Humanitext Reader

西塞罗 · 斯多葛悖论 §2.16-2.19

美德足以自致幸福之悖论的论证

第 4 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

作者援引马尔库斯·雷古鲁斯和盖乌斯·马略的一生,论证任何艰难和外部威胁都无法动摇拥有美德而幸福的心灵,并主张真正的善与幸福完全取决于美德。

§2.16"o(/ti au)ta/rkhs h(a)reth\ pro\s eu)daimoni/an" "" nec vero ego M. Regulum aerumnosum nec infelicem nec miserum umquam putavi; non enim magnitudo animi cruciabatur eius a Poenis, non gravitas, non fides, non constantia, non ulla virtus, non denique animus ipse, qui tot virtutum praesidio tantoque comitatu, cum corpus eius caperetur, capi certe ipse non potuit.
“美德对幸福而言是自足的” 事实上,我从未认为马尔库斯·雷古鲁斯是痛苦的、不幸的或悲惨的;因为他的伟大心灵并未受到迦太基人的拷问,他的庄重、信义、坚定,以及任何美德,乃至他的心灵本身都没有,在如此多美德的护卫和如此庞大的伴随下,当他的肉体被捕获时,心灵本身当然是无法被捕获的。
C. vero Marium vidimus, qui mihi secundis rebus unus ex fortunatis hominibus, adversis unus ex summis viris videbatur, quo beatius esse mortali nihil potest.
相反,我们看到了盖乌斯·马略,他在顺境中于我看来是幸运者之一,在逆境中则是最伟大的人之一,对于凡人而言,没有比这更幸福的了。
§2.17nescis, insane, nescis, quantas viris virtus habeat; nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras: nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese quique in se uno sua ponit omnia.
你不知道,疯子,你不知道美德拥有多么巨大的力量;你只是徒有其表地盗用美德之名,却不知它本身有何威力:凡是完全自足、并将自己的一切仅寄托于自身的人,不可能不是最幸福的。
cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem; eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis mortis aut exsilii minis: mihi vero quicquid acciderit in tam ingrata civitate, ne recusanti quidem evenerit, non modo repugnanti.
对于一个其全部希望、理智和思考都依赖于命运的人来说,没有任何事情是确定无疑的,没有任何东西是他能确信可以陪伴自己一天的;去用你那死亡或流放的威胁恐吓那个人吧,如果你能遇到这样的人:但对我而言,在这个如此忘恩负义的国家里,无论发生什么,甚至都不会伴随着我的拒绝,更不用说抗拒了。
quid enim ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilarunt curae et cogitationes meae, si quidem nihil peperi tale, nihil consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria? mortemne mihi minitaris, §2.18ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit? mors terribilis iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, non iis, quorum laus emori non potest; exsilium autem illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt.
因为,如果我没有创造出任何这样的成果,没有获得任何成就,以至于能够处于一个既不为命运的鲁莽也不为敌人的不公伤害所动摇的境地,那么我为什么还要劳作,或者说我做了什么,我的忧虑和思考又在为何而守夜呢? 你是在用死亡威胁我,以便让我必须彻底离开人群,还是用流放威胁我,以便让我必须离开恶人? 死亡对于那些随生命逝去而万物皆消亡的人来说是可怕的,但对于那些其赞美之声永不磨灭的人来说并非如此;而流放对于那些居住之所仿佛被局限的人来说是可怕的,但对于那些将整个世界视为一个城市的人来说并非如此。
te miseriae, te aerumnae premunt omnes, qui te beatum, qui florentem putas; te lubidines torquent; tu dies noctisque cruciaris, cui nec sat est quod est et id ipsum ne non diuturnum sit futurum times; te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum; te metus exanimant iudiciorum atque legum; quocumque adspexisti, ut furiae sic tuae tibi occurrunt iniuriae, quae te suspirare libere non sinunt.
所有的悲惨、所有的痛苦都在压迫着你,你这个自以为幸福、自以为兴旺的人;欲望在折磨着你;你日夜受苦,你对已有的东西并不满足,又害怕这东西本身无法长久;对你罪行的良心谴责在刺痛着你;对审判和法律的恐惧让你喘不过气来;无论你望向何处,你自己的不公行为都像复仇女神一样迎面扑来,不让你自由呼吸。
§2.19quam ob rem ut inprobo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et sapiens et fortis miser esse nemo potest; nec vero, cuius virtus moresque laudandi sunt, eius non laudanda vita est, neque porro fugienda vita est quae laudanda est, esset autem fugienda, si esset misera.
因此,正如任何邪恶、愚蠢和怠惰的人都不可能过得好一样,任何善良、睿智和勇敢的人也不可能过得悲惨;而且,凡是其美德和品格值得赞美的人,他的生活也绝非不值得赞美,进而,值得赞美的生活也绝非应当逃避的,但如果它是悲惨的,那它就应当被逃避了。
quam ob rem quicquid est laudabile, idem et beatum et florens et expetendum videri decet.
因此,凡是值得赞美的事物,它同样也理应被视为幸福、繁荣且值得追求的。

词汇与语法注释

  1. 2.16tot virtutum praesidio tantoque comitatu — 这些是夺格短语(伴随或工具夺格),修饰关系代词 qui 的先行词 animus ipse(心灵本身)。它隐喻地描绘了被如此多美德作为护卫和随从所保护的心灵。
  2. 2.16quo beatius — quo 是关系代词的比较夺格,指代盖乌斯·马略或前文所述的状态。mortali 是与格,表示“对于凡人而言”。
  3. 2.17ne recusanti quidem evenerit, non modo repugnanti — evenerit(拟想直说或将来完成时)的主语是 quicquid acciderit 子句。此句意为“哪怕是对于并不拒绝(recusanti)的人也不会发生,更不用说去反抗(repugnanti)的人了”,表现出强烈的哲学顺从感。
  4. 2.18ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit — 这是一个选择疑问句 'mortemne... an exsilium...'。带 'demigrandum sit'(demigrare 的无人称被动动名词形式)的 'ut' 子句表示结果或目的:“你是在用死亡威胁我,以致我必须彻底离开人群,还是用流放威胁我,以致我必须离开恶人?”

引用这一段

西塞罗, 斯多葛悖论 §2.16-2.19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.humanitext-lat1:2.16-2.19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。