§1.24De natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque efficeretur aliquid.
另一方面,关于自然(因为这是接下来要讨论的),他们是这样论述的:把它分为两部分,一部分是起作用者(能动者),另一部分则是仿佛向其提供自身的质料,并且凭借它(质料)产生某种事物。
in eo quod efficeret vim esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo materiam quandam; in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi esse cogatur.
他们认为,在起作用者之中存在着力,而在被作用者之中则仅仅存在某种质料;然而在两者之中皆有这两者:因为如果没有任何力来维系,质料自身就无法凝聚,而没有某种质料,力也无法存在;因为没有任何东西不被强迫存在于某个地方。
sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant—dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.
但他们把由这两者产生的东西,就已经称为物体和仿佛某种性质——因为你们当然会允许我们,在不常见的事物上,偶尔使用从未听过的词汇,正如那些长期探讨这些问题的希腊人自己所做的那样。
' §1.25"Nos vero"
inquit Atticus; "quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.
「我们确实允许,」阿提库斯说,「甚至当拉丁语碰巧不足时,你也可以随时使用希腊语。
"
"Bene sane facis; sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis.
」「你真是通情达理;但我会努力用拉丁语说,除非是在这类词中,比如我称之为哲学、修辞学、物理学或辩证法,这些词像其他许多词一样,习惯上已经代替拉丁语使用了。
qualitates igitur appellavi quas poio/thtas Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur.
因此,我把希腊人称为 poio/thtas 的东西称为『性质(qualitates)』,这个词在希腊人那里本身也不是普通人的词,而是哲学家的词,在许多词中都是如此;而辩证学者的词则没有一个是公共的,他们使用自己的词。
et id quidem commune omnium fere est artium; aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda.
这确实是几乎所有学术所共有的;因为要么必须为新事物创造新名称,要么必须从其他名称中借用。
quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur. "
如果在这类事情上已经钻研了这么多世纪的希腊人尚且如此,那么对于现在才第一次尝试探讨这些事物的我们,不就更应该得到允许吗?
§1.26'Tu vero' inquam
"Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, sed etiam verborum.
」「你确实,」我说,「瓦罗,在我看来,如果你不仅像你已经做到的那样,增加了你公民在事物上的丰富性,而且还增加了词汇的丰富性,那么你将对你的公民们立下汗马功劳。
"
"Audebimus ergo"
inquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse erit.
」「因此,在你的鼓励下,如果有必要,我们将敢于使用新词,」他说。
—earum igitur qualitatum sunt aliae principes aliae ex his ortae.
「那么,在这些性质中,有些是首要的(基本的),另一些是由这些产生的。
principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes.
首要的是单一且简单的;而由这些产生的则是多样的,仿佛千姿百态。
itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra.
因此,空气(我们也把它当作拉丁语使用)、火、水和土是第一位的;而由这些产生的,则是生物的形态以及从土地中生长出来的那些事物的形态。
ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram.
因此,那些被称为『端绪(initia)』,或者按希腊语翻译,被称为『元素(elementa)』;在这些元素中,空气和火具有运动和起作用的力量,其余部分则具有接受和仿佛受动的性质,我指的是水和土。
quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur.
亚里士多德认为存在某种第五种元素,星辰和心智由此构成,它是独特的,且不同于我上面所说的那四种元素。
§1.27Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat.
但是,他们认为在一切事物之下存在着某种不具任何形态、且缺乏所有那种性质(让我们通过论述使这个词更加常用和通俗)的质料,一切事物都是由它塑造和产生的,它能够整体接受一切,并以各种方式改变,从每一个部分消灭,因此甚至消灭,但不是消灭为无,而是消灭为它自己的部分,这些部分可以无限地被切割和分割,因为在自然界中根本没有任何小到不能再分割的最小物。
quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint.
而所有运动的东西都是通过空间(间隔)运动的,这些空间同样可以无限分割。
§1.28et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque versetur, et materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus.
当那种我们称之为性质的力量如此运动,并且如此来回变化时,他们认为质料本身整体上发生了彻底的改变,并且产生了那些他们称之为『具有性质之物(qualia)』的东西;在这之中,在与它所有部分相连且连续的整个自然中,产生了一个宇宙,在这个宇宙之外,没有任何质料的部分,也没有任何物体。
Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat);
而宇宙中的一切事物都是宇宙的部分,它们被具有感觉的自然所维系,在其中存在着完美的理性,它是同一且永恒的(因为没有任何更强有力的东西可以使其消灭);