Humanitext Reader

西塞罗 · 斯多葛悖论 §1.12-1.15

罗马先贤的德性范例与对享乐主义的批判

第 3 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

作者通过列举罗马伟人的具体实例,证明他们的行为动机是美德而非财富或快乐,并批判了将快乐视为至高之善 senior 的观点,指出幸福的生活不过是高尚的生活。

§1.12Brutum si qui roget, quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios, quid spectaverint, quid secuti sint: num quis exsistat, cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse videatur? quae res ad necem Porsennae C. Mucium inpulit sine ulla spe salutis suae? quae vis Coclitem contra omnis hostium copias tenuit in ponte solum? quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas hostium copias? quid continentia C. Fabricii, quid tenuitas victus M'. Curii sequebatur? quid duo propugnacula belli Punici, Cn. et P. Scipiones, qui Karthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt? quid Africanus maior? quid minor? quid inter horum aetates interiectus Cato? quid innumerabiles alii? - nam domesticis exemplis abundamus -: cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi quod laudabile esse et praeclarum videretur?
如果有人问布鲁图斯,他在解放祖国时做了什么,或者同样问同一计划的其他同盟者,他们的目标是什么,他们追求的是什么:难道会有人认为,在勇敢和伟大之人的责任之外,快乐、财富、总之任何其他东西曾被作为他们的目标吗? 是什么原因驱使C·穆基乌斯在毫无自保希望的情况下,去行刺波森纳? 是什么力量让科克莱斯独自一人守在桥上,对抗敌人的全部军队? 是什么让父亲德基乌斯、是什么让儿子,以献身的生命投身于武装的敌军之中? C·法布里基乌斯的节制、M'·库里乌斯的粗茶淡饭追求的是什么? 布匿战争的双壁——克奈乌斯和普布利乌斯·西庇阿,他们认为必须用自己的身体来阻挡迦太基人的进攻,他们追求的是什么? 大阿非利加努斯呢? 小阿非利加努斯呢? 夹在他们两个时代之间的卡托呢? 无数的其他先贤呢? ——因为我们国内的先例不胜枚举——:他们是否曾认为,在生命中除了那看起来值得赞美和高尚的事物之外,还有什么东西是自己应该追求的呢?
§1.13veniant igitur isti inrisores huius orationis ac sententiae, et iam vel ipsi iudicent, utrum se horum alicuius, qui marmoreis tectis ebore et auro fulgentibus, qui signis, qui tabulis, qui caelato auro et argento, qui Corinthiis operibus abundant, an C. Fabricii, qui nihil habuit eorum, nihil habere voluit, similis malint?
因此,让那些对这番言论和观点的嘲笑者们来吧,让他们现在自己也作个评判,他们是更愿意像那些拥有闪耀着象牙和黄金的大理石屋顶、雕像、画作、雕花金银器和科林斯工艺品的人,还是更愿意像C·法布里基乌斯那样,他既没有这些东西,也根本不想拥有?
§1.14atque haec quidem, quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci solent ut in bonis rebus esse negent; illud arte tenent accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum: quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum.
而且,对于这些时而转手于此、时而转手于彼的东西,人们往往很容易被引导去否认它们属于善物;但他们却牢牢抓住并极力捍卫这一点:快乐是至高无上的善。 这番话在我看来,实在是禽兽的哀鸣,而非人类的语言。
tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse? quicquam bonum est, quod non eum, qui id possidet, meliorem facit?
你,当神或者说万物之母的自然赐予了你一颗无比崇高、无比神圣的心灵时,你竟要如此自暴自弃、甘愿堕落,以至于认为自己与某种四足野兽毫无区别吗? 有什么东西能被称为善,却不能使拥有它的人变得更好呢?
§1.15ut enim est quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime, neque est ullum bonum, de quo non is, qui id habeat, honeste possit gloriari.
因为,每一个人越是能分享到善,就越是值得赞美,而且没有任何一种善,是拥有它的人不能高尚地引以为傲的。
quid autem est horum in voluptate? melioremne efficit aut laudabiliorem virum? an quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert? atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.
然而,这些特质在快乐中能找到什么呢? 快乐能使一个人变得更好或更值得赞美吗? 有谁会因为获得了快乐而用炫耀和赞美来抬高自己吗? 然而,如果那得到极多人拥护和辩护的快乐,不应该被列入善物之中,而且它越大,就越发使心灵脱离其原本的地位和状态,那么,过上美好和幸福的生活,无疑就是过上高尚和正确的生活。

词汇与语法注释

  1. §1.12quid continentia C. Fabricii, quid tenuitas victus M'. Curii sequebatur? — quid 是疑问代词的中性单数宾格,作为动词 sequebatur 的直接宾语。主语是 continentia C. Fabricii 和 tenuitas victus M'. Curii,字面意思是“法布里基乌斯的节制、库里乌斯的粗茶淡饭追求的是什么?”。
  2. §1.12cogitassene — 这是完口不定式 cogitavisse 的缩略形式 cogitasse 加上疑问接尾辞 -ne 的组合。在前面一系列修辞性疑问句之后,此处以对格+不定式(AcI)的形式出现,用于修辞性反问。
  3. §1.13utrum se horum alicuius... an C. Fabricii... similis malint — 此处由 utrum... an... 引导双重间接疑问句。形容词 similis 在古典拉丁语中通常接属格(horum alicuius 和 C. Fabricii),表示“与……相似”或“像……”。

引用这一段

西塞罗, 斯多葛悖论 §1.12-1.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.humanitext-lat1:1.12-1.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。