Humanitext Reader

西塞罗 · 斯多葛悖论 §4.27-4.32

论愚人之疯狂与真正流亡者的辨析

第 6 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

通过论述“凡愚者皆疯狂”这一悖论,西塞罗指出自己的离去并非真正的流亡,因为在法律废弛时国家已不存在;相反,他的政敌克罗狄乌斯因其违法和不敬的行径,才是法定的真正流亡者。

§4.27"o(/ti pa=s a)/frwn mai/netai" "" ego vero te non stultum, ut saepe, non inprobum, ut semper, sed dementem * * * * * * rebus ad victum necessariis esse invictus * * potest.
“o(/ti pa=s a)/frwn mai/netai” “” 然而,我确实并不认为你是愚蠢的(如人们常说的那样),也不认为你是邪恶的(如你一贯的那样),而是认为你精神错乱了 * * * * * * 在维持生计所必需的事物上可以是不被打败的。
sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia rerum humanarum, contemptione fortunae, virtutibus denique omnibus ut moenibus saeptus vincetur et expugnabitur, qui ne civitate quidem pelli potest? quae est enim civitas? omnisne conventus etiam ferorum et inmanium? omnisne etiam fugitivorum ac latronum congregata unum in locum multitude? certe negabis.
贤者的心灵,因其高超的谋略、对人事艰难的忍耐、对命运的蔑视,总之因一切美德而宛如被城墙围护,难道还会被征服和攻破吗? 他甚至连国家都无法将其驱逐。 因为,究竟什么是国家呢? 难道连野蛮和残忍之人的任何集会都是国家吗? 难道连聚集在一处的逃亡者和强盗的任何乌合之众都是国家吗? 你无疑会予以否定。
non igitur erat illa tum civitas, cum leges in ea nihil valebant, cum iudicia iacebant, cum mos patrius occiderat, cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen in re publica non erat; praedonum ille concursus et te duce latrocinium in foro constitutum et reliquiae coniurationis a Catilinae furiis ad tuum scelus furoremque conversae non civitas erat.
因此,在那个法律毫无效力、审判废弛、祖宗家法荡然无存、执政官被刀兵驱逐而国家中连元老院之名都不复存在的时期,那并不是国家;那群匪徒的聚集、在你领导下在广场设立的强盗行径,以及从卡提林的疯狂转向你的罪行和狂热的阴谋余孽,都不是国家。
§4.28itaque pulsus ego civitate non sum, quae nulla erat: accersitus in civitatem sum, cum esset in re publica consul, qui tum nullus fuerat, esset senatus, qui tum occiderat, esset consensus populi liber, esset iuris et aequitatis, quae vincla sunt civitatis, repetita memoria.
所以,我并没有被驱逐出国家,因为当时国家并不存在;我是被召回国家的,当时国家中有了执政官(而当时一个也没有),有了元老院(而当时它已消亡),有了人民自由的共识,恢复了作为国家纽带的法律和公正的记忆。
ac vide quam ista tui latrocinii tela contempserim: iactam et inmissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi; pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte, cum parietes disturbabas aut cum tectis sceleratas faces inferebas, meorum aliquid ruere aut deflagrare arbitrabare: §4.29nihil neque meum est neque cuiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest.
且看我如何蔑视你那强盗行径的武器:我始终认为你对我投掷和施加的邪恶侵害是针对你自己的;我从未认为它触及了我,除非或许,当你拆毁我的墙壁或将罪恶的火把投向我的屋顶时,你以为我所有的某样东西倒塌或烧毁了:任何可以被拿走、被剥夺、被失去的东西,既不属于我,也不属于任何人。
si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam;
如果你剥夺了我心中神圣的觉悟,即由于我的操劳、警惕和谋划,国家才在你极不情愿的情况下得以维持;如果你抹去了这永恒恩惠的不朽记忆;甚至更进一步,如果你剥夺了我产生这些谋划的心智,那么我才会承认自己遭受了侵害。
sed si haec nec fecisti nec facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria tua dedit, non exitum calamitosum.
但如果你既没有做这些事,也无法做到,那么你的侵害带给我的就不是灾难性的离去,而是光荣的回归。
ergo ego semper civis, et tum maxime, cum meam salutem senatus exteris nationibus, ut civis optumi, commendabat, tu ne nunc quidem, nisi forte idem hostis esse et civis potest.
因此,我始终是公民,尤其是元老院将我的安全作为最优秀公民的安全推荐给外国时的那个时候;而你甚至现在也不是公民,除非或许同一个人既能是敌人又能是公民。
an tu civem ab hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis?
难道你区分公民与敌人是凭天性和地点,而不是凭心智和行动吗?
§4.30caedem in foro fecisti, armatis latronibus templa tenuisti, privatorum domos, aedis sacras incendisti: cur hostis Spartacus, si tu civis? potes autem esse tu civis, propter quem aliquando civitas non fuit? et me tuo nomine appellas, cum omnes meo discessu exsulasse rem publicam putent? numquamne, homo amentissime, te circumspicies? numquam nec quid facias considerabis nec quid loquare? nescis exsilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas esse susceptum?
你在广场大开杀戒,用武装强盗占领神庙,纵火焚烧私人住宅和神圣庙宇:如果你是公民,为什么斯巴达克斯是敌人? 而且,因为你的缘故国家曾一度不存在,你又怎能是公民? 当所有人都认为因我的离去国家也随之流亡时,你竟用你的名号来称呼我吗? 你这个极度疯狂的人,难道你永远不看看自己吗? 难道你永远不考虑自己正在做什么,也不考虑自己正在说什么吗? 你不知道流放是对罪行的惩罚,而我的那次出行是因为我所做出的最辉煌的事迹吗?
§4.31omnes scelerati atque inpii, quorum tu te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt, exsules sunt, etiam si solum non mutarunt.
你自称是其首领的一切犯罪与不敬之人,即法律要对其处以流放的人,即使他们没有迁往异国土地,也都是流亡者。
an cum omnes te leges exsulem esse iubeant, non eris tu exsul? exsul non appelletur is, qui cum telo fuerit? ante senatum tua sica deprehensa est.
既然所有的法律都判你为流亡者,你难道还不是流亡者吗? 携带武器的人难道不被称为流亡者吗? 在元老院前,你的短剑被当场缴获。
qui hominem occiderit? plurimos occidisti.
杀人者难道不是流亡者吗? 你杀人无数。
qui incendium fecerit? aedes Nympharum manu tua deflagravit.
纵火者难道不是流亡者吗? 宁芙女神的神庙在你的手下化为灰烬。
qui templa occupaverit? in foro castra posuisti.
强占神庙者难道不是流亡者吗? 你在广场驻扎了营地。
§4.32sed quid ego communis leges profero, quibus omnibus es exsul? familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares: at te id fecisse etiam gloriari soles.
但是,我何必提出公法呢? 根据所有这些公法,你都是一个流亡者。 你最亲近的朋友曾为你通过了一项特别法,规定如果你进入了邦纳·迪亚的秘密处所,你就应当被流放:然而,你甚至常常炫耀自己做过这事。
quo modo igitur tot legibus eiectus in exsilium nomen exsulis non perhorrescis? "Romae sum" inquit.
那么,被这么多法律逐入流放境地的你,怎么会不害怕‘流亡者’这个名称呢? “我在罗马,”他说。
et quidem in operto fuisti.
而你其实是在那秘密处所里。
non igitur ubi quisque erit, eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non oportebit.
因此,如果一个人依法不应该留在某处,那么无论他在哪里,他都不能享有那个地方的法律权利。

