§1.29quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines;
이 힘을 그들은 우주의 혼이라 부르며, 또한 이것이 그들이 신이라 부르는 완전한 지성이자 지혜이고, 신에게 복종하는 모든 사물 중 특히 천상의 것들을, 다음으로 지상에서는 인간에 속하는 것들을 돌보는 일종의 사려와 같은 것이라고 말하오.
quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, interdum * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
이것을 그들은 때로는 동일한 '필연'이라 부르니, 왜냐하면 그것에 의해 규정된 것과 다르게는 아무것도 일어날 수 없기 때문이오. 때로는 * * * 영원한 질서의 이른바 운명적이고 불변하는 연속이라 부르고, 때로는 동일한 '운명'이라 부르기도 하니, 원인의 불투명함과 우리의 무지 때문에 우리에게 예기치 못하고 생각지 못한 많은 일들을 일으키기 때문이오.
§1.30Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque.
다음으로 이성과 토론에 관한 것이었던 철학의 세 번째 부문은 양파에 의해 이와 같이 다루어졌소.
Quamquam oriretur a sensibus tamen non esse iudicium veritatis in sensibus.
비록 그것이 감각으로부터 시작된다 할지라도, 진리의 판정 기준은 감각 속에 존재하지 않는다고 보았소.
mentem volebant rerum esse iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi i)de/an appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere).
그들은 정신이 사물의 판정자가 되기를 원했으며, 정신만이 신뢰하기에 적합한 유일한 것이라고 생각했소. 왜냐하면 정신만이 항상 단순하고 한결같으며 본래의 모습대로 존재하는 것을 인식하기 때문이오 (이를 그들은 '이데아'[i)de/an]라 불렀고, 이미 플라톤에 의해 그렇게 명명되었으나, 우리는 이를 올바르게 '형상'이라고 부를 수 있소).
§1.31sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset et constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia.
반면에 모든 감각은 둔하고 느리며, 감각의 대상인 것처럼 보이는 사물들을 결코 지각하지 못한다고 그들은 생각했소. 왜냐하면 그것들은 감각 아래 잡히지 않을 정도로 작거나, 혹은 모든 것이 끊임없이 미끄러지고 흘러가기 때문에 그 무엇도 단 하나이거나 고정되어 있지 않고 동일하지도 않을 정도로 극히 유동적이고 격렬하게 움직이기 때문이오.
itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant;
그리하여 사물의 이 모든 부분을 그들은 '의견의 대상'이라 불렀소.
§1.32scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus.
그러나 그들은 학문이 마음의 개념과 이성 속에만 존재한다고 생각했소.
qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant;
그런 까닭에 사물의 정의를 인정하고 이를 논쟁이 되는 모든 사물에 적용했소.
verborum etiam explicatio probabatur, id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam e)tumologi/an appellabant;
단어의 설명 또한 인정되었으니, 즉 어떤 이유로 각각의 사물이 그와 같이 명명되었는가 하는 것이며, 이를 그들은 '어원학'[e)tumologi/an]이라 불렀소.
post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id quod explanari volebant.
그 뒤 그들은 설명하고자 하는 바를 증명하고 결론짓기 위해 어떤 논거들과 말하자면 사물의 기호들을 인도자로 삼아 사용했소.
in qua tradebatur omnis dialecticae disciplina id est orationis ratione conclusae;
그 속에서 변증법의 모든 학문, 즉 이성에 의해 결론지어진 언어의 학문이 전수되었소.
huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.
이에 대해 말하자면 다른 한편으로부터, 설득에 적합한 연속적인 연설을 해명하는 웅변술의 말하는 힘이 적용되었소.
§1.33Haec forma erat illis prima, a Platone tradita;
이 형태가 플라톤으로부터 전해진 그들의 첫 번째 체계였소.
cuius quas acceperim dissupationes si vultis exponam. '
"Nos vero volumus"
inquam,
"ut pro Attico etiam respondeam. "
"Et recte quidem"
inquit
"respondes;
이에 대해 내가 배운 어떤 분열들을 원하신다면 설명해 드리겠소." "물론 우리는 원하오," 내가 말했소. "아티쿠스를 대신하여 대답하기 위해서도 말이오." "그리고 참으로 올바르게 대답했소," 그가 말했소.
praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas. "
“Aristoteles igitur primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret.
"페리파토스 학파와 옛 아카데미아의 권위가 실로 훌륭하게 설명될 터이니 말이오." "그리하여 아리스토텔레스가 가장 먼저, 내가 조금 전에 말했던, 플라톤이 경이롭게 받아들여 그 안에 신적인 무언가가 있다고 말했던 저 '형상'을 흔들어 놓았소.
Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae;
반면에 테오프라스토스는 말씨도 감미롭고 스스로 어떤 정직함과 고결함을 드러낼 정도의 품성을 지닌 인물이었으나, 어떤 면에서는 옛 학설의 권위를 더욱 격렬하게 깨뜨렸소.
spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.
왜냐하면 행복하게 사는 것이 덕에만 달려 있는 것은 아니라고 부정함으로써, 그는 덕으로부터 그 아름다움을 빼앗고 그것을 유약하게 만들었기 때문이오.
§1.34Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semovendus est;
그의 청강자였던 스트라톤은 날카로운 재능을 지녔으나, 저 학설 체계로부터는 완전히 배제되어야 하오.
qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis.
그는 덕과 도덕에 놓여 있는 철학의 가장 필요한 부분을 버리고 자신을 온전히 자연 연구에 바쳤으나, 그 연구 자체에서도 자신의 동료들과 크게 대립했기 때문이오.
Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in Academia congregati diligenter ea quae a superioribus acceperant tuebantur.
반면에 플라톤의 이론과 권위를 가장 먼저 이어받았던 스페우시포스와 크세노크라테스, 그리고 그들 뒤를 이어 아카데미아에 모인 폴레몬과 크라테스 및 크란토르는 선인들로부터 받아들인 것들을 성실히 지켰소.
Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas.
이미 폴레몬의 강의를 제논과 아르케실라오스는 열심히 듣고 있었소.
§1.35sed Zeno, cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam.
그러나 제논은 아르케실라오스보다 나이가 많았고 매우 치밀하게 토론하며 지극히 예리하게 움직였으므로 학설을 수정하고자 시도했소.
eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus. ”
"Mihi vero"
inquam
"videtur, quod vides idem significare Pomponium. "
'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos virtutis inciderit, sed contra qui omnia quae ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.
괜찮으시다면 그 수정에 대해서도 안티오코스가 늘 그러했듯이 설명하겠소." "나로서는 참으로 좋소," 내가 말했소. "폼포니우스도 같은 뜻을 나타내고 있는 것을 그대가 보듯이 말이오." "그리하여 제논은 테오프라스토스처럼 덕의 힘줄을 끊어놓을 만한 인물이 결코 아니었으며, 반대로 행복한 삶에 속하는 모든 것을 오직 하나의 덕에 두고, 선한 것들 중에 다른 어떤 것도 넣지 않았으며, 단순하고 유일하며 단 하나의 선인 그것을 '고결한 것'이라 불렀소."