Humanitext Reader

西塞罗 · 论命运 §19-23

卡尔内亚德论自发运动与自由意志

第 5 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗指出,即使承认每个陈述非真即假也可以避免命运的必然性,他批评了伊壁鸠鲁无原因的“原子偏斜”,并支持卡尔内亚德基于“心灵自发运动”来捍卫自由意志的主张。

§19Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse; non enim aeternis causis naturae necessitate manantibus verum est id, quod ita enuntiatur: "Descendit in Academiam Carneades" , nec tamen sine causis, sed interest inter causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis in se efficientiam naturalem.
因为,即使伊壁鸠鲁承认每个陈述非真即假,他也可以不害怕万事必然由命运决定;因为,如此陈述的事情: “卡尔内亚德去了阿卡德米”,其为真并不是由于源自自然必然性的永恒原因,然而这也不是没有原因的;但是在偶然先行发生的原因与自身包含着自然效力的原因之间是有区别的。
Ita et semper verum fuit "Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Pytharato" , neque tamen erant causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit, serie certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit.
同样,以下陈述也一直为真: “伊壁鸠鲁活到七十二岁时,将在皮塔拉图斯担任执政官的那一年死去”,然而并没有注定的原因导致事情必须这样发生,但正因为它这样发生了,所以它注定会通过一定的因果链条,正如它实际发生的那样发生。
§20Nec ii, qui dicunt inmutabilia esse, quae futura sint, nec posse verum futurum convertere in falsum, fati necessitatem confirmant, sed verborum vim interpretantur.
那些认为将来的事情不可改变、且无法将真实的未来转变为虚假的人,并没有确证命运的必然性,而是在解释词语的力量。
At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt.
但是,那些引入永恒因果链条的人,则将剥夺了自由意志的人类心灵束缚于命运的必然性之中。
Sed haec hactenus; alia videamus.
不过,这些就谈到这里,让我们看看其他事情。
Concludit enim Chrysippus hoc modo: "Si est motus sine causa, non omnis enuntiatio, quod a)ci/wma dialectici appellant, aut vera aut falsa erit; causas enim efficientis quod non habebit, id nec verum nec falsum erit;
因为克吕西波以这种方式得出结论: “如果存在没有原因的运动,那么并非每个陈述(辩证学家称之为命题)都是非真即假的;因为不具有作用原因的事物,既不真也不假;但是每个陈述都是非真即假的;因此,没有无原因的运动。
omnis autem enuntiatio aut vera aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est. Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt; efficitur igitur fato fieri, quaecumque fiant. "
如果情况确实如此,那么所有发生的事情都是由先行原因引起的;如果情况确实如此,那么万事皆由命运决定;因此可以得出,无论发生什么,都是由命运决定的。
§21Hic primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam plagam potius accipiam quam fato omnia fieri conprobem; illa enim sententia habet aliquid disputationis, haec vero non est tolerabilis.
” 在这里,首先,如果我愿意赞同伊壁鸠鲁,并否认每个陈述都是非真即假的,那么我宁愿承受那个打击,也不愿赞同万事皆由命运决定;因为前一种观点还有讨论的余地,而后者确实是无法容忍的。
Itaque contendit omnis nervos Chrysippus, ut persuadeat omne a)ci/wma aut verum esse aut falsum.
因此,克吕西波竭尽全力要使人们相信每个命题都是非真即假的。
Ut enim Epicurus veretur, ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri, quaecumque fiant, (si enim alterum utrum ex aeternitate verum sit, esse id etiam certum et, si certum, etiam necessarium; ita et necessitatem et fatum confirmari putat) sic Chrysippus metuit, ne, si non obtinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis aeternis rerum futurarum.