词汇与语法注释

  1. §4.29si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam — 条件句的结构。条件从句使用虚拟式过去完成时(eripuisses、delevisses),表示与过去事实相反的假设,而主句使用虚拟式未完成过去时(confiterer),表示对现在事实的相反结果(“我如今就会承认……”)。带不定式的宾格结构 stare... rem publicam(其中 rem publicam 是 stare 的主语)作为同位语修饰 conscientiam。te invitissimo 是夺格独立结构(“在你极不情愿的情况下”)。
  2. §4.31qui hominem occiderit? — 模仿法律条文(如《科尔内利乌斯法》)的表达。关系代名词 qui 的先行词(如 is)被省略,整句作为名词性从句充当主语:“杀人者(依法应被流放)”。接下来的句子也重复了相同的结构(如 qui incendium fecerit? “纵火者”)。
  3. §4.32ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares — 嵌套结构,其中条件从句 si... accessisses(虚拟式过去完成时)插入在由 ut... exsulares 引导的虚拟式名词从句(“使得……你被流放”)内部。由于主句动词 tulit 是历史完成时,根据时制一致原则(sequence of tenses),从句使用了虚拟式未完成过去时 exsulares。

引用这一段

西塞罗, 斯多葛悖论 §4.27-4.32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.humanitext-lat1:4.27-4.32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。