§1.42sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat.
但是,他在知识与无知之间安置了我所说的那个把握,既不把它列入正当行为中,也不把它列入错误行为中,而是说唯有它才是应当被信任的。
E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur.
由此,他也给感觉以信任,因为正如我上面所说,由感觉所作出的把握在他看来既是真实的又是可靠的,这并不是因为它把握了事物中所存在的一切,而是因为它没有遗留任何可以落入其范围内的东西,而且因为自然赋予了某种仿佛是知识的标准和自身的本原,由此以后事物的概念便被印在心灵之中;由此不仅发现了本原,还发现了用于寻找理性的某些更宽广的道路。
errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque removebat.
而错误、鲁莽、无知、意见、怀疑,以及用一个词来概括——一切与坚定而恒常的同意相异的东西,他都从德性和智慧中排除了。
Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus. ”
而芝诺对先人们的一切改变和分歧,几乎就在于这些。
§1.43Quae cum dixisset,
"Breviter sane minimeque obscure exposita est"
inquam
"a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum.
下当他说了这些话时,我说:「瓦罗,古老学园和斯多亚派的学说,都被你极其简练且绝不晦涩地阐明了。
horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.
不过我认为,正如我们亲近的朋友安条克所主张的那样,后者的学说应当被看作是对古老学园的修正,而不是某种新的学问。
"
Tum Varro
"Tuae sunt nunc partes"
inquit
"qui ab antiquorum ratione desciscis et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio.
」此时瓦罗说:「现在该轮到你了,你背离了古人的学说,而赞同由阿耳克西拉乌斯所创新的那些事物。
"
你应该说明发生了什么分裂,以及是出于什么原因,以便让我们看看你那背离是否足够合理。
§1.44Tum ego
"Cum Zenone"
inquam “ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.
」于是我说:「正如我们所听闻的,阿耳克西拉乌斯确立了自己与芝诺之间的全部争论,至少在我看来,这不是出于固执或对获胜的渴望,而是由于那些事物本身的晦涩,这些事物曾引导苏格拉底,甚至在苏格拉底之前的德谟克利特、阿那克萨哥拉、恩培多克勒以及几乎所有的古人,去承认自己的无知;他们说,没有任何事物可以被认识、被感知、被知晓;他们说,感觉是狭隘的,心灵是软弱的,生命的历程是短暂的,而且正如德谟克利特所说,真理被沉没在深渊之中,一切都被意见和习俗所掌控,没有给真理留下任何东西,进而一切都被黑暗所包围。
§1.45itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret; sic omnia latere censebat in occulto neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset; quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere.
因此,阿耳克西拉乌斯否认有任何可以被知晓的事物,甚至连苏格拉底留给自己的那一点——即知道自己一无所知——他也予以否认;因此他认为一切都隐藏在奥秘之中,没有任何事物是可以被看清或被理解的;因为这些原因,他认为任何人都不应该公开表态、不应该肯定任何事物、也不应该用同意来批准,而应该始终抑制鲁莽,并使其免于任何跌落,这种鲁莽在批准虚假或未知的事物时尤为显著,并且没有什么比让同意和批准先于认知和感知更可耻的了。
huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens de sua plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio sustineretur.
他做出了符合这一方法的事,即通过反驳所有人的意见,使大多数人脱离他们原有的看法,以便在同一件事上,当在相反的两方发现同等分量的论据时,能更容易地对双方都予以保留同意。
§1.46Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur—sed tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nominetur.
人们称其为新学园,但在我看来它似乎是古老的学园,如果我们确实把柏拉图算作那古老学园的一员的话——在柏拉图的著作中,没有任何事情是被肯定的,许多事情都被从正反两方面加以讨论,凡事皆被探究,未言任何确定之事——不过,还是让你阐述过的那个被称为古老学园,这一个被称为新学园吧。
quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit.
它一直延续到卡尔内亚德斯——他是从阿耳克西拉乌斯算起的第四代,并一直保持在阿耳克西拉乌斯的同一学说中。
Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate et to” quid autem stomachatur Mnesarchus, quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus? *
然而,卡尔内亚德斯对哲学的任何部分都非无知,并且正如我从听过他讲学的人那里所了解到的,尤其是从伊壁鸠鲁学派的芝诺那里——他虽然与卡尔内亚德斯分歧极大,但唯独对他赞佩不已,超乎他人之上——他具有某种难以置信的能力和……」「但门萨胡斯为什么生气,安提帕特又为什么要用这么多的卷册与卡尔内亚德斯激烈争论呢? 」