Humanitext Reader

西塞罗 · 学术论衡 §1.29-1.35

旧阿卡德米认识论及向芝诺的学说演变

第 6 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

在阐述了主宰宇宙的神圣力量之后,叙述者解释了两派共同的逻辑学与认识论教义,随后概述了从柏拉图之后,经过亚里士多德、泰奥弗拉斯托斯、斯特拉托以及早期阿卡德米学者,最终到芝诺对学说进行修正的历史变迁。

§1.29quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, interdum * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
他们称这种力量为宇宙的灵魂,且这同一力量也是完美的理智与智慧,他们称之为神,并且它仿佛是统管顺从于它的一切事物、尤其是天上事物,其次是地上与人类相关之事的某种理智;他们有时也称这同一力量为『必然』,因为任何事物的发生都不可能不同于它的规定,有时 * * * 称为永恒秩序的仿佛命定的、不可改变的连续,有时确实也称为『命运』,因为由于原因的隐秘与我们的无知,它为我们带来了许多未曾预料和始料不及的事物。
§1.30Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque.
其次,关于理性和论证的第三部分哲学,被两派人如此对待。
Quamquam oriretur a sensibus tamen non esse iudicium veritatis in sensibus.
虽然它起源于感觉,但他们认为真理的判定并不在感觉中。
mentem volebant rerum esse iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi i)de/an appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere).
他们希望理智成为事物的判定者,认为只有理智才值得信任,因为只有它能认识到那始终单一、具有同一方式且维持其本来面目的事物(他们称之为『理念』[i)de/an],这已被柏拉图如此命名,我们则可以正确地称之为『形相』)。
§1.31sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset et constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia.
然而,他们认为所有的感觉都是迟钝和缓慢的,绝不能感知那些看起来呈现给感觉的事物,因为这些事物要么小到无法落入感觉的范围,要么如此流动和处于剧烈运动中,以至于没有任何东西是单一和恒常的,甚至不是同一的,因为一切事物都在不停地滑动和流逝。
itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant; §1.32scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus.
因此,他们把这整个部分的事物称为『意见之物』;但是,他们认为知识只存在于心灵的概念与理性之中。
qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam explicatio probabatur, id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam e)tumologi/an appellabant; post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id quod explanari volebant.
由于这个原因,他们赞同事物的定义,并将这些定义应用于一切所争议的事物中;词语的解释也被赞同,即每个事物因何原因被如此命名,他们称之为『语源学』[e)tumologi/an];随后,他们使用某些论据和仿佛事物的标记作为引导,来证明并得出他们想要解释的内容。
in qua tradebatur omnis dialecticae disciplina id est orationis ratione conclusae; huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.
在这一部分中,传授了辩证法的全部学问,即由理性推导出的言论学问;与之相对的,则是修辞学的演说能力,它是适应于说服的连续演说的阐述者。
§1.33Haec forma erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes si vultis exponam.
这一形式是他们最初的、由柏拉图传授的体系;如果你们愿意,我将阐述我所了解到的关于这一体系是如何瓦解的。
' "Nos vero volumus" inquam, "ut pro Attico etiam respondeam.
」「我们确实愿意,」我说,「这也是代表阿提库斯来回答。
" "Et recte quidem" inquit "respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.
」「你回答得很对,」他说,「因为毕里帕托斯学派和旧阿卡德米学派的权威将被极好地阐明。
" “Aristoteles igitur primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret.
」「因此,亚里士多德首先动摇了我刚才提到的形相,柏拉图曾极力拥护这些形相,以至于说其中有某种神性的东西。
Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.
而泰奥弗拉斯托斯,一位言谈甜美且品行端正、展现出某种正直与高洁的人,在某种程度上更激烈地打击了旧学说的权威;因为他剥夺了德性的光彩并使其变得脆弱,因为他否认了仅仅在德性中才能获得幸福生活。
§1.34Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis.
因为他的学生斯特拉托,虽然智力敏锐,但必须完全从那学说中排除出去;因为他放弃了哲学中最必要的部分——即基于德性和道德的部分,而将自己完全投入到对自然的研究中,在这一研究本身中他也极大地背离了自己人。
Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in Academia congregati diligenter ea quae a superioribus acceperant tuebantur.
而斯珀西波斯和克塞诺克拉底,他们首先继承了柏拉图的学说和权威,在他们之后,波列莫和克拉特斯以及克兰托尔一同聚集在阿卡德米,勤勉地维护他们从前人那里继承下来的东西。
Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas.
当时,芝诺和阿尔克西拉乌斯已经经常听波列莫的课。
§1.35sed Zeno, cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam.
但芝诺由于年龄在阿尔克西拉乌斯之前,且论证极其精细,思想极其敏锐,因而试图修正这一学说。
eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.
如果你们同意,我也将像安条克往常那样,解释这一修正。
” "Mihi vero" inquam "videtur, quod vides idem significare Pomponium.
」「对我来说确实同意,」我说,「正如你所看到的,蓬波尼乌斯也表示同样的意思。
" 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos virtutis inciderit, sed contra qui omnia quae ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.
」「因此,芝诺绝不是像泰奥弗拉斯托斯那样割断德性筋骨的人,相反,他将一切与幸福生活有关的事物都放在唯一的德性中,在善物中不列入任何其他东西,并将那单一、唯一且独一的善称为『高尚』。 」

词汇与语法注释

  1. §1.29quam vim ... quem deum — 双重关系词结构,其中句首结合性关系代名词 `quam` 指代前文的 `vis`,而其后的关系代名词 `quem` 指代同一力量,但在性上被吸引同化为后面作宾语补足语的阳性单数对格名词 `deum`(神)。
  2. §1.30cui crederetur — 由形容词 `idoneam`(适合的)引导的关系子句中的未完成过去时虚拟式,表示适宜性或特征,说明理智是“唯一值得信任的”对象。
  3. §1.33cuius quas acceperim dissupationes — 嵌套的句法结构,其中关系代名词属格 `cuius`(指代柏拉图的体系 `Haec forma`)支配着由疑问形容词 `quas`(修饰 `dissupationes`)引导的间接疑问从句,动词 `acceperim` 使用虚拟式完成时。
  4. §1.35nullo modo is erat qui ... inciderit — 主句 `is erat` 之后的关系子句使用虚拟式(完成时 `inciderit`,以及随后的未完成过去时 `poneret` 等),用以界定先行词 `is` 的特征或类型,属于特征虚拟式,表示“他绝非那种会割断……的人”。

引用这一段

西塞罗, 学术论衡 §1.29-1.35. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi045.humanitext-lat1:1.29-1.35

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。