§24Communi igitur consuetudine sermonis abutimur, cum ita dicimus, velle aliquid quempiam aut nolle sine causa; ita enim dicimus
"sine causa"
, ut dicamus: sine externa et antecedente causa, non sine aliqua; ut, cum vas inane dicimus, non ita loquimur, ut physici, quibus inane esse nihil placet, sed ita, ut verbi causa sine aqua, sine vino, sine oleo vas esse dicamus, sic, cum sine causa animum dicimus moveri, sine antecedente et externa causa moveri, non omnino sine causa dicimus.
因此,当我们说某人“无原因地”想要或不想要某事时,我们误用了日常语言的习惯;因为我们说 “sine causa” (无原因地),意思是指“没有外部的和先行的原因”,而不是指“没有任何原因”;正如我们说“空容器”时,我们的说话方式并不像那些主张没有任何东西是空虚的自然物理学家,而是比如指容器里没有水、没有酒、没有油一样;同样,当我们说心灵无原因地运动时,我们是指它没有先行的和外部的原因而运动,并不是说它完全没有原因。
De ipsa atomo dici potest, cum per inane moveatur gravitate et pondere, sine causa moveri, quia nulla causa accedat extrinsecus.
关于原子本身,可以说当它因重力和重量在空虚中运动时,它是无原因地运动的,因为没有原因从外部施加于它。
§25Rursus autem, ne omnes physici inrideant nos, si dicamus quicquam fieri sine causa, distinguendum est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam esse causam, cur ita feratur.
但另一方面,为了不让所有的物理学家在听到我们说任何事情都是无原因发生时嘲笑我们,我们必须做出区分并这样说:不可分体本身的性质就是因重量和重力而运动,而这性质本身就是它这样被运送的原因。
Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa causa; motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec id sine causa; eius rei enim causa ipsa natura est.
同样,对于心灵的自愿运动,不需要寻找外部原因;因为自愿运动在自身中包含了这样的性质,即它在我们的掌控之中并听从于我们,而且这并非没有原因;因为这件事的原因就是性质本身。
§26Quod cum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, quaecumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt esse ea, quae causas, cur futura sint, non habent; habeant igitur causas necesse est ea, quae vera sunt; ita, cum evenerint, fato evenerint.
既然如此,为什么不承认:除非我们同意无论发生什么都由命运决定,否则并非每个命题都是非真即假的? 他说:“因为那些将要发生的真实事情,不可能没有它们将要发生的原因;因此,那些真实的事情必然拥有原因;这样,当它们发生时,也就是由命运决定的了。
Confectum negotium, siquidem concedendum tibi est aut fato omnia fieri, aut quicquam fieri posse sine causa.
” 如果你确实必须承认要么万事皆由命运决定,要么有些事情可以无原因地发生,那么事情就此判定了。
§27An aliter haec enuntiatio vera esse non potest:
"Capiet Numantiam Scipio"
, nisi ex aeternitate causa causam serens hoc erit effectura? An hoc falsum potuisset esse, si esset sescentis saeculis ante dictum? Et si tum non esset vera haec enuntiatio:
"Capiet Numantiam Scipio"
, ne illa quidem eversa vera est haec enuntiatio:
"Cepit Numantiam Scipio.
难道这个陈述: “Capiet Numantiam Scipio” (西庇阿将占领努曼提亚),非得由原因自永恒以来编织着原因来促成,否则它就不能为真吗? 如果这在六百个世纪前就被说出,它难道可能是假的吗? 如果当时这个陈述“西庇阿将占领努曼提亚”不是真的,那么即使在该城被毁灭之后,这个陈述: “Cepit Numantiam Scipio” (西庇阿占领了努曼提亚)也不是真的。
"
Potest igitur quicquam factum esse, quod non verum fuerit futurum esse? Nam ut praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore vera fuerit instantia, sic futura, quorum consequenti tempore vera erit instantia, ea vera dicemus.
因此,难道有任何已经发生的事情,是过去不曾真实地将要发生的吗? 因为正如我们把那些在过去的时间里其实现为真的过去事物称为真,同样,我们也将把那些在未来的时间里其实现将为真的未来事物称为真。
§28Nec, si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit; fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur, quae ita dicentur:
"Veniet in senatum Cato"
, non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam est inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est.
而且,如果每个陈述非真即假,并不随即得出存在着不可改变的、永恒的原因,来阻止任何事情以不同于它将要发生的方式发生;那些使得如下被陈述的事情被真实说出的原因是偶然的: “Veniet in senatum Cato” (加图将来到元老院),这些原因并没有包含在自然本性和世界之中;然而,当将要发生的事为真时,它与已经发生的事一样是不可改变的,我们没必要因此而害怕命运或必然性。
Etenim erit confiteri necesse:
"Si hoc enuntiatum: "Veniet in Tusculanum Hortensius" verum non est, sequitur, ut falsum sit.
因为我们必须承认:“如果这个陈述:‘奥尔滕西乌斯将来到他的图斯库鲁姆别墅’不是真的,那么随之而来的结果就是它是假的。
"
Quorum isti neutrum volunt; quod fieri non potest.
”而那些人两者都不想要,这是不可能的。
Nec nos impediet illa ignava ratio, quae dicitur; appellatur enim quidam a philosophis a)rgo\s lo/gos, cui si pareamus, nihil omnino agamus in vita.
被称为“懒惰的论证”的那个说法也不会阻碍我们;哲学者们称之为 argos logos(无为的论证),如果我们听从它,我们在生活中将什么也不做。
§29Sic enim interrogant:
"Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, convalesces; item, si fatum tibi est ex hoc morbo non convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, non convalesces; et alterutrum fatum est; medicum ergo adhibere nihil attinet.
因为他们这样提问:“如果你的命运是从这场病中康复,那么无论你请医生还是不请医生,你都会康复;同样,如果你的命运是不能从这场病中康复,那么无论你请医生还是不请医生,你都不会康复;而两者之一是注定的命运;因此,请医生没有任何用处。
"
Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio.
” 这种提问被正确地称为“懒惰而无为的”,因为用同样的道理,一切行动都将从生活中被消除。
Licet etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem tamen teneas sententiam, hoc modo:
"Si ex aeternitate verum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum sive non adhibueris, non convalesces"
; deinde cetera.
你也可以对其进行修改,不引入命运的名字却依然保持同样的观点,方式如下:“如果自永恒以来这为真:‘你将从那场病中康复’,那么无论你请医生还是不请医生,你都会康复;同样,如果自永恒以来这为假:‘你将从那场病中康复’,那么无论你请医生还是不请医生,你都不会康复”;接下去也是如此。
Haec ratio a Chrysippo reprehenditur.
这种论证受到了克吕西波的驳斥。