Humanitext Reader

西塞罗 · 学术论衡 §1.36-1.41

芝诺对伦理学和认识论的革新

第 7 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

阐述了芝诺对伦理学、物理学和认识论的修正,特别是他将激情视为疾病的伦理学说,以及关于印象、同意、把握和知识的独特斯多葛主义认识论。

§1.36cetera autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria; his ipsis alia interiecta et media numerabat.
然而,他说其他事物即使既非善也非恶,但有些事物是顺应自然的,另一些则是违背自然的;在这些事物之中,他把另外一些列为中间的和中立的事物。
quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti.
他教导说,那些顺应自然的事物应当被选择,并值得某种估价,相反,违背自然的事物则相反;而将两不相属的事物留在中间事物中,他认为其中完全没有任何重要性。
§1.37sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda alia minoris.
但在那些应当选择的事物中,有些应当被估价得更高,有些则更低。
quae pluris ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris.
他把估价更高者称为「首选的」,而把估价更低者称为「摒弃的」。
Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat, sic inter recte factum atque peccatum officium et contra officium media locabat quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave id est peccata in malis; officia autem conservata praetermissaque media putabat ut dixi.
正如他在这些事物上所做的改变与其说是在实质上不如说是在术语上,同样,他在正当行为与过错之间也安置了某些中间行为,即职责与违背职责的行为,他将正当行为独自归入善行之中,而将不正当的行为即过错归入恶行之中;但他认为遵守或忽略的职责则是中间的,正如我所说。
§1.38cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent sed quasdam virtutes quasi natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat.
先人认为并非所有的德性都在理性之中,而是有些德性仿佛是通过天性或习惯而完善的,他则将一切德性都置于理性之中。
cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur.
先人认为我上面所说的那些德性的种类是可以分离的,他则论证说这无论如何是不可能发生的,并且不仅像先人所说的那样使用德性,而且其状态本身因其自身就是光彩夺目的,更没有人的德性是存在却不一直使用它的。
cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.
先人们没有从人身上消除心灵的激情,而是说悲痛、渴望、恐惧和因快乐而得意忘形都是自然的,但他们克制这些激情并将其限制在狭小范围内,而他则希望贤人免于所有这些仿佛疾病的东西。
§1.39cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem alia rationem collocarent, ne his quidem assentiebatur; nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur immoderatam quandam intemperantiam.
古代人说这些激情是自然的且无理性的,并将欲望置于灵魂的一个部分,理性置于另一个部分,而他对此也绝不同意;因为他认为激情是自愿的,并通过意见的判断而被接纳,并且他认为一切激情的母亲是某种无节制的放纵。
Haec fere de moribus.
关于道德,大致就是这些。
De naturis autem sic sentiebat, primum ut in quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet; statuebat enim ignem esse ipsam naturam quae quidque gigneret et mentem atque sensus.
¦11 而关于自然,他的看法如下:首先,在那些万物的四个本原中,他没有采用那第五种自然——先人认为感觉和心灵正是由此产生的;因为他规定火就是产生每个事物以及心灵和感觉的自然本身。
discrepabat etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus.
他与先人们也不同,因为他绝不认为任何事物能被那缺少身体(即无形)之物所促成,克塞诺克拉底和先人们曾说灵魂就是这一类事物,而且他认为,无论是施动者还是受动者,都不可能不是物体。
§1.40Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit.
然而,他在哲学的第三部分中做出了最多的修改。
in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille fantasi/an, nos visum appellemus licet, et teramus hoc quidem verbum, erit enim utendum in reliquo sermone saepius— sed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus assensionem adiungit animorum, quam esse vult in nobis positam et voluntariam.
在这一部分中,他首先对感觉本身提出了一些新的看法,他认为感觉是由某种仿佛从外部呈现出来的刺激结合在一起的,他称之为幻想[fantasi/an],我们不妨称之为印象,并让我们确实常常使用这个词,因为在接下来的谈话中它将更频繁地被使用——但他对这些被显现并且仿佛被感觉所接纳的事物加上了心灵的同意,他希望这种同意是存在于我们自身之中且自愿的。
§1.41visis non omnibus adiungebat fidem sed is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae viderentur;
他并非对所有的印象都加上信任,而只对那些对所显现之物具有某种特有彰显的印象。
id autem visum cum ipsum per se cerneretur, comprehendibile—feretis haec?' ATT. "nos vero" inquit;
而当这种印象本身被自己认识到时,他称之为可把握的——你们能忍受这些词吗?
"quonam enim alio modo katalhmpto\n diceres?" — “sed cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur;
」阿提库斯说:「我们确实能;因为你还能用什么别的方法来说 katalēpton[katalhmpto]呢?
ex quo etiam nomen hoc duxerat, cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus est.
」「但是,当它已经被接纳和批准时,他称之为把握,类似于那些用手抓住的事物;他也由此引申出了这个名字,因为以前没有人在此类事情上使用过这个词,并且他还使用了许多其他新词(因为他说的是新事物)。
Quod autem erat sensu comprensum id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat;
而由感觉所把握的内容本身他称之为感觉本身,如果它是如此被把握以至于不能被理性动摇,他就称之为知识,否则他就称之为无知;由此也产生了意见,它是脆弱的,且与错误和未知之物相混。
ex qua existebat etiam opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis.
由此也产生了意见,它是脆弱的,且与错误和未知之物相混。

词汇与语法注释

  1. §1.37Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat, sic ... — 相关结构 `ut ... sic ...`(正如……同样……)将芝诺在用词而非实质上的改变,与他在正当行为和过错之间安置中间职责的行为进行了类比。
  2. §1.38quin ea semper uteretur — 接续词 `quin` 紧跟在否定表达 `nec tamen virtutem cuiquam adesse` 之后,表示否定性的限制或伴随情况:“拥有德性而不同时一直使用它是不可能的”。
  3. §1.39nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus — 双重否定结构(在 `nec ... posse esse` 之后接 `non corpus`),表达了斯多葛唯物主义主张:无论是施动者(`quod efficeret`)还是受动者(`quod efficeretur`)都不可能不是物体(即必定是物体)。
  4. §1.41convelli ratione non posset — 属于由 `ut` 引导的结果从句中的表达。带有被动不定词 `convelli`(被动摇、被推翻),界定了“科学(知识)”是一种即使通过理性反驳也“无法被动摇的”稳固状态。

引用这一段

西塞罗, 学术论衡 §1.36-1.41. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.humanitext-lat1:1.36-1.41

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。