因为,正如伊壁鸠鲁担心如果承认了这一点,就必须承认无论发生什么都是由命运决定一样(因为如果两者之一自永恒以来就是真的,那它也就是确定的,如果确定,也就是必然的;他认为这样必然性和命运就都被确立了),同样,克吕西波也害怕如果他不能确立所陈述的一切都是非真即假的,他就无法维持万事皆由命运以及未来事物的永恒原因决定的观点。
§22Sed Epicurus declinatione atomi vitari necessitatem fati putat.
但伊壁鸠鲁认为,通过原子的偏斜可以避免命运的必然性。
Itaque tertius quidam motus oritur extra pondus et plagam, cum declinat atomus intervallo minimo (id appellat e)la/- xiston); quam declinationem sine causa fieri si minus verbis, re cogitur confiteri.
因此,当原子偏斜极小的距离(他称之为极小)时,在重力和碰撞之外,便产生了一种第三种运动;这种偏斜,即使他在言辞上不承认,在事实上也不得不承认是无原因发生的。
Non enim atomus ab atomo pulsa declinat.
因为原子并不是因为被另一个原子碰撞而偏斜的。
Nam qui potest pelli alia ab alia, si gravitate feruntur ad perpendiculum corpora individua rectis lineis, ut Epicuro placet? Sequitur enim, ut, si alia ab alia numquam depellatur, ne contingat quidem alia aliam.
因为,如果如伊壁鸠鲁所主张的那样,不可分体因重力而在垂直直线上运行,一个又怎么可能被另一个碰撞呢? 因为随之而来的结果是,如果一个从未被另一个撞开,一个甚至不会与另一个接触。
Ex quo efficitur, etiamsi sit atomus eaque declinet, declinare sine causa.
由此得出结论,即使存在原子且它发生了偏斜,它也是无原因地偏斜。
§23Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus, ut atomorum motu cogeretur.
伊壁鸠鲁之所以引入这个论点,是因为他担心,如果原子总是由于自然且必然的重力而运动,我们的心灵就会在运动中受到原子的强迫,从而我们也就没有任何自由了。
Id Democritus, auctor atomorum, accipere maluit, necessitate omnia fieri, quam a corporibus individuis naturalis motus avellere.
原子的创始人德谟克利特宁愿接受万事皆由必然性决定,也不愿将自然运动从不可分体中剥离。
Acutius Carneades, qui docebat posse Epicureos suam causam sine hac commenticia declinatione defendere.
而卡尔内亚德则更为敏锐,他指出伊壁鸠鲁学派完全可以在没有这种虚构偏斜的情况下捍卫自己的主张。
Nam cum docerent esse posse quendam animi motum voluntarium, id fuit defendi melius quam introducere declinationem, cuius praesertim causam reperire non possent; quo defenso facile Chrysippo possent resistere.
因为,既然他们教导心灵可以有一种自愿的运动,那么捍卫这一点,显然比引入一种特别是他们无法找到其原因的偏斜要好得多;一旦捍卫了这一点,他们就能轻易抵抗克吕西波。
Cum enim concessissent motum nullum esse sine causa, non concederent omnia, quae fierent, fieri causis antecedentibus; voluntatis enim nostrae non esse causas externas et antecedentis.
因为即使他们承认没有无原因的运动,他们也不会承认所有发生的事情都是由先行原因引起的;因为我们的意志并没有外部的、先行的原因。

词汇与语法注释

  1. §19cohibentis — 这里的 cohibentis 是现在分词 cohibens 的宾格复数形式(古风拼写,以 -is 代替 -es),修饰 causas。它以 efficientiam naturalem 为宾语,意为“自身包含着自然效力的原因”。
  2. §22si minus verbis, re — 短语 si minus 是意为“即使不”、“如果不是”的习惯表达。在此处构成让步对比结构:“即使在言辞上不承认,在事实上(也不得不承认)”。
  3. §23quo defenso — 包含关系代词的夺格绝对结构(quō dēfēnsō)。指代前文对 animi motum voluntarium(心灵的自愿运动)的捍卫,在此起条件状语作用,意为“一旦捍卫了这一点”。
  4. §23voluntatis enim nostrae non esse causas externas et antecedentis — 间接引语中的宾格加不定式结构(A.C.I.),其中 causas(宾格复数,-is 为古风拼写)是主语,esse 是不定式(带否定词 non)。voluntatis nostrae 是属格(表示占有或关联),意为“我们的意志并没有外部的、先行的原因”。

引用这一段

西塞罗, 论命运 §19-23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.humanitext-lat1:19-23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。