尔内亚德对宿命论的批判,以及对先行因果关系的正确定义。

§30Quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata;
他说:“在现实事物中,有些是单纯的,有些是结合的。
simplex est: "Morietur illo die Socrates" ; huic, sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies.
单纯的是指:‘苏格拉底将在那一天死去’;对于他来说,无论他做了什么还是没做什么,死去的日子都已确定。
At si ita fatum erit: "Nascetur Oedipus Laio" , non poterit dici: "sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit" ; copulata enim res est et confatalis;
但是,如果命运注定如此:‘俄狄浦斯将为莱乌斯所生’,就不能说:‘无论莱乌斯是否与女人同房’;因为这件事是结合在一起且共同命运化的(confatalis);他之所以这样称呼它,是因为命运既注定了莱乌斯将与妻子同房,又注定了他将由她生下俄狄浦斯。
sic enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si esset dictum: "Luctabitur Olympiis Milo" et referret aliquis: "Ergo, sive habuerit adversarium sive non habuerit, luctabitur" , erraret; est enim copulatum "luctabitur" , quia sine adversario nulla luctatio est.
正如如果有人说:‘米隆将在奥林匹亚运动会上摔跤’,而有人回答说:‘所以,无论他有没有对手,他都会摔跤’,那他就错了;因为‘他将摔跤’是结合在一起的事,因为没有对手就没有摔跤。
Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur.
因此,这种类型的所有诡辩都以同样的方式被驳倒。
"Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces" captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere.
‘无论你请医生还是不请医生,你都会康复’是诡辩;因为请医生和康复同样是命运注定的。
Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.
这些事情,正如我所说,他称之为共同命运化的事。
§31Carneades genus hoc totum non probabat et nimis inconsiderate concludi hanc rationem putabat.
” “卡尔内亚德不赞成这整整一类论证,并认为这种推理的结论得出得过于轻率。
Itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam; cuius erat haec conclusio: "Si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia necessitas efficit; id si verum est, nihil est in nostra potestate; est autem aliquid in nostra potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt; non igitur fato fiunt, quaecumque fiunt. "
因此,他用另一种方式紧逼,不使用任何刁难;他的结论是这样的:‘如果一切事物都是由先行原因引起的,那么一切事物都是通过自然的联结而紧密相连并交织在一起发生的;如果是这样,必然性就促成了所有事物;如果这是真的,就没有什么是在我们的掌控之中的;然而,确实有某些事情在我们的掌控之中;相反,如果一切事物都是因命运而发生的,那么一切事物都是由先行原因引起的;因此,发生的一切事情都不是因命运而发生的。
§32Hoc artius adstringi ratio non potest.
’” “这个论证不可能被约束得更紧密了。
Nam si quis velit idem referre atque ita dicere: "Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexteque fieri" , nihil dicat.
因为如果有人想用同样的话来反驳并这样说:‘如果每一个未来的事物自永恒以来都是真的,从而它必然按照它将要发生的方式发生,那么所有事物都必须通过自然的联结而紧密相连并交织在一起发生’,那他什么也没说。
Multum enim differt, utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera esse possint intellegi.
因为,是自然的先行原因自永恒以来促成了未来的真实事物,还是即使没有自然的永恒性,未来的事物也能被理解为真的,这两者之间有很大区别。
Itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse esset.
因此,卡尔内亚德常说,即使是阿波罗也无法说出未来的事情,除非这些事情的原因被自然所包含,以至于它们必须发生。
§33Quid enim spectans deus ipse diceret Marcellum eum, qui ter consul fuit, in mari esse periturum? Erat hoc quidem verum ex aeternitate, sed causas id efficientis non habebat.
” “因为,这位神明自己看着什么,才会说那位曾三次担任执政官的马尔凯鲁斯将死于海中呢? 这在自永恒以来确实是真的,但它没有促成它的原因。
Ita ne praeterita quidem ea, quorum nulla signa tamquam vestigia extarent, Apollini nota esse censebat;
因此,他认为,即使是那些没有任何迹象作为痕迹存留的过去事物,阿波罗也是不知道的;更不用说未来的事物了!
quo minus futura! causis enim efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri, quid futurum esset.
因为只有在了解了每件事的促成原因之后,才能最终知道未来会发生什么。
Ergo nec de Oedipode potuisse Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset, nec quicquam eius modi.
因此,在自然界中没有预先设置为什么他的父亲必须被他杀死的先行原因的情况下,阿波罗既无法对俄狄浦斯做出预言,也无法做出任何此类性质的预言。
Quocirca, si Stoicis, qui omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, conprobare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide, ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum;
因此,如果说对于主张一切因命运而发生的斯多亚派来说,认可这类神托以及其他源自占卜的事物是合逻辑的,那么,对于那些只主张未来的事物自永恒以来为真的人来说,则不应说同样的话。
hi enim urguentur angustius, illorum ratio soluta ac libera est.
看吧,那些人的立场和斯多亚派的立场是否不同;因为后者受到的逼迫更紧,而前者的理论则是宽松和自由的。
§34Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa antecedente, quid proficiatur, si ea causa non ex aeternis causis apta dicatur? Causa autem ea est, quae id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas morbi, ignis ardoris.
” “但是,即使承认除了先行原因之外没有任何事情能够发生,如果那个原因不被称为是由永恒原因所连结的,那又有什么用呢? 而原因就是促成其作为原因之结果的事物,如伤口是死亡的原因,消化不良是疾病的原因,火是炎热的原因。
Itaque non sic causa intellegi debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod Clytaemnestram.
因此,原因不应该被理解为:凡是先行于某事物的,就是那件事的原因,而应该理解为:凡是‘起作用地’先行于某事物的,才是原因。 并不是因为我走进了广场,那便是我玩球的原因;也不是赫卡柏生了亚历山大,她便是特洛伊人灭亡的原因;也不是廷达瑞俄斯生了克吕泰涅斯特拉,他便是阿伽门农(遭难)的原因。
Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo spoliaretur.
因为如果是这样,一个衣着考究的旅人也将被称为是抢劫者剥夺其财物的原因了。 ”

词汇与语法注释

  1. 30huic — 代词 huic 是指向苏格拉底的关涉与格(dative of reference),表明对他而言(无论其行为如何),死期都是已定的。
  2. 32utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera esse possint intellegi — 由 utrum ... an 引导的双重间接疑问句,用作动词 differt 的主语从句。后半部分的关系从句 futura quae sint 修饰代词 ea,而 ea 则是“对格+不定式”结构 ea vera esse 的主语。
  3. 33diceret — 虚拟语气未完成过去时。在此处用作过去潜在虚拟语气(potential subjunctive)或修辞性疑问句中的商榷性虚拟语气(deliberative subjunctive),言外之意含蓄地表达了过去的不可行性:“(神明自己看着什么)才可能说出……呢?”。
  4. 34id fuisse causae — 指示代词 id 是不定式结构的主语,causae 是部分属格(partitive genitive)。直译为“那是属于原因的事物”,这是拉丁语中表示“那就是原因”的习惯表达。

引用这一段

西塞罗, 论命运 §30-34. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.humanitext-lat1:30-34

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。