§1.6"o(/ti mo/non to\ kalo\n a)gaqo/n.
“唯有高尚者方为善。
"
vereor ne cui vestrum ex Socraticorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio; dicam quod sentio tamen et dicam brevius quam res tanta dici potest.
” 我担心你们中的某些人会认为,这番言论是从苏格拉底学派的讨论中汲取出来的,而非源于我自己的感悟;然而,我将说出我的真实想法,并且将比这一重大主题所能允许的更为简短地去说。
numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent; neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu.
以赫拉克勒斯的名义起誓,我从未将那些人的金钱、宏伟的府邸、权力、支配权,乃至他们最受束缚的那些享乐,视为善的事物或值得追求的事物;因为我看到,那些在这些事物中浸淫满溢的人,却依然最渴望他们本已丰足的东西;因为贪欲的饥渴从未被填满或满足,而拥有它们的人不仅因渴望增加而备受折磨,还因害怕失去而饱受煎熬。
§1.7in quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et conmutabilia verbo
"bona"
putaverunt appellanda, cum re ac factis longe aliter iudicavissent.
在这件事上,我确实经常感到我们那些最克制的祖先缺乏明智,他们认为这些脆弱而多变的东西在言语上应该被称为“善”,尽管在事实上和行动上他们的判断截然不同。
potestne bonum cuiquam malo esse aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? atqui ista omnia talia videmus, ut et inprobi habeant et absint probis.
对于任何恶人来说,善可能成为恶吗? 或者,在善物充盈之中,有人自己却能不是善人吗? 然而我们看到,所有这些东西都是这样的性质,以至于恶人也拥有它们,而善人却缺少它们。
§1.8quam ob rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera ratio valebit quam volgi opinio; neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret,
"ego vero"
inquit
"facio; nam omnia mecum porto mea.
因此,谁想嘲笑就任他嘲笑吧,但对我而言,真理的理性将比平庸之辈的舆论更有分量;如果有人失去了牲畜或家具,我绝不认为他失去了善物;我也会经常赞美那位贤者——我想是毕阿斯,他被列为七贤之一:当敌人攻占了他的家乡普里埃内,其他人在逃跑时都极力携带自己的许多财物,当有人劝他也这样做时,他说:“我确实正在这样做;因为我随身携带了我所有的东西。
" §1.9ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam bona.
” 他甚至不认为命运的这些玩物是属于他自己的,而我们甚至称之为“善”。
quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? si, quod recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum opinor bonum.
那么,有人会问,什么是善? 如果那正确、高尚且伴随美德而做出的事,被真实地称为做得很“好”,那么我认为,只有那正确、高尚且伴随美德的事物,才是善。
§1.10sed haec videri possunt odiosiora, cum lentius disputantur: vita atque factis inlustrata sunt summorum virorum;
但是,当这些事情被过于冗长地讨论时,可能会显得有些令人厌烦;而它们已经通过最伟大人物的一生和行迹得到了阐明。
quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates? ponite ante oculos unum quemque.
因为我问你们,那些将这个建立得如此出色的共和国留给我们的先贤,是否曾对满足贪婪的银两、满足享乐的景观、满足奢侈的陈设,或满足快感的宴席有过任何心思? 将他们每一个人呈现在你们眼前吧。
§1.11voltis a Romulo? voltis post liberam civitatem ab iis ipsis, qui liberaverunt? quibus tandem Romulus gradibus escendit in caelum? iisne, quae isti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? quid? a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur? omitto reliquos;
你们想从罗穆路斯开始吗? 还是想在自由城邦建立之后,从那些解放了它的人开始? 请问罗穆路斯究竟是沿着什么台阶升入天堂的? 是凭借那些人称为“善”的东西,还是凭借他的丰功伟绩和美德? 怎么? 难道我们认为,努马·庞皮里乌斯那呈献给不朽神明的勺子和陶土小罐,不如萨利圣职者们那些镀金的浅盘更讨神明欢心吗?
sunt enim omnes pares inter se praeter Superbum.
其余的人我就略过了;因为除了那位“傲慢者”之外,他们所有人彼此都是同等的。