§3.20"o(/ti i)/sa ta\ a(marth/mata kai\ ta\ katorqw/mata"
"parva"
inquit
"est res.
“o(/ti i)/sa ta\ a(marth/mata kai\ ta\ katorqw/mata” ¦1 “这是件小事,”他说。
"
at magna culpa; nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt: in quo peccatur, id potest aliud alio maius esse aut minus, ipsum quidem illud peccare, quoquo verteris, unum est.
但罪过巨大;因为过错不应由事情的结果来衡量,而应由人的恶行来衡量:犯下过错的客体可能有大有小,但“犯下过错”本身,无论你怎么看,都是一样的。
auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest.
舵手无论是倾覆了装满黄金的船还是装满麦秸的船,在事物价值上虽有差别,但在舵手的无能上则毫无区别。
lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine; peccavit vero nihilo minus, si quidem est peccare tamquam transire lineas, quod cum feceris, culpa commissa est: quam longe progrediare, cum semel transieris, ad augendam transeundi culpam nihil pertinet.
如果情欲在无名女子身上失足,其痛苦所及之人要少于他在某位高贵名门的处女身上放荡不羁时的情况;然而他犯下的过错绝不因此减少,因为如果犯错就像跨越界线,一旦你跨越了,罪过便已造成:一旦跨越之后你走得多远,对于增加跨越界线的罪过毫无关系。
peccare certe licet nemini; quod autem non licet, id hoc uno tenetur, si arguitur non licere: id si nec maius nec minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex eo peccata nascuntur aequalia sint oportet.
当然,任何人都不被允许犯错;而那不被允许的事物,仅由这一点来约束,即它被证明是不被允许的:如果这一点既不能变得更大也不能变得更小,因为过错恰恰在于“不被允许”,而这始终是一样的,那么由此产生的过错必然是平等的。
§3.21quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse est: atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec. forti fortiorem nec sapienti sapientiorem posse fieri, facillume potest perspici.
但是,如果美德彼此相等,那么恶德也必然相等:然而,美德是平等的,既不可能有比善人更善的人,也不可能有比节制者更节制的人,不可能有比勇敢者更勇敢的人,也不可能有比智者更智慧的人,这是极易看出的。
an virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem milibus non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit?
如果在没有任何证人的情况下,本可以免受惩罚地吞下十磅黄金,某人却归还了寄存之物,而如果他在一万磅黄金面前不这样做,你还会称他为善人吗? 或者,在某一种欲望中克制自己,却在另一种欲望中放纵自己的人,你能称他为节制者吗?
§3.22una virtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia; nihil huc addi potest, quo magis virtus sit, nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur: etenim si bene facta recte facta sunt et nihil recto rectius, certe ne bono quidem melius quicquam inveniri potest.
美德是单一的,与理性契合且始终如一;这里无法增加任何东西使其更具美德,也无法减少任何东西以保留美德之名:因为如果善行即是正行,且没有什么比正确更正确,那么确实也找不到任何比善更善的东西。
sequitur igitur ut etiam vitia sint paria, si quidem pravitates animi recte vitia dicuntur.
因此,如果心灵的扭曲被正确地称为恶德,那么恶德也同样是平等的。
atqui quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est.
然而,既然美德是平等的,那么源于美德的正行也应当是平等的,同样,源于恶德的过错也必然是平等的。
§3.23"a philosophis"
inquit
"ista sumis.
“你这些论点,”他说,“是从哲学家那里拿来的。
"
metuebam ne a lenonibus diceres.
”我刚才还担心你会说“从拉皮条的人那里”呢。
"Socrates disputabat isto modo.
“苏格拉底就是这样辩论的。
"
bene hercule narras; nam istum doctum et sapientem virum fuisse memoriae traditum est.
”凭赫拉克勒斯起誓,你说的真好;因为相传那人是一位博学且智慧的人。
sed tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos contendimus, non pugnis: utrum nobis est quaerendum quid baioli atque operarii an quid homines doctissimi senserint? praesertim cum hac sententia non modo verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla possit.
然而,既然我们是在用言语而不是用拳头相互争论,我还是要问你:我们应当去探寻搬运工和工人的想法,还是应当去探寻那些最博学之人的想法? 特别是由于,关于这一主张,不仅无法找到任何比之更真实,而且也无法找到任何对人类生活更有益的观点。
quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si privatis ac si magistratibus manus adferant? quamcumque in domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis?
因为,如果人们意识到在罪过之中毫无区别,还有什么力量能比这更有效地阻止人们做出一切不义之事呢? 如果他们意识到,无论是对平民还是对执政官动手,他们犯下的罪过都是平等的? 无论他们将淫乱带入哪一个家庭,那都是同样的情欲污点?
§3.24"nihilne igitur interest"
—nam hoc dicet aliquis—
"patrem quis necet anne servum?"
nuda ista si ponas, iudicare qualia sint non facile possim.
“难道这就毫无区别吗? ”——因为有人会这样说——“一个人是杀害父亲还是杀害奴隶? ”如果你把这些情况赤裸裸地摆出来,我无法轻易判断它们是什么性质。
patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt: ergo et parenti non numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest.
如果夺去父亲的生命本身就是一项重罪,那么宁愿让父母和孩子自由地死去也不愿让他们作为奴隶活着的萨贡托人,就成了弑亲者:因此,有时夺去父亲的生命可以不构成犯罪,而夺去奴隶的生命却往往不能不构成不公。
causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.
因此,是动因而非其本性区分了这些行为,既然动因加入到哪一方,哪一方就变得更重,如果双方都有相应的动因结合,它们就必然变得平等。
§3.25illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in re publica conlocavit; multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est.
然而,其间的区别在于,在杀害奴隶时,如果是出于不公,则只犯了一次过错;而在侵犯父亲的生命时,则犯了许多过错:生养他的人、抚育他的人、教育他的人、在家庭、社会和国家中为他确立地位的人都受到了侵犯;这在过错的数量上占据了上风,因此配受更大的惩罚。
sed nos in vita non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat spectare debemus: quicquid non oportet scelus esse, quicquid non licet nefas putare debemus.
但我们在生活中,不应去看每一项过错应受什么惩罚,而应看每个人被允许做多少:凡是不应当做的事,我们都应当认为是大罪,凡是不被允许的事,我们都应当认为是亵渎。
etiamne in minimis rebus? etiam, si quidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere possumus.
甚至在极小的事上也是如此吗? 是的,因为如果我们无法为事物设定界限,我们却可以为心灵保持节度。
§3.26histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur: in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices? poetam non audio in nugis: in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua? si vis, sane sint breviora, leviora qui possunt videri? cum quicquid peccatur perturbatione peccetur rationis atque ordinis, perturbata autem semel ratione et ordine nihil possit addi, quo magis peccari posse videatur.
演员如果稍微动得不合拍子,或者朗诵的诗行多了一个音节或少了一个音节,就会被嘘、被轰下台:而在生活中,这本应比任何身姿更显克制、比任何诗行更显合宜,你却还要说自己只是“在一个音节上”犯了错吗? 在琐碎之事上我尚且不听信诗人,那么在社会生活中,我难道还要听信一个用手指测量自己过错的公民吗? 如果你愿意,大可让他们更小;但它们怎么可能显得更轻呢? 因为凡是犯下的过错,都是由于对理性和秩序的扰乱,而一旦理性和秩序被扰乱,就无法再添加任何东西,使其显得能犯下更大的过错。